← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§2.8.3-2.8.7

凯旋资格的限制与公民冠的殊荣

本节详述了罗马关于凯旋权的具体先例与法理:凡仅收复失地而非开拓疆土、未担任正规官职而指挥作战、以及在内战中获胜者,皆不得举行凯旋式。最后作者指出,与可悲的内战之胜相反,因拯救公民而授予的橡树公民冠,正以永恒的荣耀装点着奥古斯都的府邸门楣。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.8.3

​Quid facias Cn. Fuluio Flacco,1 qui tam expetendum aliis triumphi honorem decretum sibi a senatu ob res bene gestas spreuit ac repudiauit, nimirum † non plura praecerpens quam acciderunt?— nam ut urbem intrauit, continuo quaestione publica adflictus exilio multatus est,—ut, si quid religionis insolentia commisisset, poena expiaret.

对于格奈乌斯·富尔维乌斯·弗拉库斯,人们又能如何对待呢?因其立下的赫赫战功,元老院决议授予他那为众人汲汲以求的凯旋荣誉,他却轻蔑地予以拒绝,想必未曾预先攫取多于后来所发生之事?——因为他一进入城内,便立即遭受国家法庭的审判并被处以流放之刑——以此通过刑罚来赎清他因傲慢而对宗教礼法所犯下的任何过失。

§2.8.4

​Sapientiores igitur Q. Fuluius, qui Capua capta, et L. Opimius, qui Fregellanis ad deditionem conpulsis triumphandi potestatem a senatu petierunt, uterque editis operibus magnificus, sed neuter petitae rei compos non quidem inuidia patrum conscriptorum, cui numquam aditum in curiam esse uoluerunt, sed summa diligentia obseruandi iuris, quo cautum erat ut pro aucto imperio, non pro reciperatis2 quae populi Romani fuissent triumphus decerneretur: tantum enim interest adicias aliquid an detractum restituas, quantum distat beneficii initium ab iniuriae fine.

因此,攻克卡普亚后向元老院请求举行凯旋权能的昆图斯·富尔维乌斯,以及迫使弗雷格莱人投降后同样提出请求的卢基乌斯·奥皮米乌斯,要显得明智得多。二者皆因其赫赫伟绩而显耀,但无一人如愿以偿。这绝非出于元老们的嫉妒——他们绝不容许嫉妒踏入议事堂半步——而是出于严守法律的极度审慎。法律明文规定,凯旋式应当因扩张帝国的统治领域而授予,而不应因收复曾属于罗马人民的土地而授予;因为在增添新土与归还失地之间所存在的差异,正如施恩之始与止损之终之间的悬殊。

§2.8.5

​Quin etiam ius, de quo loquor, sic custoditum est, ut P. Scipioni ob reciperatas Hispanias, M. Marcello ob captas Syracusas triumphus non decerneretur, quod ad eas res gerendas sine ullo erant missi magistratu. probentur nunc cuiuslibet gloriae cupidi,3 qui ex desertis montibus myoparonumque piraticis rostris laudis inopes laureae ramulos festinabunda manu decerpserunt: Karthaginis imperio abrupta Hispania et Siciliae caput abscisum, Syracusae, triumphalis iungere currus nequiuerunt: et quibus uiris? Scipioni et Marcello, quorum ipsa nomina instar aeterni sunt triumphi. sed clarissimos solidae ueraeque uirtutis auctores humeris suis salutem patriae gestantes, etsi coronatos intueri senatus cupiebat, iustiori tamen reseruandos laureae putauit.

不仅如此,我所论及的这项法律曾被维护得如此森严,以至于普布利乌斯·西庇阿因收复西班牙各地、马尔库斯·马尔凯鲁斯因攻陷叙拉古,皆未被决议授予凯旋式,因为他们被派往经办那些战事时,并未带有任何正规官职。如今,且让那些贪求任何虚荣、以仓促之手从荒凉山峦与海盗轻舟的撞角上采撷毫无赞誉的桂冠细枝之辈受到称许吧:从迦太基统治下被夺回的西班牙,以及被割断的西西里首府叙拉古,都未能套上凯旋的战车;而且是对怎样的人呢?西庇阿与马尔凯鲁斯,他们的名字本身便等同于永恒的凯旋式!然而元老院虽然渴望目睹这些肩负祖国安危、坚实而纯正美德的最显赫化身头戴冠冕,却依然认为应当将他们留待更合乎法度的月桂冠。

§2.8.6

​His illud subnectam: moris est ab imperatore ducturo triumphum consules inuitari ad cenam, deinde rogari ut uenire supersedeant, ne quis eo die, quo ille triumpharit, maioris in eodem conuiuio sit imperii.4

在这些事例之后我还要附带提及一点:按照习俗,将要举行凯旋式的统帅会邀请执政官出席晚宴,随后又请求他们切勿前赴,以免在统帅举行凯旋式的这一天,同一宴席上出现统帅权更高之人。

§2.8.7

​Verum quamuis quis praeclaras res maximeque utiles rei publicae ciuili bello gessisset, imperator tamen eo nomine appellatus non est, neque ullae supplicationes decretae sunt, neque aut ouans aut curru triumphauit, quia, ut necessariae istae, ita lugubres semper existimatae sunt uictoriae utpote non externo, sed domestico partae cruore. itaque et Nasica Ti. Gracchum et † G. Metellus Opimi factiones maesti trucidarunt. Q. Catulus M. Lepido collega suo cum omnibus seditionis copiis † extinctoque tum moderatum prae se ferens gaudium in urbem reuertit. Gaius etiam Antonius Catilinae uictor abstersos gladios in castra retulit. L. Cinna et C. Marius hauserant quidem auidi ciuilem sanguinem, sed non protinus ad templa deorum et aras tetenderunt. iam L. Sulla, qui plurima bella ciuilia confecit, cuius crudelissimi et insolentissimi successus fuerunt, cum consummata atque constructa potentia sua triumphum duceret, ut Graeciae et Asiae multas urbes, ita ciuium Romanorum nullum oppidum uexit. Piget taedetque per uulnera rei publicae ulterius procedere. lauream nec senatus cuiquam dedit nec quisquam sibi dari desiderauit ciuitatis parte lacrimante. ceterum ad quercum pronae manus porriguntur, ubi ob ciues seruatos corona danda est, qua postes Augustae domus sempiterna gloria triumphant.

然而,无论何人在内战中立下了何等辉煌且对国家极为有益的功勋,他也绝不会因此被冠以大元帅的称号,亦无任何感恩祈祷被决议举行,既不曾以小凯旋式也不曾乘战车举行大凯旋式,因为那些胜利尽管必不可少,却始终被视为可悲之事,毕竟它们不是以异族的血、而是以内战同胞的鲜血换来的。因此,纳西卡诛戮提贝里乌斯·格拉古,盖乌斯·梅特鲁斯诛杀奥皮米乌斯的党羽时,皆满怀悲痛。昆图斯·卡图卢斯在其同僚马尔库斯·雷必达连同所有叛乱势力被消灭之后,仅显露出克制的欣喜返回城内。身为喀提林征服者的盖乌斯·安东尼乌斯,亦是将擦拭干净的利剑带回营地。卢基乌斯·秦纳与盖乌斯·马略固然贪婪地痛饮了同胞的鲜血,却并未径直奔向诸神的神庙与祭坛。就连那结束了极多内战、其成功至为残酷暴虐的卢基乌斯·苏拉,在他那完满筑立的权势下举行凯旋式时,虽展示了希腊和亚细亚的诸多城邦,却也未曾展示任何一座罗马公民的城镇。 穿行于共和国的伤创之中继续前行,令人心生痛楚与厌倦。当公民的某一部分正在饮泣之时,元老院既未将月桂冠授予任何人,亦无人希求将其授予自己。然而,在应当为拯救公民而授予冠冕之处,热切的双手正向橡树伸出;正因着这顶冠冕,奥古斯都府邸的门柱在永恒的荣耀中凯旋。

语法注4 条
  1. 2.8.3Quid facias Cn. Fuluio Flacco

    谓语动词 facias 为修辞疑问句中的现在时潜在虚拟式(“人们当如何处置……”)。人名 Cn. Fuluio Flacco 则是与 facere 搭配的与格(表示关系/关格)或夺格(表示工具/手段),属于“如何对待/处置某人”的习惯表达。

  2. 2.8.4pro aucto imperio, non pro reciperatis

    主导分词结构(即所谓的 ab urbe condita 句式):pro aucto imperio 意为“因扩张了疆域”(字面为“为了被扩张的疆域”);reciperatis 为中性复数完成分词的名词化用法(“被收复的事物/领土”),二者均作介词 pro 的宾语。

  3. 2.8.5probentur nunc cuiuslibet gloriae cupidi

    动词 probentur 为带有反讽或让步语气的现在时指令虚拟式(“如今且让……受到称许吧”),与后文那些因琐屑小战便急于攫取凯旋荣誉之人形成对照,用以反衬西庇阿与马尔凯鲁斯虽建奇功却依法未能获准举行凯旋式的严苛先例。

  4. 2.8.6maioris in eodem conuiuio sit imperii

    短语 maioris ... imperii 为性质/特质属格,在系动词 sit 之后作谓语补足语(“具有更高统帅权之人”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.8.3-2.8.7