- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.9.pr-2.9.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者由军事纪律转向论述守护和平秩序的监察官职权,并列举了监察官严加惩戒的历史事例,包括对独身者征税、因不当休妻或为取悦情妇而处决犯人将元老除名,以及因拥有过多银器或废除限奢法而予以惩处。
DE CENSORIA NOTA Castrensis disciplinae tenacissimum uinculum et militaris rationis diligens obseruatio admonet me ut ad censuram pacis magistram custodemque transgrediar: nam ut opes populi Romani in tantum amplitudinis imperatorum uirtutibus excesserunt, ita probitas et continentia, censorio supercilio examinata, est opus effectu par bellicis laudibus: quid enim prodest foris esse strenuum, si domi male uiuitur? expugnentur licet urbes, corripiantur gentes, regnis manus iniciantur,1 nisi foro et curiae officium ac uerecundia sua constiterit, partarum rerum caelo cumulus aequatus sedem stabilem non habebit. ad rem igitur pertinet nosse atque adeo recordari acta censoriae potestatis.
论监察官的斥责 军营纪律的极其坚固的纽带与对军事规章的严谨遵从,催促我转向身为和平的导师与守护者的监察官职位:因为正如罗马人民的国力因统帅们的武勇而跃升至如此崇高的境地,经受监察官威严目光审视的廉洁与自制,其功效亦是堪比战功之赞誉的伟业:倘若在内居家生活败坏,在海外奋发图强又有何益?哪怕城池被攻陷、各族被征服、诸王国被兼并,若广场与议事堂不能保有其应有的责任与庄重,那高耸齐天的功业累积便不会拥有稳固的根基。因此,了解并进而追忆监察职权的诸般作为,乃是切中旨归的。
Camillus et Postumius censores aera poenae nomine eos, qui ad senectutem caelibes peruenerant, in aerarium deferre iusserunt, iterum puniri dignos, si quo modo de tam iusta constitutione queri sunt ausi, cum in hunc modum increparentur: 'natura uobis quemadmodum nascendi, ita gignendi legem scribit, parentesque uos alendo nepotum nutriendorum debito, si quis est pudor, alligauerunt. accedit his quod etiam fortuna longam praestandi huiusce muneris aduocationem estis adsecuti, cum interim consumpti sunt anni uestri et mariti et patris nomine uacui. ite igitur et non odiosam exsoluite stipem, utilem posteritati numerosae.'
监察官卡米卢斯与波斯图米乌斯命令那些直至老年仍孑然一身者,以罚金的名义将钱财缴入国库;这些人若敢以任何方式对如此正当的法令有所抱怨,理应受到二次惩处,当时他们受到了如下训诫:“自然为你们写下了生育的法则,正如同写下了出生的法则一样;你们的父母抚育了你们,若你们尚有一丝羞耻之心,便已将抚育子孙的债务束缚于你们之身。此外,你们承蒙命运之眷顾,在履行此项义务上已获得了长久的宽限,然而与此同时,你们的岁月却在既无丈夫之名又无父亲之名中虚度殆尽。因此,去吧,缴纳这笔并非令人憎恶、而是有益于繁衍众多后代的金钱吧。”
Horum seueritatem M. Valerius Maximus et C. Iunius Brutus Bubulcus censores consimili genere animaduersionis imitati sunt: L. enim Annium senatu mouerunt, quod quam uirginem in matrimonium duxerat repudiasset nullo amicorum consilio adhibito. at hoc crimen nescio an superiore maius:2 illo namque coniugalia sacra spreta tantum, hoc etiam iniuriose tractata sunt. optimo ergo iudicio censores indignum eum aditu curiae existimauerunt, 8 sicut Porcius Cato L. Flamininum, quem e numero senatorum sustulit, quia in prouincia quendam damnatum securi percusserat tempore supplicii ad arbitrium et spectaculum mulierculae, cuius amore tenebatur, electo. et poterat inhiberi respectu consulatus, quem is gesserat, atque auctoritate fratris eius Titi Flaminini. sed et censor et Cato, duplex seueritatis exemplum, eo magis illum notandum statuit, quod amplissimi honoris maiestatem tam taetro facinore inquinauerat nec pensi duxerat isdem imaginibus ascribi meretricis oculos humano sanguine delectatos et regis Philippi supplices manus.3
监察官马尔库斯·瓦莱里乌斯·马克西穆斯与盖乌斯·尤尼乌斯·布鲁图斯·布布尔库斯以同类的斥责惩处效仿了前者的严厉:他们将卢基乌斯·安尼乌斯逐出了元老院,因其在未向任何友人征求意见的情况下,便休弃了他明媒正娶的结发处女之妻。然而这桩罪过,我以为或许比前者更为严重:因为在前者中,婚姻的庄严神圣仅仅是被轻视,而在后者中更遭受了屈辱的践踏。因此,监察官以极明智的决断,认为他不配再踏入议事堂半步,8正如波尔基乌斯·加图对待卢基乌斯·弗拉米尼努斯那样——加图将其从元老院的名单中除名,因为他在行省任职时,为了取悦自己所迷恋的一个卑贱妇人并供其作为观赏的消遣,竟任凭其意愿挑选行刑的时机,将一名已判罪之人用斧斩首。加图本可因顾及那人曾任的执政官职位及其兄弟提图斯·弗拉米尼努斯的威望而受到制止,然而身为监察官且身为加图——这双重的严厉典范——使他判定更应当对那人施以惩戒,正因为他以如此令人发指的恶行玷污了至高权位的尊严,且毫不顾惜竟让那以人类鲜血为乐的娼妓的双眼,与腓力国王祈求怜悯的双臂,共同归属于同一家族的祖先面具之下。
Quid de Fabrici Luscini censura loquar? narrauit omnis aetas et deinceps narrabit ab eo Cornelium Rufinum duobus consulatibus et dictatura speciosissime functum, quod X pondo uasa argentea conparasset, perinde ac malo exemplo luxuriosum in ordine senatorio retentum non esse. ipsae medius fidius mihi litterae saeculi nostri obstupescere uidentur, cum ad tantam seueritatem referendam ministerium adcommodare coguntur, ac uereri ne non nostrae urbis acta commemorare existimentur: uix enim credibile est intra idem pomerium X pondo argenti et inuidiosum fuisse censum et inopiam haberi contemptissimam.
关于法布里基乌斯·卢斯基努斯的监察官任期,我又能说些什么呢?历代皆曾述说且今后亦将继续述说:曾极其光彩地两度担任执政官并担任独裁官的科尔内利乌斯·鲁菲努斯,因购置了十磅银器,便被他视为树立恶劣先例的奢靡之徒而未被保留在元老阶层之中。凭神起誓,在我们这个时代的文学被迫借其文字以记述如此严厉之举时,在我看来它自身都仿佛惊愕不已,并唯恐被人们认为所记载的并非我们这座城市的作为:因为几乎令人难以置信的是,在同一道神圣界壕之内,十磅银子曾几何时竟是令人艳羡的财富,而如今却被视为最受鄙弃的赤贫。
M. autem Antonius et L. Flaccus censores Duronium senatu mouerunt, quod legem de coercendis conuiuiorum sumptibus latam tribunus plebi abrogauerat. mirifica notae causa: quam enim inpudenter Duronius rostra conscendit illa dicturus: 'freni sunt iniecti uobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. alligati et constricti estis amaro uinculo seruitutis: lex enim lata est, quae uos esse frugi iubet. abrogemus igitur istud horridae uetustatis rubigine obsitum imperium: etenim quid opus libertate, si uolentibus luxu perire non licet?'
此外,监察官马尔库斯·安东尼乌斯与卢基乌斯·弗拉库斯将杜罗尼乌斯逐出了元老院,因其身为平民保民官时,废止了一项为遏制宴席开销而颁布的法律。这是何等奇特的斥责缘由!因为杜罗尼乌斯登上讲坛发表这番言辞时是何其厚颜无耻:“罗马公民们,你们已被套上了绝不可忍受的缰绳。你们已被奴役的苦涩锁链所捆绑与束缚:因为一项命令你们节俭的法律已经颁布。因此,让我们废除那项被粗陋古旧的锈迹所覆盖的号令吧:因为倘若甘愿之人不被允许在奢靡中自取灭亡,那么自由又有何用?”
- 2.9.prexpugnentur licet urbes, corripiantur gentes, regnis manus iniciantur
非人称动词 licet 在此作连词用法,统摄三个现在时虚拟式动词(expugnentur、corripiantur、iniciantur),引导让步从句(“即使……纵然……”),构成后续 nisi 条件从句的前提性让步排比。
- 2.9.2nescio an superiore maius
在古典拉丁语散文中,nescio an 并不表示怀疑,而是倾向于肯定的习惯表达(意为“恐怕……/我以为或许……”)。此处它与比较级 maius 及比较夺格 superiore 连用,表达作者认为随意休妻的过错很可能比前述独身之罪更为严重的明确倾向。
- 2.9.3nec pensi duxerat isdem imaginibus ascribi meretricis oculos humano sanguine delectatos et regis Philippi supplices manus
成语 pensi duxerat 带有价值属格 pensi,意为“重视、在乎”,在此由否定词 nec 统摄并支配宾格加不定式结构。被动不定式 ascribi 支配与格 isdem imaginibus(同一家族的祖先面具),其复合宾格主语由并列连词 et 连结的两部分组成:meretricis oculos humano sanguine delectatos 与 regis Philippi supplices manus。
