- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.2.5-2.2.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在记述了出使塔兰托的罗马使节之顽强操守与该邦的自取灭亡之后,作者回顾了小元老院待命、保民官审议及官员廉洁等先祖制度,最后叙述了卢佩卡尔节的起源以及法比乌斯确立的骑士巡游与部族改组。
Relatis Q. Fabi laudibus offerunt se mirificae constantiae uiri, qui legati a senatu Tarentum ad res repetendas missi, cum grauissimas ibi iniurias accepissent, unus etiam urina respersus esset, in theatrum, ut est consuetudo Graeciae, introducti legationem quibus acceperant uerbis peregerunt.1 de his, quae passi erant, questi non sunt, ne quid ultra ac mandatum esset loquerentur, insitusque pectoribus eorum antiqui moris respectus dolore, qui ex contumelia grauissimus sentitur, conuelli non potuit. finem profecto fruendarum opum, quibus ad inuidiam diu abundaueras, Tarentina ciuitas, quaesisti: nam dum horridae uirtutis in se ipsum conixum stabilimentum nitore fortunae praesentis inflata fastidiose aestimas, in praeualidum imperii nostri mucronem caeca et amens inruisti.
在述及昆图斯·法比乌斯的赞词之后,展现出了一群具有惊人不屈品格的男子:他们作为元老院派遣前往塔兰托索赔的使节,在那里遭受了极其沉重的侮辱,甚至其中一人被泼洒了尿液,然而当依照希腊的风俗被引至剧场时,他们仍用当初领受的原话一字不差地执行了使节的使命。他们未曾抱怨自己所受的屈辱,唯恐说出任何超出受命之外的话语;根植于他们胸膛中对古老风尚的敬重,并未被那因受辱而感到最剧烈的痛苦所拔除。塔兰托城邦啊,你确乎是自寻死路,让你那长久以来多至引人嫉妒的财富享乐走到了终点:因为当你被当下的幸运光彩冲昏头脑、傲慢地轻视那依靠自身的质朴德性之坚固基石时,你竟盲目而狂乱地冲向了我们帝国那无比锋利的剑刃。
Sed ut a luxu perditis moribus ad seuerissima maiorum instituta transgrediar, antea senatus adsiduam stationem eo loci peragebat, qui hodieque senaculum appellatur: nec expectabat ut edicto contraheretur, sed inde citatus protinus in curiam ueniebat, ambiguae laudis ciuem existimans, qui debitis rei publicae officiis non sua sponte, sed iussus fungeretur, quia quidquid imperio cogitur exigenti magis quam praestanti acceptum refertur.
然而,为了使我从因奢靡而败坏的风气转向先祖们最为严苛的制度:往昔元老院常在至今仍被称为小元老院(待命所)的地方恪尽常设之职守;他们并不等待告示召集,而是从那里一经传唤便即刻进入元老院大堂,他们认为,那些不是出于自愿而是奉命才履行对国家应尽义务的公民,其受赞之情是可疑的,因为凡是在命令强制下所做之事,归功于索求者多过归功于执行者。
Illud quoque memoria repetendum est, quod tribunis pl. intrare curiam non licebat, ante ualuas autem positis subselliis decreta patrum attentissima cura examinabant, ut, si qua ex eis improbassent, rata esse non sinerent. itaque ueteribus senatus consultis C littera2 subscribi solebat, eaque nota significabatur illa tribunos quoque censuisse. qui, quamuis pro commodis plebis excubabant inque imperiis conpescendis occupati erant, instrui tamen ea argenteis uasis et anulis aureis publice praebitis patiebantur, quo talium rerum usu auctoritas magistratuum esset ornatior.
同样应当唤起记忆的是:平民保民官原先是不允许进入元老院大堂的,他们只是在门前摆设的长凳上以极严密的审慎审视元老们的决议,以便在其中有任何不赞同之处时不予批准生效。因此,古老的元老院决议文末通常签署字母“C”,这一标记表明保民官们亦予以赞同。尽管保民官们时刻守卫着平民的利益且致力于抑制长官权力,他们却仍容许这些职权配备由公家提供的银器与金戒,以便通过此类器物的使用使长官们的权威显得更为庄严华美。
Quorum quemadmodum maiestas amplificabatur, ita abstinentia artissime constringebatur: immolatarum enim ab his hostiarum exta ad quaestores aerarii delata uenibant, sacrificiisque populi Romani cum deorum immortalium cultus tum etiam hominum continentia inerat, imperatoribus nostris quam sanctas manus habere deberent apud ista altaria discentibus: continentiaeque tantum tribuebatur, ut multorum aes alienum, quia prouincias sincere administrauerant, a senatu persolutum sit: nam quorum opera publicam auctoritatem splendorem suum procul obtinuisse uiderant, eorum dignitatem domi conlabi indignum sibique deforme esse arbitrabantur.
正如他们的威严得以光大,他们的清廉亦受到极其严格的束缚:因为由他们献祭的牲畜内脏均被送交国库财务官变卖,而在罗马人民的祭祀中,不仅包含着对不朽神祇的崇拜,亦蕴含着世人的克制,我们的将领们在那些祭坛前领悟着他们应当保持何等圣洁之双手;而人们对清廉是如此推崇,以至于许多人的债务,因其廉洁治理了行省,竟由元老院予以代偿:因为元老们认为,那些凭借其辛劳使公家权威在远方保持光辉之人,其尊严在故土沦丧乃是不当之举,亦是对元老院自身的羞辱。
Equestris uero ordinis iuuentus omnibus annis bis urbem spectaculo sui sub magnis auctoribus celebrabat: Lupercalium enim mos a Romulo et Remo inchoatus est tunc, cum laetitia exultantes, quod his auus Numitor rex Albanorum eo loco, ubi educati erant, urbem condere permiserat sub monte Palatino, hortatu Faustuli educatoris sui, quem Euander Arcas consecrauerat, facto sacrificio caesisque capris epularum hilaritate ac uino largiore prouecti, diuisa pastorali turba, cincti obuios pellibus immolatarum hostiarum iocantes petiuerunt. cuius hilaritatis memoria annuo circuitu feriarum repetitur. trabeatos uero equites idibus Iuliis Q. Fabius transuehi instituit.3 idem censor cum P. Decio seditionis finiendae gratia, quam comitia in humillimi cuiusque potestatem redacta accenderant, omnem forensem turbam in quattuor tantummodo tribus discripsit easque urbanas appellauit. quo tam salubri facto uir alioquin bellicis operibus excellens Maximus cognominatus est.
另外,骑士阶层的青年人每年两次在伟大的创始者庇荫下以自身的盛大景观令城邦欢腾:因为卢佩卡尔节的风尚始于罗穆路斯与勒穆斯,当时因其外祖父阿尔巴国王努米托尔准许他们在抚育自己的地方、即阿卡迪亚人埃万德尔曾祝圣的帕拉蒂尼山下建城而欢欣雀跃,在养育他们的法乌斯图鲁斯之劝告下完成祭祀并宰杀山羊之后,他们被筵席的欢悦与丰盛的美酒所鼓动,将牧人队伍分为两拨,腰缠牺牲兽的皮毛,嬉闹着扑向迎面而来的人。这种欢愉的记忆在每年的节日循环中重现。至于身着特拉贝亚礼服的骑士在七月十五日巡游的仪轨,则是由昆图斯·法比乌斯所确立。正是此人,在与普布利乌斯·德基乌斯共同担任监察官时,为了平息由沦入最底层民众之手的公民大会所煽起的纷争,将整个广场暴民仅编入四个部族并称其为城市部族。正是凭借这一极为有益的举措,这位原本以战功卓著闻名的男子被授予了“马克西穆斯”(至大者)的称号。
- 2.2.5legationem quibus acceperant uerbis peregerunt
先行词 uerbis 被吸收(嵌入)到关系从句 quibus acceperant 之中的统语结构。若按常规语序还原,即为 peregerunt legationem (iis) uerbis quibus acceperant(“用他们所领受的那些话语执行了使节使命”)。这一结构强调了使节们严格遵循元老院训令的原话,未夹杂任何私人怨言或报复言辞。
- 2.2.7C littera
在法庭投票牌等场合,字母 C 通常缩写代表 condemno(“我定罪”),但在此处则是平民保民官对元老院决议(senatus consultum)予以认可的 censuere(“他们赞同/裁决”)之首字母缩写。这与前文的否决(rata esse non sinerent)相对立,指保民官正式签署以示核准生效的行政程序。
- 2.2.9trabeatos uero equites idibus Iuliis Q. Fabius transuehi instituit
transuehi 是动词 transueho 的被动/中间语态不定式,与 equites 构成受 instituit 支配的“宾格加不定式”结构(equites transuehi)。被动形式在此具有中间反身含义,即“骑马巡游/列队行进”(即著名的 transuectio equitum“骑士检阅游行”)。在语序上,主语 Q. Fabius 被置于宾格修饰短语之后。
