← 维特鲁威

建筑十书

§1.1.13-1.1.18

建筑师所需的学识限度与著述立场

维特鲁威反驳了皮特奥斯的过高要求,区分了技艺中的“实际操作”(opus)与相通的“理论思考”(ratiocinatio),指出建筑师只需掌握足以作出判断的中等学识即可,并请求读者宽恕其作为建筑师而非专业文人或修辞学家的文字表达。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.13

​Non enim debet nec potest esse architectus grammaticus, uti fuerat Aristarchus, sed non agrammatus, nec musicus ut Aristoxenus, sed non amusos, nec pictor ut Apelles, sed graphidos non inperitus, nec plastes quemadmodum Myron seu Polyclitus, sed rationis plasticae non ignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates, sed non aniatrologetus, nec in ceteris doctrinis singulariter excellens, sed in îs non inperitus. non enim in tantis rerum varietatibus elegantias singulares quisquam consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere vix cadit in potestatem.

事实上,建筑师既不应当也不可能成为像阿里斯塔库斯那样的文法学家,但不能目不识丁;不必成为像阿里斯托克塞诺斯那样的音乐家,但不能不懂乐理;不必成为像阿佩莱斯那样的画家,但不能不通素描之术;不必成为像米隆或波利克莱托斯那样的雕塑家,但不能不知造型之理;再者也不必成为像希波克拉底那样的医师,但不能缺乏医学常识;在其余学问中亦不必独步一时,但不可不谙其中门道。因为在如此繁复多样的事物中,任何人都不可能在个别专门上达到绝顶造诣,毕竟要通晓并掌握它们的理论原理几乎非人力所能及。

§1.1.14

​Nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus rebus habere summum effectum, sed etiam ipsi, qui privatim proprietates tenent artium, non efficiunt, ut habeant omnes summum laudis principatum.1 ergo si in singulis doctrinis singuli artifices neque omnes sed pauci aevo perpetuo nobilitatem vix sunt consecuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum et magnum facere, ne quid ex his indigeat, sed etiam ut omnes artifices superet,2 qui singulis doctrinis adsiduitatem cum industria summa praestiterunt?

而且,不仅建筑师无法在一切学问中都取得登峰造极的造诣,就连那些各自专精于一门技艺的人,也并非人人都能夺得享有最高赞誉的桂冠。因此,如果说在单个学门中,单个工匠——且非所有人,而仅仅是历代以来的极少数人——尚且难以获得盛名,那么,必须精通多门技艺的建筑师,何以不仅能够达成在这些领域毫无匮乏这一惊人而伟大的成就,甚至还能超越那些以最大的勤勉全神贯注于单门学问的所有专才呢?

§1.1.15

​Igitur in hac re Pytheos errasse videtur, quod non animadvertit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione, ex his autem unum proprium esse eorum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune cum omnibus doctis, id est rationem, uti medicis et musicis et de venarum rythmo et pedum;3 at si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit medici; item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures suavem cantionibus recipiant iucunditatem.

所以在这件事上,皮特奥斯显然失误了,因为他没有注意到每门技艺都由两个要素构成,即实践工程与其理论沉思。在这两者之中,前者专属于在单门学问中受过训练的人,即工程的实施效果;后者则为一切博学之士所共有,即理论原理。正如在医师与音乐家之间,关于脉搏的跳动节律与诗律的步格有着共同的讨论。然而,如果需要医治创伤或将病人挽救于险境,出场的绝非音乐家,这一操作乃是医师专有的本分;同样,在乐器上调音定律以令双耳从乐曲中获得甘美愉悦的,是音乐家而非医师。

§1.1.16

​Similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis diatessaron et diapente, a geometris qui graece λογος ορικος appellatur; ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes communes sunt dumtaxat ad disputandum. operum vero ingressus, qui manu aut tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti. ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas, eas quae necessariae sunt ad architecturam, uti, si quid de his rebus et artibus iudicare et probare opus fuerit, ne deficiatur.

同样地,在天文学家与音乐家之间,关于四边形和三角形中星宿的感应与四度、五度协和音,亦存在共同的探讨,这在几何学家那里被希腊语称为“界比”(logos horikos);在所有其余学问中,许多事物乃至一切事物,至少在理论探讨上都是相通的。然而,凭双手或实际操演而达到精巧境地的工程实施,则属于那些专门受过单项技艺训练以从事制作的人。因此,若有人从各门学问中,对建筑所必需的部分与理论原理掌握到了中等熟练的程度,以至于当需要对这些事物和技艺作出裁决与审定之时不致有所欠缺,便可视为已做得十分完满。

§1.1.17

​Quibus vero natura tantum tribuit sollertiae, acuminis, memoriae, ut possint geometriam, astrologiam, musicen ceterasque disciplinas penitus habere notas, praetereunt officia architectorum et efficiuntur mathematici. itaque faciliter contra eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis disciplinarum sunt armati. hi autem inveniuntur raro, ut aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Archytas Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui multas res mechanicas, organicas, gnomonicas numero naturalibusque rationibus inventas atque explicatas posteris reliquerunt.

然而,凡天性赋予了极高的灵慧、敏锐与记忆力,以至于能够彻底通晓几何学、天文学、音乐以及其他诸门学科的人,他们便超越了建筑师的职责范围而成为通才数学家。因此,他们能够轻易针对这些学科展开论辩,因为他们配备了诸门学问的众多武器。不过这样的人极为罕见,正如昔日的萨摩斯的阿里斯塔库斯、塔兰托的菲洛劳斯与阿尔库塔斯、佩尔格的阿波罗尼奥斯、昔兰尼的厄拉托斯提尼,以及叙拉古的阿基米德与斯科皮纳斯,他们向后世留下了依据数理与自然规律而发明并阐释的诸多机械、器械和日晷器具。

§1.1.18

​Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non passim cunctis gentibus sed paucis viris habere concedatur, officium vero architecti omnibus eruditionibus debeat esse exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocres scientias habere disciplinarum, peto, Caesar, et a te et ab îs, qui ea volumina sunt lecturi, ut, si quid parum ad regulam artis grammaticae fuerit explicatum, ignoscatur. namque non uti summus philosophus nec rhetor disertus nec grammaticus summis rationibus artis exercitatus, sed ut architectus his litteris imbutus haec nisus sum scribere. de artis vero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes polliceor, uti spero, his voluminibus non modo aedificantibus sed etiam omnibus sapientibus cum maxima auctoritate me sine dubio praestaturum.

因此,既然凭自然禀赋获得此等才智并非普及于所有民族而仅赋予极少数人,而建筑师的职责固然应当受到一切学识的训练,但由于事理的宏大,理智准许人们对各门学问不必按绝对严苛的要求掌握到极致,而只需具备中等程度的知识,那么凯撒啊,我恳请您以及那些将要阅读这些卷册的人,倘若书中有什么地方未能严格依循文法艺术的规范予以阐发,尚祈宽宥。因为我努力撰写这些内容,并非以至高哲学家、雄辩修辞家或受过该技艺最高理论训练的文法学家的身份,而是以一位领略了这些学问的建筑师的身份。然而,关于本艺的力量及其所内含的理论推导,正如我所希望的,我承诺,在这些卷册中我无疑将以最大的权威性,不仅向营造者、而且向一切明哲之士展示出来。

语法注4 条
  1. 1.1.14Nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus rebus habere summum effectum, sed etiam ipsi, qui privatim proprietates tenent artium, non efficiunt, ut habeant omnes summum laudis principatum.

    采用多重否定的强调句式,其骨架为“Nec tamen non tantum... non possunt... sed etiam... non efficiunt, ut...”(不仅建筑师不可能在所有事物上达到极境,甚至专精一门者本身也并非全都能登峰造极)。通过指出连专门家都极少能位列绝顶的事实,有力支撑了前文关于建筑师不可能精通一切学科的论点。

  2. 1.1.14quemadmodum potest architectus, qui pluribus artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum et magnum facere, ne quid ex his indigeat, sed etiam ut omnes artifices superet

    由修辞性反问主句“quemadmodum potest architectus...”所统摄的并列结构。主动词 potest 的补足成分构成了“non [id ipsum mirum et magnum facere (ne quid...)] sed etiam ut... superet”的对比:建筑师何以不仅把各科无缺本身视为奇迹与伟业,反而还要超越所有专业工匠?这一反问极力凸显了皮特奥斯要求的荒谬与不切实际。

  3. 1.1.15uti medicis et musicis et de venarum rythmo et pedum

    由 uti 引导的比较从句,内部省略了谓语和主语部分。承接前文的“alterum commune cum omnibus doctis, id est rationem”,此处承前省略了“communis est disputatio/ratio”。此外,“de venarum rythmo et pedum”是“de rythmo venarum et pedum”(关于脉搏与诗脚的节律)的倒装离隔结构(hyperbaton),medicis et musicis 则为表示所属或关涉的与格。

  4. 1.1.18Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non passim cunctis gentibus sed paucis viris habere concedatur, officium vero architecti omnibus eruditionibus debeat esse exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocres scientias habere disciplinarum, peto, Caesar, et a te et ab îs, qui ea volumina sunt lecturi, ut, si quid parum ad regulam artis grammaticae fuerit explicatum, ignoscatur.

    长大的由 Cum 引导的因果从句统领句首,连接了三个虚拟式动词 concedatur、debeat 与 permittat,构成全句的逻辑前提。主句的核心极其明确:“peto, Caesar, ... ut... ignoscatur”(凯撒啊,我恳请……得以宽恕)。动词 peto 后接发出请求的对象“et a te et ab îs”,并通过宾语从句“ut... ignoscatur”交代了祈请的具体内容。

    未在正文中定位

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:1.1.13-1.1.18