← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§2.9.6-2.9.9

监察官的相互弹劾与对军纪败坏者的惩戒

记述了相互对抗却彼此施加严厉惩戒的监察官克劳狄·尼禄与李维·萨利纳托尔的事例、对怠忽军职以及坎尼战后怯懦背信者的严厉惩罚,并列举了洗刷斥责之耻最终升任监察官的典范。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.9.6

​Age, par proferamus aequali iugo uirtutis honorumque societate iunctum, instinctu autem aemulationis animo dissidens. Claudius Nero Liuiusque Salinator, secundi Punici belli temporibus firmissima rei publicae latera, quam destrictam simul egerunt censuram! nam cum equitum centurias recognoscerent et ipsi propter robur aetatis etiam nunc eorum essent e numero, ut est ad Polliam uentum tribum, praeco lecto nomine Salinatoris citandum necne sibi esset haesitauit.1 quod ubi intellexit Nero, et citari collegam et equum uendere iussit, quia populi iudicio damnatus esset. Salinator quoque eadem animaduersione Neronem persecutus est adiecta causa, quod non sincera fide secum in gratiam redisset. quibus uiris si quis caelestium significasset futurum ut eorum sanguis inlustrium imaginum serie deductus in ortum salutaris principis nostri conflueret,2 depositis inimicitiis artissimo se amicitiae foedere iunxissent, seruatam ab ipsis patriam communi stirpi seruandam relicturi. Salinator uero quattuor atque XXX tribus inter aerarios referre non dubitauit, quod, cum se damnassent, postea consulem et censorem fecissent, praetexuitque causam, quia necesse esset eas alterutro facto crimine temeritatis aut periurii teneri. unam tantum modo tribuum Maeciam uacuam nota reliquit, quae eum suffragiis suis ut non damnatione, ita ne honore quidem dignum iudicauerat. quam putemus constantis et praeualidi illum ingenii fuisse, qui neque tristi iudiciorum exitu conpelli neque honorum magnitudine adduci potuit quo se blandiorem in administratione rei publicae gereret?

来吧,让我们提出一对由德行相称的轭木与官职的同侪结合在一起、却因竞争心绪的驱使而在心灵上彼此分歧的人物。克劳狄·尼禄与李维·萨利纳托尔,这二位在第二次布匿战争时期共和国最坚固的支柱,共同履行了何等严酷的监察官职!因为当他们检阅骑士百人队时——他们自身因壮年之力,彼时仍位列其中——当来到波利亚部族时,传令吏读出萨利纳托尔的名字后,犹豫自己是否应当将他传唤。尼禄察觉到此事后,下令既要传唤他的同僚,又要命其卖掉战马,因为他曾受到人民审判的定罪。萨利纳托尔亦以同样的斥责回击尼禄,附加的理由是他并未以真诚的信义与自己和解。若是天上的神明有谁曾向这二人昭示,他们的血脉在历经显赫祖先面具的传承之后,终将汇聚于我们救主元首的降生之中,他们定会摒弃宿怨,以最亲密的友谊盟约结合在一起,将由他们亲手拯救的祖国留给共同的后嗣去守护。然而萨利纳托尔毫不犹豫地将三十四个部族编入国库纳税人名册,因为他们曾在将他定罪之后,后来又选拔他担任执政官与监察官;他提出借口说,他们必定因其中某一行为而承受轻率或伪证的罪名。他仅让梅基亚部族独免于受到斥责,因为该部族以其选票判定他既不配受定罪,同样也不配享有官职。我们当认为那是何等坚定而坚强的心志,竟既不因审判的惨痛结局而被屈服,亦不因官职的显赫而被引诱在共和国的治理中表现得稍显逢迎?

§2.9.7

​Equestris quoque ordinis bona magnaque pars cccc iuuenes censoriam notam patiente animo sustinuerunt, quos M'. Valerius et P. Sempronius, quia in Sicilia ad munitionum opus explicandum ire iussi facere id neglexerant, equis publicis spoliatos in numerum aerariorum retulerunt.

骑士阶层的相当大部分——四百名青年,亦以隐忍之心承受了监察官的斥责。马尼乌斯·瓦莱里乌斯与普布利乌斯·森普罗尼乌斯因他们在西西里奉命前去开展防御工程工事却疏于执行,便剥夺了他们的公配马匹,并将他们编入国库纳税人的名册。

§2.9.8

​Turpis etiam metus censores summa cum seueritate poenam exegerunt:3 M. enim Atilius Regulus et L. Furius Philus M. Metellum quaestorem conpluresque equites Romanos, qui post infeliciter commissam Cannensem pugnam cum eo abituros se Italia iurauerant, dereptis equis publicis inter aerarios referendos curauerunt. eos quoque graui nota adfecerunt, qui cum in potestatem Hannibalis uenissent, legati ab eo missi ad senatum de permutandis captiuis, neque inpetrassent quod petebant, in urbe manserunt, quia et Romano sanguini fidem praestare conueniens erat et M. Atilius Regulus censor perfidiam notabat, cuius pater per summos cruciatus expirare quam fallere Karthaginienses satius esse duxerat. iam haec censura ex foro in castra transcendit, quae neque timeri neque decipi uoluit hostem.

对于卑劣的怯懦,监察官们亦以极端的严厉追索了惩罚:马尔库斯·阿提利乌斯·雷古鲁斯与卢基乌斯·富里乌斯·菲卢斯命人将财务官马尔库斯·梅特卢斯及数名罗马骑士剥夺公配马匹并编入国库纳税人名册,这些人曾在不利交战的坎尼战役之后,同他一起宣誓将离开意大利。他们亦对那些落入汉尼拔之手、被其作为使者派往元老院商议交换俘虏,而在未获所求之时却滞留城中的人施以重责,因为保持信义符合罗马人的血统,且监察官马尔库斯·阿提利乌斯·雷古鲁斯严惩背信——他的父亲曾认为在极刑拷打中咽气胜过欺骗迦太基人。这既不愿敌人被畏惧、亦不愿敌人被欺瞒的监察官职责,如今已从广场跨越到了军营之中。

§2.9.9

​Secuntur duo eiusdem generis exempla, eaque adiecisse satis erit. C. Geta, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus senatu motus esset, postea censor factus est. item M. Valerius Messala censoria nota perstrictus censoriam postmodum potestatem impetrauit. quorum ignominia uirtutem acuit: rubore enim eius excitati omnibus uiribus incubuerunt, ut digni ciuibus uiderentur, quibus dari potius quam obici censura deberet.4

其后接续着同类的两个例子,将其补充足矣。盖乌斯·盖塔虽曾被监察官卢基乌斯·梅特卢斯与格奈乌斯·多米提乌斯逐出元老院,后来却成为了监察官。同样,马尔库斯·瓦莱里乌斯·梅萨拉在遭受监察官的斥责之后,后来亦获得了监察职权。他们的耻辱砥砺了德行:因为被其羞愧所激发,他们倾尽全力奋发图强,以便在公民眼中显得是监察官职应当授予、而非掷向其身的相称之人。

语法注4 条
  1. 2.9.6citandum necne sibi esset haesitauit

    作 haesitauit 宾语的选言间接疑问从句省略了前半的 utrum,由 necne(“还是不……”)引导后半。citandum ... esset 是由动形容词与未完成过去时虚拟式 esset 构成的被动迂回结构,表示义务或必然性,与格 sibi 充当施动者与格,指代传令吏(praeco)。

  2. 2.9.6futurum ut eorum sanguis inlustrium imaginum serie deductus in ortum salutaris principis nostri conflueret

    futurum [esse] ut + 未完成过去时虚拟式(conflueret)构成 significasset 后的宾格加不定式结构的名词性从句,表示将来的事件(指汇聚于元首诞生的血脉)。分词 deductus 与主语 sanguis 保持性数格一致。

  3. 2.9.8Turpis etiam metus censores summa cum seueritate poenam exegerunt

    此处出现显著的语序倒置(hyperbaton)。属格短语 turpis metus 在句法上修饰位于其后的 poenam(即“对卑劣怯懦的惩处”),被置于主语 censores 与主谓语 exegerunt 的主干之前与中间。

  4. 2.9.9ut digni ciuibus uiderentur, quibus dari potius quam obici censura deberet

    quibus ... deberet 从句依附于 digni,构成标准的“dignus qui + 虚拟式”句式。关系代词 quibus 充当被动不定式 dari 与 obici 的间接宾语(与格),先行词指向由 digni 修饰的主语(盖塔与梅萨拉);ciuibus 则是修饰 uiderentur 的评判与格(“在公民眼中”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.9.6-2.9.9