- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:1.2.6-1.2.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阐述了基于习俗与自然的“得体”(柱式规矩、选址与朝向采光),并论述了建筑的第六要素“配分”,即依据材料可得性控制成本,并根据使用者的社会身份合理布局。
Ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum aedificiis interioribus magnificis item vestibula convenientia et elegantia erunt facta. si enim interiora prospectus habuerint elegantes, aditus autem humiles et inhonestos, non erunt cum decore. item si doricis epistyliis in coronis denticuli sculpentur aut in pulvinatis columnis ex ionicis epistyliis exprimentur triglyphi, translatis ex alia ratione proprietatibus in aliud genus operis offendetur aspectus aliis ante ordinis consuetudinibus institutus.1
此外,基于习俗的得体是这样表现的:当内部宏丽的建筑同样配建有相应而优美的前廊时。因为如果内部拥有优雅的景观,而入口却低矮不雅,便不会具备得体。同样,如果在多立克式的过梁上于檐口处雕刻齿饰,或者在带有涡卷柱头的柱子上从爱奥尼式的过梁中雕出三道沟花砖,由于将一种体系的特质移用到了另一类工程中,事先已被另一种柱式习俗所训练的视觉便会感到不快。
Naturalis autem decor sic erit, si primum omnibus templis saluberrimae regiones aquarumque fontes in îs locis idonei eligentur, in quibus fana constituantur, deinde maxime Aesculapio, Saluti, ut eorum deorum, quorum plurimi medicinis aegri curari videntur.2 cum enim ex pestilenti in salubrem locum corpora aegra translata fuerint et e fontibus salubribus aquarum usus subministrabuntur, celerius convalescent. ita efficietur, uti ex natura loci maiores auctasque cum dignitate divinitas excipiat opiniones. item naturae decor erit, si cubiculis et bybliothecis ab oriente lumina capiuntur, balneis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus, a septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu sed est certa inmutabilis die perpetuo.
而基于自然的得体将是这样达成的:首先是在建造庙宇的地方,为所有的神庙选定最健康的地域和适宜的水源,其次特别是对于阿斯克勒庇俄斯和萨卢斯,即那些看似通过医药治愈极多病患的神明。因为当患病的躯体从易生瘟疫之地移至健康之地,并且从健康的水源供应用水时,他们便能更快痊愈。如此一来,由于地利之故,神明的神威便会获得更加崇高而尊严日增的信奉。同样,若卧室与藏书室从东方采光,浴室与冬令居室从冬至落日的西方采光,画廊以及需要稳定光线的部位从北方采光,这便符合自然的得体;因为该天空方位既不会因太阳的运行而过分强烈明亮,亦不会变昏暗,而是在整日之中保持恒定不变。
Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio parcaque in operibus sumptus ratione temperatio. haec ita observabitur, si primum architectus ea non quaeret, quae non poterunt inveniri aut parari nisi magno. namque non omnibus locis harenae fossiciae nec caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae. utendum autem est, ubi non est harena fossicia, fluviatica aut marina lota; inopiae quoque abietis aut sappinorum vitabuntur utendo cupresso, populo, ulmo, pinu; reliquaque his similiter erunt explicanda.
至于配分,则是对物资和场地的适度调配,以及在工程中通过理性推算对费用进行的节制。其遵守的方式是:首先建筑师不应索求那些非耗费巨资便无法寻获或筹备之物。因为并非所有地方都蕴藏丰富的掘坑沙、碎石、枞木、落叶松或大理石,而是不同地方出产不同之物,其运输既艰难又昂贵。然而在没有掘坑沙的地方,必须使用河沙或淘洗过的海沙;枞木或落叶松的匮乏亦可通过使用柏木、白杨木、榆木和松木来化解;其余事物亦须依此类推加以处理。
Alter gradus erit distributionis, cum ad usum patrum familiarum et ad pecuniae copiam aut ad eloquentiae dignitatem aedificia apte disponentur. namque aliter urbanas domos oportere constitui videtur, aliter quibus ex possessionibus rusticis influunt fructus;3 non item feneratoribus, aliter beatis et delicatis; potentibus vero, quorum cogitationibus respublica gubernatur, ad usum conlocabuntur; et omnino faciendae sunt aptae omnibus personis aedificiorum distributiones.
配分的第二阶段,则是当建筑依照家父的用途、财富的丰沛度或雄辩的威望进行恰当布局之时。因为在城中住宅的建造方式似乎应是一样,而对于从乡间田产中获得收益流入之人则应是另一样;对于放贷者不应同等对待,对于富庶而生活雅致之人又当另别;至于那些以其思虑统理城邦的掌权者,则应按照其功用予以配置;总之,必须使建筑物的配分适合于所有身份的人。
- 1.2.6offendetur aspectus aliis ante ordinis consuetudinibus institutus
主语为 aspectus(视觉、眼光),分词 institutus(被训练的、习以为常的)作其定语修饰它。aliis... consuetudinibus 为方式或原因夺格,ordinis(柱式的、秩序的)修饰 consuetudinibus。主干结构为 aspectus offendetur(视觉将感到不快),中间插入了状语和修饰成分,构成倒置离隔(hyperbaton)。
- 1.2.7ut eorum deorum, quorum plurimi medicinis aegri curari videntur
在前面的与格 Aesculapio, Saluti 之后出现了属格短语 ut eorum deorum。此处应理解为承前省略了支配名词或从句(如 [templis/fanis] eorum deorum,即“如同在属于那些神明的[神庙]中一样”)。quorum 为属格关系代词指代 eorum deorum;medicinis 为方式夺格,aegri 为 curari videntur 的复数主语(病患们)。
- 1.2.9aliter quibus ex possessionibus rusticis influunt fructus
承接前句 aliter urbanas domos oportere constitui(城市住宅应当依一种方式建造),此处省略了 aliter [oportere constitui domos] quibus... 中的不定式及宾语。quibus 为关系代词与格(所有与格或利益与格),意为“[对于那些]来自乡间地产的收益流入其中的人”。
