- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.1.1-2.1.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
瓦勒里乌斯·马克西穆斯赞美了罗马古风中的诸项制度与道德风尚,包括鸟卜、夫妻间的贞洁与廉耻、妇女禁酒、家庭亲睦、青年对长者的敬重以及宴席上歌咏先祖功绩之习俗。
DE INSTITVTIS ANTIQVIS Apud antiquos non solum publice, sed etiam priuatim nihil gerebatur nisi auspicio prius sumpto. quo ex more nuptiis etiam nunc auspices interponuntur, qui, quamuis auspicia petere desierint, ipso tamen nomine ueteris consuetudinis uestigia usurpantur.
论古风制度 在古人那里,无论公事还是私事,若不事先占卜,则一事不举。依据此一风俗,即便在今日,婚礼中仍有赞礼人介入;尽管他们已不再求取鸟卜,然而仅凭其名,古风习俗的痕迹便得以承续。
Feminae cum uiris cubantibus sedentes cenitabant. quae consuetudo ex hominum conuictu ad diuina penetrauit: nam Iouis epulo ipse in lectulum, Iuno et Minerua in sellas ad cenam inuitabantur. quod genus seueritatis aetas nostra diligentius in Capitolio quam in suis domibus conseruat, uidelicet quia magis ad rem pertinet dearum quam mulierum disciplinam contineri.
妇女曾与横卧的男子同席而坐着用餐。这种风俗由人际交往渗透入神圣领域:因为在朱庇特的宴席上,他本人受邀横卧于卧榻,而朱诺与弥涅耳瓦则坐在座椅上就餐。我们的时代在卡皮托利乌姆山比在自己的家中更为严格地保存了这种严谨之风,显然是因为使女神们的规矩得以维持,比使凡间妇女的规矩得以维持被认为更为切要。
Quae uno contentae matrimonio fuerant corona pudicitiae honorabantur: existimabant enim eum praecipue matronae sincera fide incorruptum esse animum, qui depositae uirginitatis cubile egredi nesciret, multorum matrimoniorum experientiam quasi legitimae cuiusdam intemperantiae signum esse credentes.
那些仅安于一次婚姻的妇人,受赐以贞洁的花冠;因为他们认为,真正未受任何玷污、具有诚挚信德的妇人灵魂,正是那不知如何走出破除贞操之床榻的灵魂,并深信经历多次婚姻乃是一种合法的放纵之表征。
Repudium inter uxorem et uirum a condita urbe usque ad centesimum et quinquagesimum annum nullum intercessit. primus autem Sp. Caruilius uxorem sterilitatis causa dimisit. qui, quamquam tolerabili ratione motus uidebatur, reprehensione tamen non caruit, quia ne cupiditatem quidem liberorum coniugali fidei praeponi debuisse arbitrabantur.
从建城直到第一百五十年,夫妻之间未曾发生过任何离异。然而斯普里乌斯·卡尔维利乌斯以不孕为由休妻,开了首例。他虽看似为合情合理的理由所动,却仍未能免遭非议,因为人们认为,纵是对子嗣的渴望,亦不应当置于夫妻信德之上。
Sed quo matronale decus uerecundiae munimento tutius esset, in ius uocanti matronam corpus eius adtingere non permiserunt, ut inuiolata manus alienae tactu stola relinqueretur. Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia proximus a Libero patre intemperantiae gradus ad inconcessam uenerem esse consueuit. ceterum ut non tristis earum et horrida pudicitia, sed honesto comitatis genere temperata esset,—indulgentibus namque maritis et auro abundanti et multa purpura usae sunt—quo formam suam concinniorem efficerent, summa cum diligentia capillos cinere rutilarunt: nulli enim tunc subsessorum alienorum matrimoniorum oculi metuebantur, sed pariter et uidere sancte et aspici mutuo pudore custodiebatur.
然而,为了使命妇的尊严在廉耻的护卫下更为安全,他们不准传唤命妇到庭者触摸其躯体,以使她的长袍不因外人双手的触碰而受玷污。 饮酒在往昔为罗马妇女所不知,这显然是为了不让她们堕入某种丑行,因为从利贝尔神引致的不节制,往往最易迈向非法的私情。然而,为了使她们的贞洁不致显得阴郁而粗陋,而是以一种端庄的温和得以调和——因为在丈夫们的宽容下,她们既享用丰足的黄金,又穿戴大量的紫袍——为了使自己的容貌更显修美,她们极为用心地用草木灰染红头发;因为在当时,无需惧怕任何窥伺他人婚姻者的眼光,端正地观看与被他人注目,皆在相互的矜持中受到同等的呵护。
Quotiens uero inter uirum et uxorem aliquid iurgi intercesserat, in sacellum deae Viriplacae, quod est in Palatio, ueniebant et ibi inuicem locuti quae uoluerant contentione animorum deposita concordes reuertebantur. dea nomen hoc a placandis uiris fertur adsecuta, ueneranda quidem et nescio an praecipuis et exquisitis sacrificiis colenda1 utpote cotidianae ac domesticae pacis custos, in pari iugo caritatis ipsa sui appellatione uirorum maiestati debitum a feminis reddens honorem.
每逢丈夫与妻子之间发生争执,他们便来到位于帕拉蒂乌姆山上的维里普拉卡女神的小神庙,并在那里互吐心声,放下怨尤,和睦而归。相传这位女神因平息丈夫之怒而得名;作为日常与家庭和平的庇护者,她委实应当受到尊崇,甚至大概应当以特殊而精微的祭品加以奉祀,她以平等的爱之轭,借由自身的称名,将妇女对丈夫威严所应致的敬意归还给他们。
Huius modi inter coniuges uerecundia: quid, inter ceteras necessitudines nonne apparet consentanea? nam ut minimo indicio maximam uim eius significem, aliquandiu nec pater cum filio pubere nec socer cum genero lauabatur. manifestum igitur est tantum religionis sanguini et adfinitati quantum ipsis dis inmortalibus tributum, quia inter ista tam sancta uincula non magis quam in aliquo sacrato loco nudare se fas esse credebatur.
夫妻之间的矜持如此,那么在其他亲族关系之间,它难道不显得与之相符吗?若要以极微小的事例来昭示其极重大的力量:在相当长的一段时间里,父亲不与成年的儿子同浴,岳父亦不与女婿同浴。由此显然可见,对血亲与姻亲所致的敬畏,与对不朽神明自身所致者一般无二,因为人们深信,在这些如此神圣的纽带之间袒露自身,并不比在某个神圣之所更为合乎天理。
Conuiuium etiam sollemne maiores instituerunt idque caristia appellauerunt, cui praeter cognatos et adfines nemo interponebatur, ut, si qua inter necessarias personas querella esset orta, apud sacra mensae et inter hilaritatem animorum et fautoribus concordiae adhibitis tolleretur.
先祖们还创立了隆重的宴会并称之为亲睦节,除血亲与姻亲外无外人可以介入,以便在近亲之间若产生任何怨怼,可在餐桌的祭仪前、在心灵的欢畅中、且在和睦的促成者在场之际得以消除。
Senectuti iuuenta ita cumulatum et circumspectum honorem reddebat, tamquam maiores natu adulescentium communes patres essent. quocirca iuuenes senatus die utique aliquem ex patribus conscriptis aut propinquum aut paternum amicum ad curiam deducebant adfixique ualuis expectabant, donec reducendi etiam officio fungerentur. qua quidem uoluntaria statione et corpora et animos ad publica officia inpigre sustinenda roborabant breuique processurarum in lucem uirtutum suarum uerecunda laboris meditatione ipsi doctores erant.2 Inuitati ad cenam diligenter quaerebant quinam ei conuiuio essent interfuturi, ne seniorum aduentum discubitu praecurrerent, sublataque mensa priores consurgere et abire patiebantur. ex quibus apparet cenae quoque tempore quam parco et quam modesto sermone his praesentibus soliti sint uti.
青年对老年报以如此充盈而周至的敬重,仿佛长者乃是青年共同的父亲。因此,每逢元老院会议之日,青年们必定会陪同某位元老院议员(或为亲戚,或为父亲之友人)前往元老院大堂,并守候于门旁,直到尽完再护送其回府之职责。正是在这种自愿的守候中,他们锤炼了身心,以便不知疲倦地承担公共职务,并通过谦逊的辛劳操练,自身成了自己那不久将显露光芒的德行的导师。 青年若受邀赴宴,必会细心探问谁将出席该宴会,以免因先行就座而抢在长者到来之前;而在撤席之后,他们任由长者先起身离去。由此可见,即便在就餐之时,他们在这些长者面前习惯于使用何等节制与谦恭的言辞。
Maiores natu in conuiuiis ad tibias egregia superiorum opera carmine conprehensa † pangebant, quo ad ea imitanda iuuentutem alacriorem redderent. quid hoc splendidius, quid etiam utilius certamine? pubertas canis suum decus reddebat, defuncta cursu aetas ingredientes actuosam uitam feruoris nutrimentis prosequebatur. quas Athenas, quam scholam, quae alienigena studia huic domesticae disciplinae praetulerim? inde oriebantur Camilli, Scipiones, Fabricii, Marcelli, Fabii, ac ne singula imperii nostri lumina simul percurrendo sim longior,3 inde, inquam, caeli clarissima pars, diui fulserunt Caesares.
在宴席上,年长者伴着长笛,将前人卓越的事迹编入诗歌加以歌咏,以使青年更加奋发地加以效仿。有什么竞争比这更为辉煌,有什么比这更为有益?青春将应有的尊严归还于白发,度尽韶华的长者则以热忱的养分伴送着踏入现实人生的后辈。何种雅典、何种学派、何种异邦学业能让我置于这本土教化之上?由此诞生了卡米卢斯们、西庇阿们、法布里基乌斯们、马尔凯卢斯们、法比乌斯们;且为了不因一一历数我们帝国的个别光芒而过于冗长,我敢说,天界最明亮的部分——神圣的恺撒们,正由此放射出光芒。
- 2.1.6nescio an praecipuis et exquisitis sacrificiis colenda
nescio an 字面意为“我不知是否”,但在古典及后古典拉丁语惯用法中表示偏向肯定的推断(“恐怕/大概应当……”)。colenda 为动形容词(-ndus),与前面的 ueneranda 同为阴性单数主格,作 dea 的述语性修饰成分,表示义务或应然。
- 2.1.9breuique processurarum in lucem uirtutum suarum uerecunda laboris meditatione ipsi doctores erant
该句核心骨架为 ipsi [iuuenes] doctores erant(青年自身成了导师)。breuique processurarum in lucem 为将来主动分词短语,修饰属格 uirtutum suarum(他们自己的德行),该属格句作 doctores(导师)的宾格性属格。整组短语 uerecunda laboris meditatione 作为方式/手段夺格修饰主句。
- 2.1.10ac ne singula imperii nostri lumina simul percurrendo sim longior
ne ... sim longior(免得我过于冗长)为否定目的从句,用作插入成分以表明说话者的言说态度与限制(用以避免冗赘)。它在此作为固定程式,在主要谓语动词之前引出概括性结论。
