← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§1.8e.1-1.8e.10

外国的奇闻异事与命运昭示

作者列举了外国的诸多奇闻与命运昭示,包括柏拉图笔下厄尔的复活、突发失忆与失语、葬礼中婴儿降生、刺客误打误撞治愈重疾、西莫尼得斯免于坍塌之灾、达普尼塔斯戏弄神谕的报应,以及马其顿国王腓力与亚历山大无可避免的命数。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.8e.1

​Quae minus admirabilia fere Eris Pamphyli casus facit, quem Plato scribit inter eos, qui in acie ceciderant, X diebus iacuisse, biduoque post quam inde sublatus esset, inpositum rogo reuixisse ac mira quaedam tempore mortis uisa narrasse.

帕姆菲利亚人厄尔的遭遇使得这些事迹几乎显得不那么令人惊叹了。柏拉图记载他曾陈尸于阵亡将士之间长达十天之久,在被运出两日之后,被置于火葬柴堆上时复活,并讲述了他在死亡期间所目睹的某些奇迹。

§1.8e.2

​Et quoniam ad externa transgressi sumus, quidam Athenis uir eruditissimus, cum ictum lapidis capite excepisset, cetera omnia tenacissima memoria retinens litterarum tantum modo, quibus praecipue inseruierat, oblitus est. dirum malignumque uulnus in animo percussi quasi de industria scrutatis sensibus in eum potissimum, quo maxime laetabatur, acerbitate nocendi erupit, singularem doctrinam hominis pleno inuidiae funere efferendo.1 cui si talibus studiis perfrui fas non erat, utilius aliquando fuit ad illa aditum non impetrasse quam iam percepta eorum dulcedine caruisse.

既然我们已经转向了外部邦国的事迹,雅典有一位极为博学之士,在头部遭受飞石击打之后,以极强固的记忆保留了其他一切事物,唯独忘记了自己毕生倾力钻研的文史学问。受击者脑海中那可怕而恶毒的伤痛,宛如蓄意探查了他的感知一般,以其致害的残酷性猛烈爆发在他最为欢悦的事物上,以满怀嫉恨的葬列将那人非凡的学问送入坟墓。倘若他不被神明允许长久享用这般研习,那么未曾获准进入这些学问的大门,倒比品尝了它们的甘美之后复又丧失更为有益。

§1.8e.3

​Miserabilior tamen sequentis casus narratio: Nausimenis enim Atheniensis uxor, cum fili ac filiae suae stupro interuenisset, inopinati monstri perculsa conspectu et in praesens tempus ad indignandum et in posterum ad loquendum obmutuit. illi nefarium concubitum uoluntaria morte pensarunt.

然而,接下来的这一遭遇叙述则更为悲惨:雅典人瑙西梅内斯的妻子偶然撞见自己儿子与女儿的乱伦丑事,被这突如其来的怪诞行径所震骇,不仅在当下无法表达义愤,而且在日后也永远丧失了言语能力。那对儿女则以自绝生命赎清了罪恶的交合。

§1.8e.4

​Hoc modo fortuna saeuiens uocem ademit, illo propitia donauit. Echecles Samius athleta mutus, cum ei uictoriae, quam adeptus erat, titulus et praemium eriperetur, indignatione accensus uocalis euasit.

命运以此种残暴的方式夺去了声音,却在另一件事上仁慈地赐予了声音。萨摩斯的哑巴运动员埃凯克勒斯在自己所赢得的胜利头衔与奖赏将要被剥夺之际,激于义愤而终于能够发声说话。

§1.8e.5

​Gorgiae quoque Epirotae fortis et clari uiri origo admirabilis fuit, quod in funere matris suae utero elapsus inopinato uagitu suo lectum ferentes consistere coegit nouumque spectaculum patriae praebuit, tantum non2 ex ipso genetricis rogo lucem et cunas adsecutus: eodem enim momento temporis altera iam fato functa peperit, alter ante elatus quam natus est.

勇敢而闻名的厄庇鲁斯人高尔吉亚的出生亦令人惊叹:他在母亲的葬礼上从母腹滑落,以其出人意料的啼哭迫使抬尸架者停下脚步,为祖国展现了前所未有的奇景;他几乎可以说是从生母的火葬柴堆中获得了光明与摇篮。在同一时刻,一方已然命终却生下了孩子,而另一方在出世之前便已被送去安葬。

§1.8e.6

​Diuinae fortunae uulnus Pheraeo Iasoni exitii eius cupidus intulit: nam cum inter insidias gladio eum percussisset, uomicam, quae a nullo medicorum sanari potuerat, ita rupit, ut hominem pestifero malo liberaret.

一位意欲致其死地者,将一次神意眷顾的伤痛带给了费拉伊的伊阿宋:因为当刺客在伏击中以利剑刺中他时,竟刺破了任何医者都无法医治的痈肿,从而使此人摆脱了致命的祸患。

§1.8e.7

​Aeque dis inmortalibus acceptus Simonides, cuius salus ab inminenti † officio defensa ruinae quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam Crannone, quod est in Thessalia oppidum, nuntiatum est duos iuuenes ad ianuam uenisse magnopere rogantes ut ad eos continuo prodiret. ad quos egressus neminem repperit ibi. ceterum eo momento temporis triclinium, in quo Scopas epulabatur, conlapsum et ipsum et omnes conuiuas oppressit. quid hac felicitate locupletius, quam nec mare nec terra saeuiens extinguere ualuit!

西莫尼得斯同样受到不朽神明的眷顾,他的平安因一项迫近的职责而得到护卫,亦从房屋坍塌的灾厄中得以幸免:当他在色萨利的城镇克兰农与斯科帕斯一同进宴时,有人通报说有两位年轻人在门口急切请求他立刻出去相见。他出门迎候,却在那里未见一人。然而就在那一刻,斯科帕斯宴饮的餐厅坍塌,将他本人及所有的宾客尽行压死。有何种福分能比这更为丰厚呢,这福分是狂暴的大海与大地都无法泯灭的!

§1.8e.8

​Non inuitus huic subnecto Daphniten, ne quis ignoret quantum interfuerit cecinisse deorum laudes et numen obtrectasse. hic, cum eius studii esset, cuius professores sophistae uocantur, ineptae et mordacis opinationis, Apollinem Delphis inridendi causa consuluit an equum inuenire posset, cum omnino nullum habuisset. cuius ex oraculo reddita uox est, inuenturum equum, sed ut eo proturbatus periret. inde cum iocabundus quasi delusa sacrarum sortium fide reuerteretur, incidit in regem Attalum saepe numero a se contumeliosis dictis absentem lacessitum, eiusque iussu saxo, cui nomen erat Equi, praecipitatus ad deos usque cauillandos dementis animi3 iusta supplicia pependit.

我欣然将达普尼塔斯附于此人之后,免得有人不知歌咏神明赞歌与诋毁神明威灵之间存在何等悬殊的差别。此人属于那些被称作智者的行当,怀着愚妄而尖刻的心态,为了嘲弄的目的去德尔斐求问阿波罗他是否能找到一匹马,尽管他根本未曾拥有过马。神谕给予他的回答是,他将找到一匹马,但会从其上被摔下而丧命。此后,当他宛如戏弄了神圣签谕的信誉一般嬉笑着返回时,落入了阿塔罗斯国王之手——他在国王缺席时曾屡次以侮辱性的言辞加以冒犯——依照国王的命令,他从一座名为“马”的岩石上被抛下,为狂妄至亵渎神明的疯狂心智承受了应有的刑罚。

§1.8e.9

​Eodem oraculo Macedonum rex Philippus admonitus ut a quadrigae uiolentia salutem suam custodiret, toto regno disiungi currus iussit eumque locum, qui in Boeotia Quadriga uocatur, semper uitauit. nec tamen denuntiatum periculi genus effugit: nam Pausanias in capulo gladii, quo eum occidit, quadrigam habuit caelatam.

马其顿国王腓力受到同一神谕的告诫,要防备四马战车的暴烈危害以保全性命,于是下令在全境解散四马战车,并且始终避开玻俄提亚那座被称为“四马战车”的地方。然而他终究未曾逃脱所宣告的险厄类型:因为刺杀他的保萨尼亚斯在其剑柄上雕刻有一辆四马战车。

§1.8e.10

​Quae tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: si quidem Callanus Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus, interpellatus ab eo ecquid aut mandaret aut dicere uellet, 'breui te' inquit 'uidebo': nec id sine causa, quia uoluntarium eius e uita excessum rapida mors Alexandri subsecuta est.

在父亲身上如此顽固的定数,在儿子亚历山大身上亦显现出相似的情形:当印度人卡拉努斯自愿将自己投向燃烧的火葬柴堆时,亚历山大问他是否有何嘱托或想说什么,他说:“我不久便会见到你。”这并非毫无缘由,因为在他自愿离世之后,亚历山大骤然的暴卒便接踵而至。

语法注3 条
  1. 1.8e.2acerbitate nocendi erupit, singularem doctrinam hominis pleno inuidiae funere efferendo

    主动词 erupit 支配表示方向的介词短语 in eum... quo maxime laetabatur,并附带方式/手段夺格 acerbitate nocendi。其后的 efferendo 为手段夺格动名词,支配宾格 singularem doctrinam hominis,修饰 erupit 的行为方式与结果。短语 funere efferre 本义为“出殡/送葬”,此处将创伤剥夺其学术造诣形象地比喻为一场满怀嫉恨的葬礼。

  2. 1.8e.5tantum non

    短语 tantum non 为固定副词习语,相当于“几乎”、“差一点就”(类似于希腊语的 μόνον οὐ)。此处修饰 ex ipso genetricis rogo lucem et cunas adsecutus,强化了高尔吉亚几乎是在母亲的火葬柴堆上获得生命之光与摇篮这一罕见情境。

  3. 1.8e.8ad deos usque cauillandos dementis animi

    dementis animi 作为性质属格或说明性属格修饰 iusta supplicia(“针对其疯狂心智的公正惩罚”)。介词短语 usque ad 支配动形词短语 deos... cauillandos,表示其狂妄达到的极端程度(“以至于戏弄神明”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.8e.1-1.8e.10