- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:1.1.1-1.1.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阐明建筑学是结合实践操作与理论沉思的综合学科,论述了建筑师所必须具备的文字、几何、历史等诸多学识,并以女像柱和波斯柱廊的起源为例阐述了历史知识对于建筑装饰的必要性。
Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera. ea nascitur ex fabrica et ratiocinatione. fabrica est continuata ac trita usus meditatio, quae manibus perficit e materia cuiuscumque generis opus ad propositum deformationis. ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertiae ac rationis pro1 demonstrare atque explicare potest.
建筑师的知识由多门学科和各种学识所修饰充实,凭借其判断,其他一切技艺所完成的工程都受到检验。这种知识源于实践操作与理论沉思。实践操作是持久而熟练的实际运用,它根据设计的意图,用手从任何种类的材料中完成作品。而理论沉思,则是能够按照巧妙技艺与理性的比例,对制成之物加以论证并阐明的能力。
Itaque architecti, qui sine litteris contenderant, ut manibus essent exercitati, non potuerunt efficere, ut haberent pro laboribus auctoritatem; qui autem ratiocinationibus et litteris solis confisi fuerunt, umbram non rem persecuti videntur. at qui utrumque perdidicerunt, uti omnibus armis ornati citius cum auctoritate, quod fuit propositum, sunt adsecuti.
因此,那些未受学问陶冶而仅致力于双手劳作的建筑师,未能获得与其辛劳相称的权威;而那些仅仅信赖理论沉思与书本知识的人,似乎追逐的是幻影而非实质。然而,将两者皆彻底掌握的人,宛如全副武装的斗士,更为迅速且带着权威达成了预定的目标。
Cum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in architectura haec duo insunt: quod significatur et quod significat. significatur proposita res, de qua dicitur; hanc autem significat demonstratio rationibus doctrinarum explicata. quare videtur utraque parte exercitatus esse debere, qui se architectum profiteatur. itaque eum etiam ingeniosum oportet esse et ad disciplinam docilem; neque enim ingenium sine disciplina aut disciplina sine ingenio perfectum artificem potest efficere. et ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures noverit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat.
因为在一切事物中,尤其是在建筑中,皆包含这两项要素:被指涉之物与指涉之物。被指涉之物乃是所论及的预定主题;而指涉之物,则是凭借学理法则加以阐明的论证。因此,凡自命为建筑师者,皆当在两方面受过训练。故而他必须既富有天资,又敏于受教;因为没有教导的天分,抑或没有天分的教导,都无法造就完美的匠人。此外,他还须通晓文辞,精于绘图,通晓几何,深谙诸多历史,勤于聆听哲学家的讲授,通晓音律,并非不谙医学,熟知法学家的裁决,并掌握天文学与天象规律。
Quae cur ita sint, haec sunt causae. litteras architectum scire oportet, uti commentariis memoriam firmiorem efficere possit. deinde graphidis scientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis quam velit operis speciem deformare valeat. geometria autem plura praesidia praestat architecturae; et primum ex euthygrammis circini tradit usum regulaeque, e quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones normarumque et librationum et linearum directiones. item per opticen in aedificiis ab certis regionibus caeli lumina recte ducuntur. per arithmeticen vero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum quaestiones geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
其缘由如下:建筑师必须通晓文辞,以便能够通过著述笔记使记忆更为稳固。其次,必须掌握绘图知识,以便更容易凭借图样勾勒出他所期望的作品形貌。而几何学则为建筑提供了诸多助力;首先,它由直线传授圆规与直尺的用法,由此在场地上规划建筑的平面布局、定角尺、定水平与定向线最为得心应手。同样,借助光学,可以从天穹的特定方位正确地将光线引入建筑中。通过算术,则能核算建筑的开销,阐明度量的比例,并通过几何方法与原理求得匀称对称的困难问题。
Historias autem plures novisse oportet, quod multa ornamenta saepe in operibus architecti designant, de quibus argumenti rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere debent. quemadmodum si quis statuas marmoreas muliebres stolatas, quae caryatides dicuntur, pro columnis in opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit, percontantibus ita reddet rationem. Carya, civitas Peloponnensis, cum Persis hostibus contra Graeciam consensit. postea Graeci per victoriam gloriose bello liberati communi consilio Caryatibus bellum indixerunt. itaque oppido capto, viris interfectis, civitate deflagrata matronas eorum in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere, non uti una triumpho ducerentur, sed aeterna, servitutis exemplo gravi contumelia pressae poenas pendere viderentur pro civitate.2 ideo qui tunc architecti fuerunt aedificiis publicis designaverunt earum imagines oneri ferendo conlocatas, ut etiam posteris poena peccati Caryatium memoriae traderetur.
此外,建筑师应当通晓多种历史,因为建筑师常在作品中设计许多装饰,当有人询问他们为何如此制作时,他们必须向询问者说明题材的由头。例如,倘若有人在工程中立起长袍曳地的大理石女性雕像(被称为女像柱)以代柱子,并在其上方设置托檐托块与檐楣,当有人探问时,他便应作如下解释:伯罗奔尼撒的城邦卡利亚曾勾结波斯敌寇对抗希腊。后来希腊人凭借胜利光荣地从战乱中解脱出来,经共同商议向卡利亚人宣战。于是攻陷了城池,诛杀了男子,焚毁了城邦,将其贵妇掳为奴隶,且不准她们卸下长袍或贵妇的饰物,这不仅是为了让她们在凯旋式上被押解游街一次,更是为了让她们在沉重的屈辱中作为永久奴役的警戒,显出正在为城邦承担罪责。因此,当时的建筑师在公共建筑中设计了她们承担重荷的雕像,以便使卡利亚人罪过的惩罚也载入后世记忆。
Non minus Lacones, Pausania Agesilae filio duce,3 Plataico proelio pauca manu infinitum numerum exercitus Persarum cum superavissent, acto cum gloria triumpho spoliorum et praedae, porticum Persicam ex manubiis, laudis et virtutis civium indicem, victoriae posteris pro tropaeo constituerunt. ibique captivorum simulacra barbarico vestis ornatu, superbia meritis contumeliis punita, sustinentia tectum conlocaverunt, uti et hostes horrescerent timore eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum virtutis aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent parati. itaque ex eo multi statuas Persicas sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt, et ita ex eo argumento varietates egregias auxerunt operibus. item sunt aliae eiusdem generis historiae, quarum notitiam architectos tenere oporteat.
同样,拉栖代梦人(斯巴达人)在阿格西劳斯之子保萨尼亚斯的率领下,于普拉提亚战役中以少许兵力击溃了数量浩瀚的波斯大军之后,满载战利品与缴获之物光荣地举行了凯旋式,并用战利品建造了波斯风柱廊,以此作为公民荣誉与英勇的表征,留给后世作为胜利的纪念碑。他们在柱廊中安置了承托屋顶的野蛮人服饰俘虏雕像,其傲慢受到了应得侮辱的惩罚,以此使敌人因惧怕其英勇威慑而战栗,而公民目睹这勇武的典范则能受到荣耀的激励,随时准备捍卫自由。因此,自此之后许多人安置了承托额枋及其装饰的波斯人雕像,并以这种题材为工程增添了卓越的多样风格。同样,还有其他同类的历史,建筑师理当掌握其知识。
- 1.1.1sollertiae ac rationis pro
手抄本中的 pro 单独置于动词不定式前在句法上并不规则,现代校勘本通常将其视作 pro portione(或名词夺格 proportione,“按比例/适度”)的脱落或讹变。此处将 sollertiae ac rationis 作属格处理,依附于此隐含的“比例/准则”概念,理解为“按照巧妙技艺与理性的比例/法则”来论证与阐明制成之物。
- 1.1.5non uti una triumpho ducerentur, sed aeterna, servitutis exemplo gravi contumelia pressae poenas pendere viderentur pro civitate
此处由 non uti ... sed ... viderentur 构成目的从句中否定与肯定的对比。在后半句中,aeterna 与 servitutis exemplo(或视为修饰假定夺格 servitute 的形容词,或作副词性理解)构成状语,而主格阴性复数分词 pressae 则指代前文的 matronas,修饰 viderentur 的隐含主语,而由 viderentur 统摄不定式 poenas pendere。
- 1.1.6Pausania Agesilae filio duce
历史上普拉提亚战役的斯巴达统帅保萨尼亚斯实为克隆布罗托斯之子,但原文写本流传作 Agesilae filio(阿格西劳斯之子)。句法上这是标准的名词+名词独立夺格结构(“在阿格西劳斯之子保萨尼亚斯的统率下”),翻译时遵循原文文本结构,不作擅改。
