- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:1.2.1-1.2.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者提出了构成建筑的六大要素(秩序、配置、匀称、相称、得体、配分),阐述了各自的定义、建筑制图的三种类型、人体与各类制作中的比例法则,以及根据不同神明的神格选择建筑柱式的规范。
Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece τάξις dicitur, et ex dispositione, hanc autem Graeci διάθεσιν vocitant, et eurythmia et symmetria et decore et distributione, quae graece οἰκονομία dicitur.
建筑由以下要素构成:秩序(希腊语称作 taxis)、配置(希腊人习惯称作 diathesis)、匀称(eurythmia)、相称(symmetria)、得体(decor)以及配分(希腊语称作 oikonomia)。
Ordinatio est membrorum operis separatim universeque proportionis ad symmetriam comparatio.1 haec componitur ex quantitate, quae graece ποσότης dicitur. quantitas autem est modulorum ex ipsius operis e singulisque membrorum partibus sumptio universi operis conveniens effectui. Dispositio autem est rerum apta conlocatio elegansque compositionibus effectus operis cum qualitate. species dispositionis, quae graece dicuntur ἰδέαι, sunt hae: ichnographia, orthographia, scaenographia. ichnographia est circini regulaeque modice continens usus, e qua capiuntur formarum in solis arearum descriptiones. orthographia autem est erecta frontis imago modiceque picta rationibus operis futuri figura. item scaenographia est frontis et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum omnium linearum responsus.2 hae nascuntur ex cogitatione et inventione. cogitatio est cura studii plena et industriae vigilantiaeque effectus propositi cum voluptate. inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio ratioque novae rei vigore mobili reperta. hae sunt terminationes dispositionum.
秩序是使工程的各构件无论单独地还是整体地在比例上与相称相协调。它由数量构成,希腊语称作 posotes。而数量,则是从工程本身及其各个构件部位中提取模数,以适应整个工程的完成效果。 配置则是诸事物的适宜布局,以及工程在组合中兼具品质的优美效果。配置的形式(希腊语称作 ideai)有以下三种:平面图、立面图和透视图。平面图是适度而持续地使用圆规与直尺,由此在地面表层上描绘出形体轮廓。立面图则是直立的正面图像,依照未来工程的比例原理绘制出的简略图形。同样,透视图则是正面及向后退缩的侧面的勾勒,并且所有的线条都对应于圆规的中心。这些皆源自沉思与巧思。沉思是充满热忱的专注,以及满怀欣悦地将预定目标付诸勤勉与警惕的实施。而巧思则是对隐晦问题的阐释,以及凭借灵活敏捷的活力所发现的新事物之原理。这些便是配置的界说。
Eurythmia est venusta species commodusque in compositionibus membrorum aspectus. haec efficitur, cum membra operis convenientis sunt altitudinis ad latitudinem, latitudinis ad longitudinem, et ad summam omnia respondent suae symmetriae.
匀称是指构件组合中优美的外观与舒适的景象。当工程的构件在高度与宽度、宽度与长度之间皆相称适度,总之万物皆与其自身的相称相契合时,便达成了匀称。
Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens consensus ex partibusque separatis ad universae figurae speciem ratae partis responsus. uti in hominis corpore e cubito, pede, palmo, digito ceterisque particulis symmetros est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus. et primum in aedibus sacris aut e columnarum crassitudinibus aut triglypho aut etiam embatere, ballista e foramine capituli, quod Graeci περίτρητον vocitant, navibus interscalmio, quae διπηχυαια dicitur, item ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum ratiocinatio.
同样,相称是指从工程本身的各个构件中产生的协调一致,以及各个分离部分与整体形貌之间在固定比率上的对应。正如在人体中,根据尺、足、掌、指及其他细小部位便能形成相称的匀称品质,在建筑工程的完工中亦是如此。首先在神庙中,相称的推算或是取自柱子的粗细,或是取自三道沟花砖,或是取自基准模数;在投石机中取自机头孔径(希腊人称之为 peritreton);在船舶中取自桨孔间距(被称为 dipechyaia);在其他工程中同样是从各构件中推导出相称的计算法则。
Decor autem est emendatus operis aspectus probatis rebus compositi cum auctoritate. is perficitur statione, quod graece θεματισμῷ dicitur,3 seu consuetudine aut natura. statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et Soli et Lunae aedificia sub divo hypaethraque constituentur; horum enim deorum et species et effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes videmus. Minervae et Marti et Herculi aedes doricae fient; his enim diis propter virtutem sine deliciis aedificia constitui decet. Veneri, Florae, Proserpinae, fontium nymphis corinthio genere constitutae aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem. Iunoni, Dianae, Libero Patri ceterisque diis, qui eadem sunt similitudine, si aedes ionicae construentur, habita erit ratio mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis.
得体则是依照公认的准则以权威性构建而成的工程所具有的无可挑剔的外貌。它通过定式(希腊语称作 thematismos)、习俗或自然法则来达成。所谓定式,例如当人们为闪电朱庇特、天空神、太阳神与月神建造露天无顶的建筑时;因为我们在开阔而光明的世界中亲眼见证了这些神明的外貌与作为。为密涅瓦、玛尔斯与赫拉克勒斯建造的神庙应采用多立克式;因为对于这些神明,因其勇武之质,理应建造摈弃华靡的建筑。对于维纳斯、芙罗拉、普洛塞庇娜以及泉水仙女,按科林斯式构建的建筑将被视为具备恰当的特性;因为对于这些神明,因其娇柔纤丽,采用更加苗条、繁华并装饰有枝叶与涡卷的制作,能增强适宜的得体感。对于朱诺、狄安娜、酒神巴克科斯以及其他具有类似特征的神明,若建造爱奥尼式神庙,便顾及了中庸之道,因为其特性的确立调和了多立克式的严峻规度与科林斯式的娇柔华美。
- 1.2.2membrorum operis separatim universeque proportionis ad symmetriam comparatio
名词 comparatio 支配了两个属格:proportionis 表示对照调整的对象或内容(同格或内容属格),membrorum 则修饰 proportionis 或 comparatio(所属或主格性属格),并由副词 separatim universeque 修饰,意为“使作品各构件无论是分别地还是整体地,在比例上向相称(对称)进行调整”。
- 1.2.2ad circinique centrum omnium linearum responsus
透视图(scaenographia)定义的一部分。responsus 为第四变格阳性名词主格,与 adumbratio 并列或作同格说明。附着词 -que 连接短语整体。该句表明“所有线条均朝向圆规的中心(即透视灭点/视心)相呼应”,体现了古代对透视投影几何原理的表述。
- 1.2.5statione, quod graece θεματισμῷ dicitur
希腊语名词 thematismos 受前文拉丁语夺格 statione 的格吸引(以及写本抄录习惯的影响)而写作与格/夺格词尾 θεματισμῷ。在句法意义上它相当于主格谓语,指代这一规则分类,即“通过被希腊人称为 thematismos(定式)的规制”。
