← 维特鲁威

建筑十书

§1.1.7-1.1.12

诸学科的必要性与建筑师的学识范围

本节阐述了建筑师须研习哲学、音乐、医学、法律与天文学的缘由及其在实践与伦理上的功用。随后论证了各门学科的相互融通与综合通识教育的重要性,并评析了皮特奥斯关于建筑师学识广度的主张。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.7

​Philosophia vero perficit architectum animo magno et uti non sit adrogans,1 sed potius facilis, aequus et fidelis, sine avaritia, quod est maximum; nullum enim opus vere sine fide et castitate fieri potest; ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis habeat animum occupatum, sed cum gravitate suam tueatur dignitatem bonam famam habendo; et haec enim philosophia praescribit. praeterea de rerum natura, quae graece φυσιολογία dicitur, philosophia explicat. quam necesse est studiosius novisse, quod habet multas et varias naturales quaestiones. ut etiam in aquarum ductionibus. incursibus enim et circumitionibus et librata planitie expressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt, quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia principia rerum naturae noverit. item qui Ctesibii aut Archimedis et ceterorum,2 qui eiusdem generis praecepta conscripserunt, leget, sentire non poterit, nisi his rebus a philosophis erit institutus.

哲学能使建筑师心胸宽广而不傲慢,平易近人、公正且忠实,毫无贪念,而这是最重要的;因为没有信义与廉洁,任何工程都无法真正完成;使他不贪得无厌,也不一心忙于收受礼品,而是通过享有良好的名声庄重地维护自身的尊严;因为这些也是哲学所规定的。此外,哲学阐明了事物的本性,即希腊语中所称的自然学。建筑师必须极其刻苦地了解它,因为它包含了许多不同的自然问题,正如在引水工程中也是如此。因为在水流奔涌、迂回转折以及在水平面上的受压推涌中,自然的气力会以各种方式产生,若非从哲学中掌握了自然事物的本原,便无人能够矫治这些障碍。同样,凡阅读客特西比乌斯或阿基米德以及撰写同类规程的其他人的著作的人,若未曾由哲学家在这些知识上受过教导,便无法领会。

§1.1.8

​Musicen autem sciat oportet, uti canonicam rationem et mathematicam notam habeat, praeterea ballistarum, catapultarum, scorpionum temperaturas possit recte facere. in capitulis enim dextra ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur suculis et vectibus e nervo torti funes, qui non praecluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures certos et aequales fecerint. bracchia enim, quae in eas tentiones includuntur, cum extenduntur, aequaliter et pariter utraque plagam mittere debent; quodsi non homotona fuerint, inpedient directam telorum missionem.

建筑师还必须通晓音乐,以便掌握弦律法则与数学比例,此外还能正确调节弩炮、投石机和蝎弩的弦力松紧。因为在机架的左右两侧有定音孔,由筋腱扭成的绳索借助辘轳与杠杆穿过这些孔被拉紧,除非它们向工匠的耳朵发出确切且相同的音响,否则便不会被楔紧或绑牢。因为嵌入那些张力绳索中的射臂在拉紧时,两侧必须同样且一致地击发;倘若它们未能音律协和,便会妨碍弹药的笔直发射。

§1.1.9

​Item theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica ratione conlocantur sonitûm ex discrimine, quae Graeci ἠχεῖα appellant, ad symphonias musicas sive concentus componuntur divisa in circinatione diatessaron et diapente et diapason ad disdiapason, uti vox scaenici, sonitu conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat aures. hydraulicas quoque machinas et cetera, quae sunt similia his organis, sine musicis rationibus efficere nemo poterit.

同样,在剧场中,根据声音的差别以数学比例安置在台阶下孔室中的青铜器皿(希腊人称为共鸣器),乃是按照音乐的协和音或合奏音调配的,在周折分布中被划分为四度、五度、八度乃至双八度的音阶,以便舞台演员的声音在触及与其配置音律相符的器皿时受到增强,从而更为清晰柔和地传到观众耳中。水力风琴以及其他与此类乐器相似的机械,若无音乐原理,亦无人能够制成。

§1.1.10

​Disciplinam vero medicinae novisse oportet propter inclinationem caeli, quae Graeci κλίματα dicunt, et aeris et locorum, qui sunt salubres aut pestilentes, aquarumque usus; sine his enim rationibus nulla salubris habitatio fieri potest. iura quoque nota habeat oportet, ea quae necessaria sunt aedificiis locis communibus parietum ad ambitum, stillicidiorum et cloacarum, luminum, item aquarum ductiones et cetera, quae eiusmodi sunt. nota oportet sint architectis, uti ante caveant quam instituant aedificia, ne controversiae factis operibus patribus familiarum relinquantur, et ut legibus scribendis prudentia cavere possit3 et locatori et conductori; namque si lex perite fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur. ex astrologia autem cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio, etiam caeli ratio, aequinoctium, solstitium, astrorum cursus; quorum notitiam si quis non habuerit, horologiorum rationem omnino scire non poterit.

此外还必须通晓医学知识,这是由于天穹的倾斜(希腊人称为气候纬度)、空气、适宜健康或滋生瘟疫的地域,以及水源的使用;因为若无这些考量,便无法建造任何卫生的居所。建筑师还必须熟悉各项法规,即建筑物所必需的关于界壁共有部分、滴水檐与排污沟、采光、引水渠以及诸如此类的其他规定。这些法规建筑师应当通晓,以便在动工兴建之前预先防范,免得工程竣工后给户主们留下纷争,并使人在订立契约时能凭审慎周全兼顾定作人与承揽人;因为如果契约条款拟定得内行老练,便能使双方彼此解脱责任而免遭陷阱圈套。而从天文学中可以知晓东、西、南、北,以及天象体系、昼夜平分点、至点与星辰的运行;倘若有人不具备这些知识,他将全然无法通晓日晷与时钟的原理。

§1.1.11

​Cum ergo tanta haec disciplina sit, condecorata et abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse se iuste repente profiteri architectos, nisi qui4 ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo scientia plerarumque litterarum et artium nutriti pervenerint ad summum templum architecturae.

因此,既然这一门学问如此宏大,被丰富多样的各种学识所润饰充实,我认为,除非是从幼年时期便攀登这些学科的阶梯、在绝大多数学问与技艺的知识滋养下登上了建筑学的最高圣殿之人,否则任何人都无法名正言顺地突然自命为建筑师。

§1.1.12

​At fortasse mirum videbitur inperitis, hominis posse naturam tantum numerum doctrinarum perdiscere et memoria continere. cum autem animadverterint omnes disciplinas inter se coniunctionem rerum et communicationem habere, fieri posse faciliter credent; encyclios enim disciplina uti corpus unum ex his membris est composita. itaque qui a teneris aetatibus eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris agnoscunt easdem notas communicationemque omnium disciplinarum, et ea re facilius omnia cognoscunt. ideoque de veteribus architectis Pytheos, qui Prieni aedem Minervae nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt. id autem re non expeditur.5

然而在不谙此道者看来,人的天性能够彻底通晓如此众多的学问并铭记于心,或许会显得匪夷所思。但当他们觉察到所有学科之间在内容上都有着内在联系与融会贯通时,便会轻易相信这是可行的;因为百科全书式的通识教育就像一个单独的躯体一样由这些肢体构成。因而那些自幼年受到各种学养熏陶的人,在一切学问中都能辨识出相同的特征以及各门学科之间的相通之处,并因此更容易掌握全部知识。因此,古代建筑师中曾在普里埃内极其卓越地建造了密涅瓦神庙的皮特奥斯,在自己的备忘录中称,建筑师在一切技艺与学理上所应当能够做到的,必须超过那些凭借自身的勤勉与操练将单一技艺推至最高成就的人。然而这在实际上是行不通的。

语法注5 条
  1. 1.1.7perficit architectum animo magno et uti non sit adrogans

    动词 perficit 一方面支配带有性质夺格的直接宾语(architectum animo magno),另一方面通过连词 et 并列引导结果/名词性从句(uti non sit adrogans...)。这种将名词短语与从句置于同一主导动词之下的并列结构体现了句法上的融摄。

  2. 1.1.7qui Ctesibii aut Archimedis et ceterorum

    在动词 leget 的宾语位置上,表示著作者名称的属格 Ctesibii 与 Archimedis 前省略了被修饰的名词(如 libros、scripta 或 commentarios),意为“凡阅读客特西比乌斯或阿基米德之[著作]者”。

  3. 1.1.10legibus scribendis prudentia cavere possit

    legibus scribendis 为动形词结构,可视为依附于 cavere 的目的与格(意为“在订立契约条款时”),或手段/情状夺格。此处 lex 并非指一般的国家制定法,而是指出资定作人(locator)与施工承揽人(conductor)之间订立的建筑工程承包合同细则。

  4. 1.1.11non puto posse se iuste repente profiteri architectos, nisi qui

    在不定式结构中,architectos 作反身代词 se(profiteri 的逻辑主语或反身宾语)的谓词性宾格(“自命为建筑师”)。后文的限定从句 nisi qui... pervenerint 则在实意上补足并界定了这一否定性命题的主语范畴(“除非是……之人,否则任何人皆不能……”)。

  5. 1.1.12id autem re non expeditur

    re non expeditur 是一种习惯表达,意为“这在实际中是行不通的/不符合事实的”。由 res(现实、实际情况)的夺格与动词 expedio(理顺、使顺利进行)的被动语态构成。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:1.1.7-1.1.12