- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.8.7-1.8.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在叙述阿斯卡尼乌斯迁移家神所显现的奇迹以及对神异传闻的采信态度后,作者记载了卡西乌斯面前显现的恺撒幻象、伦图卢斯无意中言中庞培火葬的预言、阿庇乌斯身上德尔斐神谕的应验、免遭火焚的圣物与雕像,以及阿维奥拉与拉米亚在火葬柴堆上复生发声的异事。
Referam nunc quod suo saeculo cognitum manauit ad posteros, penetrales deos Aeneam Troia aduectos Lauini conlocasse: inde ab Ascanio filio eius Albam, quam ipse condiderat, translatos pristinum sacrarium repetisse, et quia id humana manu factum existimari poterat, relatos Albam uoluntatem suam altero transitu significasse. nec me praeterit de motu et uoce deorum inmortalium humanis oculis auribusque percepto quam in ancipiti opinione aestimatio uersetur, sed quia non noua dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores uindicent:1 nostrum est inclitis litterarum monumentis consecrata perinde ac uera non refugisse.
我现在要讲述一件在其自身时代为人所知并流传至后世的事迹:埃涅阿斯将从特洛伊带来的家神安置在拉维尼乌姆;后来由其子阿斯卡尼乌斯将它们迁移至他自己所建立的阿尔巴,它们却返回了原来的祠所;由于这可能被认为是人为所致,当它们被送回阿尔巴后,又通过第二次迁移表明了自己的意愿。我也并非不知,关于人眼与人耳所感知到的不朽神明的动向与声音,世人的评判在何等摇摆不定的意见中徘徊;但既然所言非新撰之说,而是重复代代相传之事,就让著述者们为信誉担保吧:我们的职责是将名篇文献所圣化的事迹视同真事而不加回避。
Facta mentione urbis, e qua primordia ciuitas nostra traxit, diuus Iulius fausta proles eius se nobis offert. quem C. Cassius numquam sine praefatione publici parricidii nominandus, cum in acie Philippensi ardentissimo animo perstaret, uidit humano habitu augustiorem, purpureo paludamento amictum, minaci uultu et concitato equo in se impetum facientem. quo aspectu perterritus tergum hosti dedit uoce illa prius emissa: 'quid enim amplius agam, si occidisse parum est?' non occideras tu quidem, Cassi, Caesarem, neque enim ulla extingui diuinitas potest, sed mortali adhuc corpore utentem uiolando meruisti ut tam infestum haberes deum.2
既然提及了我们国家汲取起源的那座城邦,其吉祥的苗裔神君尤利乌斯便呈现在我们面前。盖乌斯·卡西乌斯——提及其人断不可省略公然弑亲者的称号——在腓立比的战阵中以极度亢奋的精神坚持作战时,看见他超越了凡人的威严,身披紫色将袍,面带威吓之色,策马向自己发起冲锋。卡西乌斯被这景象吓得魂飞魄散,在先喊出那句话之后便背对敌人逃跑:“如果杀了他还不够,那我究竟还能多做什么呢?”卡西乌斯啊,你固然没有杀死恺撒,因为任何神性都是不可毁灭的;但通过伤害彼时仍在使用凡胎肉体的他,你该当招致一位如此凶险的神明。
Iam quod L. Lentulus litus praenauigans, in quo Cn. Pompei Magni perfidia Ptolomaei regis interempti corpus concisae scaphae lignis conburebatur, ignarus casus eius, cum ipsi Fortunae erubescendum rogum uidisset, conmilitonibus dixit 'qui scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur?3' diuinitus missae uocis miraculum est.
再说,卢基乌斯·伦图卢斯航经一片海岸时——由于托勒密国王的背信弃义而遭杀害的格奈乌斯·庞培·马格努斯的尸体正借着一艘被劈碎的小艇木材在那片海岸上焚化——他不知庞培的遭遇,看见了一座连命运女神本身也当感到羞愧的火葬柴堆,便对战友们说道:“我们怎知格奈乌斯·庞培是否正在这火焰中焚化呢?”这亦是一桩由神意所发之言的奇迹。
Atque hoc quidem hominis et casu, illud tantum non ore ipsius Apollinis editum, quo Appii interitum ueridica Pythicae uaticinationis fides praecucurrit. is bello ciuili, quo se Cn. Pompeius a Caesaris concordia pestifero sibi nec rei publicae utili consilio abruperat, euentum grauissimi motus explorare cupiens, uiribus imperii—namque Achaiae praeerat—antistitem Delphicae cortinae in intimam sacri specus partem descendere coegit, unde ut certae consulentibus sortes petuntur, ita nimius diuini spiritus haustus reddentibus pestifer existit. igitur inpulsu capti numinis instincta uirgo horrendo sono uocis Appio inter obscuras uerborum ambages fata cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hoc, Romane, bellum: Euboeae coela obtinebis'. at is ratus consiliis se Apollinis moneri ne illi discrimini interesset, in eam regionem secessit, quae inter Rhamnunta, nobilem Attici soli partem, Carystumque Chalcidico freto uicinam interiacens Coelae Euboeae nomen obtinet, ubi ante Pharsalicum certamen morbo consumptus praedictum a deo locum sepultura possedit.4
如果说此事确系凡人所言且出于巧合,那么另一件事则几乎出自阿波罗亲口所言,皮提亚预言的真实信誉借此走在了阿庇乌斯的死亡之前。在格奈乌斯·庞培以对其自身有害且对国家无益的决断破坏了与恺撒的和睦的那场内战中,阿庇乌斯渴望探知这一极其严重的动乱的结局,凭借统治权力的强威——因为他主管亚该亚——迫使德尔斐三脚祭坛的女祭司下到神圣洞穴的最深处;在那里,虽然求问者可以获得确切的签谕,但过度吸入神气对传谕者而言却是致命的。因此,受神明附体之冲力所激发的少女,以可怕的呼声在晦涩的辞藻纠缠中为阿庇乌斯咏唱了命运:“罗马人啊,”她说,“这场战争与你毫无关系:你将占有优卑亚的深凹之地。”而他以为这是阿波罗的告诫,劝他不要介入那场危机,便退隐到那片位于阿提卡土地的名胜拉姆努斯与邻近卡尔基斯海峡的卡里斯托斯之间并拥有“优卑亚凹地”之名的地区;在法萨卢斯决战之前,他在那里因疾病耗尽生命,以埋葬占有了神所预言的地方。
Sunt et illa miraculorum loco, quod deusto sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum Romuli integrum repertum est: quod Serui Tulli statua, cum aedis Fortunae conflagrasset, inuiolata mansit: quod Quintae Claudiae statua in uestibulo templi Matris deum posita bis ea aede incendio consumpta, prius P. Nasica Scipione L. Bestia, iterum M. Seruilio L. Lamia consulibus, in sua basi flammis intacta stetit.
以下诸事亦属于奇迹之列:萨利伊祭司的祠所被焚毁时,其中除罗穆卢斯的弯杖外无一物完好留存;当福尔图娜神庙焚毁时,塞尔维乌斯·图利乌斯的雕像完好无损;矗立在众神之母神庙前廊的昆塔·克劳狄娅雕像,在那座神庙两次被大火吞噬时——第一次是在执政官普布利乌斯·纳西卡·西庇阿与卢基乌斯·贝斯蒂亚任内,第二次是在马尔库斯·塞尔维利乌斯与卢基乌斯·拉米亚任内——依然立于自己的基座上未受烈焰侵扰。
Aliquid admirationis ciuitati nostrae Acilii etiam Auiolae rogus adtulit, qui et a medicis et a domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi iacuisset, elatus, postquam corpus eius ignis corripuit, uiuere se proclamauit auxiliumque paedagogi sui—nam is solus ibi remanserat—inuocauit, sed iam flammis circumdatus fato subtrahi non potuit. L. quoque Lamiae praetorio uiro aeque uocem fuisse super rogum constitit.
阿基利乌斯·阿维奥拉的火葬柴堆也给我们的城邦带来了一些惊奇:他被医生和家仆判定为死亡,在家里停放多时后被抬出;在烈火攫住他的身躯之后,他大声宣告自己还活着,并呼求他的蒙馆师保相助——因为唯有他留在了那里——但由于已被大火包围,他未能摆脱命运。 同样公认的是,曾任裁判官的卢基乌斯·拉米亚在火葬柴堆上也发出了呼声。
- 1.8.7fidem auctores uindicent
现在时虚拟式 uindicent 在独立句中表示指令、劝告或让步(“让著述者们去保证/证实”)。作者在此表明一种修辞姿态,即自己不为史实绝对背书,而是将可信度的求证责任交由古文献作者。
- 1.8.8meruisti ut tam infestum haberes deum
动词 mereor(值得、招致)后接引出结果或名词性从句的 ut 从句,而非搭配不定式。此处表达一种因果评价结果,即“你自招了/理应落得拥有如此凶险之神的下场”。
- 1.8.9qui scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur?
由古夺格派生的疑问副词 qui(“如何、怎能”)与引导间接疑问的 an(“是否、难道不是”)结合使用。构成修辞性反问:“我们怎能知道庞培是否(难道不是)正被这火焚化呢?”,意在暗示事实确有可能如此。
- 1.8.10sepultura possedit
sepultura 为方式或手段夺格(“以埋葬的方式/通过埋葬”)。它凸显了神谕“你将占有优卑亚的深凹之地”的反讽式实现:阿庇乌斯并非在生前作为统治者占有该地,而是死后通过埋葬占据了这片预言之地。
