- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.2.1-2.2.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记述了古时罗马元老院严守机密的优良传统,以及在接见使节时强制使用拉丁语以彰显罗马威仪的古风,并通过法比乌斯·马克西穆斯父子维护执政官权威高于家庭孝道的事例阐明公私之辨。
Adeo autem magna caritate patriae tenebantur, ut arcana consilia patrum conscriptorum multis saeculis nemo senator enuntiauerit. Q. Fabius Maximus tantum modo, et is ipse per inprudentiam, de tertio Punico bello indicendo quod secreto in curia erat actum P. Crasso rus petens domum reuertenti in itinere narrauit,1 memor eum triennio ante quaestorem factum, ignarus nondum a censoribus in ordinem senatorium allectum, quo uno modo etiam iis, qui iam honores gesserant, aditus in curiam dabatur. sed quamuis honestus error Fabii esset, uehementer tamen a consulibus obiurgatus est: numquam enim taciturnitatem, optimum ac tutissimum administrandarum rerum uinculum, labefactari uolebant. Ergo, cum Asiae rex Eumenes amantissimus nostrae urbis bellum a Perse aduersus populum Romanum conparari senatui nuntiasset, non ante sciri potuit quid aut ille locutus esset aut patres respondissent quam captum Persen cognitum est.2 fidum erat et altum rei publicae pectus curia silentique salubritate munitum et uallatum undique, cuius limen intrantes abiecta priuata caritate publicam induebant. itaque non dicam unum, sed neminem audisse crederes quod tam multorum auribus fuerat commissum.
此外,他们怀着如此深沉的爱国之情,以至于千百年来未曾有任何元老泄露过各位元老院议员的秘密决议。唯有昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯一人,且他本人亦是出于疏忽,在前往乡间途中,向正返回家中的普布利乌斯·克拉苏叙述了在元老院中秘密商议的关于第三次布匿战争宣战之事;他记得克拉苏在三年前曾任财务官,却不知其尚未被监察官编入元老院名册——即便对那些已经担任过公职的人,这也是进入元老院大堂的唯一途径。然而,尽管法比乌斯的过失出于正当的动机,他仍受到了执政官们的严厉斥责:因为他们绝不愿看到保密这一执掌国政的最佳且最稳固的纽带遭到动摇。 因此,当对我们城邦最为亲善的亚细亚国王尤梅尼斯向元老院通报珀尔修斯正在筹备针对罗马人民的战争时,无论是他说了什么,还是元老们如何答复,直到获悉珀尔修斯被俘之后才为人所知。元老院是共和国忠诚而深沉的胸怀,四面皆受有益之沉寂的坚固守卫与壕堑防护,凡跨过其门槛者皆褪去私情而披上公心。因此,你会相信,那托付给如此多人之耳的机密,我不会说是一人听闻,而是根本无人曾听闻过。
Magistratus uero prisci quantopere suam populique Romani maiestatem retinentes se gesserint hinc cognosci potest, quod inter cetera obtinendae grauitatis indicia illud quoque magna cum perseuerantia custodiebant, ne Graecis umquam nisi latine responsa darent. quin etiam ipsos linguae uolubilitate, qua plurimum ualent, excussa per interpretem loqui cogebant non in urbe tantum nostra, sed etiam in Graecia et Asia, quo scilicet Latinae uocis honos per omnes gentes uenerabilior diffunderetur. nec illis deerant studia doctrinae, sed nulla non in re pallium togae subici debere arbitrabantur, indignum esse existimantes inlecebris et suauitati litterarum imperii pondus et auctoritatem donari.
而往昔的官员们在保持自身及罗马人民的尊严方面如何行事,由此便可得知:在维持庄重威严的诸种表征中,他们亦极其顽强地恪守这一条,即绝不用拉丁语以外的语言答复希腊人。更有甚者,他们迫使希腊人摒弃最擅长的伶牙俐齿,通过翻译发言,不仅在我们的城邦如此,即便在希腊和亚细亚亦是如此;这显然是为了使拉丁语的尊荣更具威严地传遍所有民族。他们并非缺乏对学识的追求,但他们认为在任何事情上,希腊斗篷都必须屈居于罗马托加长袍之下,认为将帝国的份量与权威拱手让与文学的诱惑与甜美乃是不体面的。
Quapropter non es damnandus rustici rigoris crimine, C. Mari, quia gemina lauru coronatam senectutem tuam, Numidicis et Germanicis inlustrem tropaeis, uictor deuictae gentis facundia politiorem fieri noluisti, credo, ne alienigena ingenii exercitatione patrii ritus serus transfuga existeres. quis ergo huic consuetudini, qua nunc Graecis actionibus aures curiae exurdantur, ianuam patefecit? ut opinor, Molo rhetor, qui studia M. Ciceronis acuit: eum namque ante omnes exterarum gentium in senatu sine interprete auditum constat. quem honorem non inmerito cepit, quoniam summam uim Romanae eloquentiae adiuuerat. conspicuae felicitatis Arpinas municipium, siue litterarum gloriosissimum contemptorem siue abundantissimum fontem intueri uelis.
因此,盖乌斯·马略啊,你绝不应受到乡野之蛮拙的指责,因为你那受双重桂冠加冕、因努米底亚与日耳曼战利品而光彩夺目的晚年,作为胜利者却不愿被战败民族的辩才修饰得更为温文尔雅——我想,这是唯恐因异邦才智的操练而成为祖宗风尚的迟到叛徒。那么,是谁为如今元老院大堂之耳被希腊语申辩所震聋的这种习俗敞开了大门?依我之见,乃是磨砺了马尔库斯·西塞罗学业的修辞学家摩洛;因为确凿无疑的是,他在所有异邦民族中率先得以在元老院无需翻译而获准陈词。他获得此项殊荣并非无因,因为他曾襄助了罗马雄辩术的至高力量。阿尔皮努姆自治市具有显著的福分,无论你是愿意注视那最荣耀的文学轻视者,还是其最丰沛的源泉。
Maxima autem diligentia maiores hunc morem retinuerunt, ne quis se inter consulem et proximum lictorem, quamuis officii causa una progrederetur, interponeret. filio dumtaxat et ei puero ante patrem consulem ambulandi ius erat. qui mos adeo pertinaciter retentus est, ut Q. Fabius Maximus quinquies consul, uir et iam pridem summae auctoritatis et tunc ultimae senectutis, a filio consule inuitatus ut inter se et lictorem procederet, ne hostium Samnitium turba, ad quorum conloquium descendebant, elideretur, facere id noluerit. Idem a senatu legatus ad filium consulem Suessam Pometiam missus, postquam animaduertit eum ad officium suum extra moenia oppidi processisse, indignatus quod ex XI lictoribus nemo se equo descendere iussisset, plenus irae sedere perseuerauit. quod cum filius sensisset, proximo lictori ut sibi appareret imperauit.3 cuius uoci continuo Fabius obsecutus 'non ego' inquit, 'fili, summum imperium tuum contempsi, sed experiri uolui an scires consulem agere: nec ignoro quid patriae uenerationi debeatur, uerum publica instituta priuata pietate potiora iudico'.
此外,先祖们以最大的审慎保留了这一风俗,即任何人,纵使因公务而同行,亦不可插身于执政官与最后一名侍从官之间。唯有儿子,且在其尚为幼童之时,方有走在身为执政官的父亲前面的权利。这一风俗被如此固执地维系着,以至于五任执政官、久享崇高权威且当时已值极高寿数的昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯,在受到身为执政官的儿子邀请、让他走在自己与侍从官之间以免被敌方萨姆奈特人(他们正走下去与之会谈)的人群挤压时,竟拒绝这般做。 同样是此人,被元老院作为使者派往苏埃萨·波梅蒂亚其执政官儿子之处,当他察觉到儿子为了公务已出城墙之外相迎,因十一名侍从官中无一人命令他下马而心生不悦,满怀怒气坚持骑在马上。儿子察觉到此事后,命令最后一名侍从官前去照料并履职。法比乌斯立刻顺从其喝令,说道:“儿子,我并未蔑视你的至高统帅权,而是想试探你是否懂得如何担当执政官:我并非不知敬待父亲应有何等礼数,但我判定公家制度重于私人家室之孝。”
- 2.2.1P. Crasso rus petens domum reuertenti in itinere narrauit
主格分词rus petens修饰主语法比乌斯,而与格分词domum reuertenti修饰间接宾语克拉苏(P. Crasso),生动对比了两人在路上相遇时各自相反的行向(法比乌斯奔赴乡间,克拉苏返回城中宅邸)。
- 2.2.1non ante sciri potuit quid aut ille locutus esset aut patres respondissent quam captum Persen cognitum est
相关结构non ante ... quam(“直到……才……”)。主句动词为非人称的sciri potuit,由间接疑问从句quid aut ille locutus esset aut patres respondissent充当主语;在quam从句中,省略esse的对格不定式短语captum [esse] Persen作非人称动词cognitum est的主语。
- 2.2.4proximo lictori ut sibi appareret imperauit
动词apparere支配与格(sibi),具有罗马行政公法上的专门含义,意为“作为侍从吏为长官供职/执行职责”。此处指身为执政官的儿子命令其最后一名侍从官(proximo lictori)向自己履行公职(即命令其父下马致敬)。
