- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.8e.11-1.8e.19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记叙了落海后复被海浪推回船上的奇迹水手、连体齿与千里眼等殊异人体构造、同生共死的哲学家、自然界动植物与泉水的神秘特质,以及阻击雷古鲁斯军队的巴格拉达河巨蛇之覆灭。
Regios interitus magnitudine miraculi remigis casus aequat, quem in hexere Tyriorum sentinam haurientem cum e naui fluctus abiecisset, altero latere repercussum contrarius fluctus in nauem retulit. itaque miseri simul ac felicis conplorationi permixta fuit gratulatio.
一名桨手的遭遇在奇迹的巨大程度上堪与诸王的死难匹敌:当他在推罗人的六层桨战船上舀汲舱底积水时,一个浪头将他抛出船外,从另一侧反弹回来的逆浪又将他送回船上。因此,对这位既不幸又幸运的人的哀痛中,交织着祝贺。
Quid? illa nonne ludibria naturae in corporibus humanis fuisse credenda sunt, tolerabilia quidem, quia saeuitia caruerunt, ceterum et ipsa miraculis adnumeranda? nam et Prusiae regis Bithyniae filius eodem nomine quo pater pro superiore ordine dentium unum os aequaliter extentum habuit nec ad speciem deforme neque ad usum ulla ex parte incommodum. 8 Mitridatis uero regis filia Drypetine, Laodice regina nata, duplici ordine dentium deformis admodum comes fugae patris a Pompeio deuicti fuit. 8 Ne illius quidem paruae admirationis Strabonis oculi,1 quem constat tam certa acie luminum usum esse, ut a Lilybaeo portum Karthaginiensium egredientes classes intueretur. 8 Oculis eius admirabilius Aristomenis Messeni cor, quod Athenienses ob eximiam calliditatem exectum pilis refertum inuenerunt, cum eum aliquotiens captum et astutia elapsum cepissent. 8 Et poeta Antipater Sidonius omnibus annis uno tantum modo die, quo genitus erat, febri inplicabatur, cumque ad ultimam aetatem peruenisset, natali suo certo illo circuitu morbi consumptus est.
怎么?难道不应当相信自然在人身上也有这般戏作吗?它们确实是可以忍受的,因为并不带有残暴,然而它们自身也当列入奇迹之中。因为比提尼亚国王普鲁西亚斯的儿子,与父亲同名,在上一排牙齿的位置上长着一整块平整延伸的骨头,既不显得畸形难看,在任何方面也无碍于使用。而米特拉达梯国王之女德鲁佩蒂涅,由王后拉俄狄刻所生,因生有双排牙齿而极显畸形,却成了被庞培击溃的父亲逃亡途中的伴随者。那斯特拉波的双眼确实也非同小可。众所周知,他拥有一双锐利非凡的眼眸,以至于从莉莉拜乌姆便能望见从迦太基人港口驶出的舰队。比他的眼睛更为奇特的是麦西尼亚人阿里斯托墨涅斯的心脏,当他在数次被俘又凭智谋脱逃之后最终落网时,雅典人因其非凡的狡黠将其心脏剖出,发现上面长满了毛发。西顿的诗人安提帕特每年唯独在他出生的一天染上热病,当他寿至天年时,便在自个生日那确凿的病发周期中死去了。
Hoc loco apte referuntur Polystratus et Hippoclides philosophi, eodem die nati, eiusdem praeceptoris Epicuri sectam secuti, patrimonii etiam possidendi habendaeque scholae communione coniuncti eodemque momento temporis ultima senectute extincti. tantam et tam aequalem fortunae pariter atque amicitiae societatem quis non ipsius caelestis Concordiae sinu genitam, nutritam et finitam putet?
在此处,哲学家波利斯特拉图斯与希波克利得斯被恰当地引述:他们生于同一天,追随同一位导师伊壁鸠鲁的学派,因共同拥有祖产与共同执掌学园而紧密相连,并在极度年迈之时于同一瞬间与世长辞。这般伟大而平等的命运与友谊之结合,有谁不认为是在天界和谐女神自身的怀抱中孕育、滋养并终结的呢?
Quapropter haec potissimum aut in liberis potentissimorum regum aut in rege clarissimo aut in uate ingenii florentis aut in uiris eruditissimis aut in homine sortis ignotae, ne ipsa quidem, omnis bonae malaeque materiae fecunda artifex, rationem rerum natura reddiderit:2 non magis quam quid ita siluestres capreas Cretae genitas tantopere dilexerit, quas sagittis confixas ad salutare auxilium herbae dictamni tantum non suis manibus deducit efficitque ut comesta ea continuo et tela et uim ueneni uulneribus respuant: aut in Cephalania insula, cum omnia ubique pecora haustu aquae cotidie recreentur, capras maiore ex parte anni ore aperto ex alto uentos recipientes sitim suam sedare instituerit: aut quapropter Crotonae in templo Iunonis Laciniae aram ad omnes uentos inmobili cinere donauerit: potissimumue quare alteram in Macedonia, alteram in Caleno agro aquam proprietatem uini, qua homines inebrientur, possidere uoluerit. non admiratione ista, sed memoria prosequi debemus, cum sciamus recte ab ea plurimum licentiae uindicari, penes quam infinitus cuncta gignendi labor consistit.
这些事为何尤其发生在最有权势的诸王之后代身上,或发生于极显赫的君王,或发生于才华横溢的诗人,或发生于学富五车之士,抑或发生于出身低微之辈身上,恐怕连那作为一切良善与恶劣材质的丰饶创造者的自然本身,也无法给出解释:正如她无法解释为何如此钟爱生于克里特的野山羊,当它们被箭射中时,她几乎亲手将它们引至白鲜草的救命药效前,并使它们食下该草后立即从伤口中吐出箭镞与毒液;或者为何在刻法勒尼亚岛上,当各处的牲畜每日皆靠汲水恢复生机时,她却规定那里的山羊在一年中的大部分时间里张开嘴巴迎受来自海上的风以止渴;或者为何在克罗顿的拉基尼翁朱诺神庙中,她赐予一座祭坛在各路狂风中岿然不动的灰烬;又或者尤其为何她意欲使一处在马其顿、另一处在卡莱努斯境内的水拥有使人沉醉的葡萄酒特性。我们不应以惊诧、而应以追记来对待这些事,因为我们知道,在那承担着化育万物之无尽劳作的自然那里,理应主张极大的自主裁量权。
Quae quia supra usitatam rationem excedentia attigimus, serpentis quoque a T. Liuio curiose pariter ac facunde relatae fiat mentio: is enim ait in Africa apud Bagradam flumen tantae magnitudinis fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis, conpluribus caudae uoluminibus elisis, cum telorum iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis uerberibus procubuisse omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Karthagine uisam terribiliorem, atque etiam cruore suo gurgitibus inbutis corporisque iacentis pestifero adflatu uicina regione polluta Romana inde summouisse castra.3 adicit beluae corium centum et uiginti pedum in urbem missum.
既然我们已经触及了这些超出寻常理路的事物,那么提图斯·李维以同样详尽且雄辩的笔触记述的巨蛇也当被提及:他说在非洲的巴格拉达河畔有一条巨蛇,其庞大程度竟阻碍了阿蒂利乌斯·雷古鲁斯的军队取用水源;在巨口攫住了许多士兵、蛇尾的几重卷曲绞杀了数人之后,因投掷标枪无法刺穿它,最终在四周弩炮投石机的围攻下,在密实而沉重的石弹打击中倒毙,对于各步兵大队与军团而言,它看起来比迦太基城本身还要可怕;甚至当它的鲜血染红了深潭、倒卧的尸体所散发的恶臭毒气污染了邻近地域之后,竟迫使罗马阵营自该处撤离。他还补充道,巨兽那长达一百二十英尺的外皮被送回了罗马城。
- 1.8e.14Ne illius quidem paruae admirationis Strabonis oculi
该句由否定框架结构 ne... quidem(甚至连……也并不)包夹指示代词 illius(修饰 Strabonis),并以性质属格 paruae admirationis(值得小小的惊叹)作表语,系动词 fuerunt 承前省略。主语为 Strabonis oculi,意为“斯特拉波的双眼确实也非同小可(不可小觑)”。
- 1.8e.18Quapropter haec potissimum aut in liberis potentissimorum regum aut in rege clarissimo aut in uate ingenii florentis aut in uiris eruditissimis aut in homine sortis ignotae , ne ipsa quidem, omnis bonae malaeque materiae fecunda artifex, rationem rerum natura reddiderit
句首由疑问副词 Quapropter(“为何”)引导间接疑问从句,从属于主句的 rationem... reddiderit(“给出解释”);ignotae 之后从句谓语动词(如 euenerint 等)阙脱或省略,haec 在该从句中统指前文所述的种种奇事。主句主语为 ne ipsa quidem... rerum natura,随后由 non magis quam 引出一连串由间接疑问句构成的并列对比从句(quid ita... dilexerit, aut... instituerit 等),罗列了自然界同样无法索解的奇观。
- 1.8e.19ad ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis uerberibus procubuisse omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Karthagine uisam terribiliorem, atque etiam cruore suo gurgitibus inbutis corporisque iacentis pestifero adflatu uicina regione polluta Romana inde summouisse castra
这是由主句动词 ait 所统辖的长篇“对格加不定式”(ACI)间接引语。承接前文单数阴性名词 serpentis,省略的对格主语 serpentem 由过去分词 petitam 和 uisam 修饰,依次充当不定式 procubuisse(倒地毙命)与 summouisse(使撤离阵营)的逻辑主语。其间穿插的 cruore... inbutis 与 adflatu... polluta 均为独立夺格,交代了毒害环境并迫使罗马军团拔营撤退的直接原因。
