← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§1.7e.5-1.7e.10

居鲁士与狄奥尼修斯等人的预知梦

本节记述了预示居鲁士大帝崛起的梦境、希梅拉妇人及其生母关于叙拉古僭主狄奥尼修斯的梦境、哈米尔卡被俘与阿尔基比亚德斯之死的预兆,以及一位阿卡迪亚人在墨伽拉梦见友人遇害并破案的故事。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.7e.5

​Ne Cyrus quidem superior inuictae fatorum necessitatis paruulum argumentum est. cuius ortus ad imperium totius Asiae spectantis1 maternus auus Astyages duo praenuntios somnii frustra discutere temptauit, Mandanen filiam suam, quod in quiete uiderat urinam eius omnes Asiaticas gentes inundasse, non Medorum excellentissimo, ne in eius familiam regni decus transferretur, sed Persarum modicae fortunae uiro conlocando natumque Cyrum exponi iubendo, quia similiter quietis temporibus existimauerat genitali parte Mandanes enatam uitem eo usque creuisse, donec cunctas dominationis suae partes inumbraret: frustratus est enim se ipse nepotis felicitatem caelestium iudicio destinatam humanis consiliis inpedire conando.

甚至连老居鲁士也决非命运不可战胜之必然性的微小例证。其外祖父阿斯提阿格斯曾徒劳地企图消除他那昭示着全亚洲统治权之诞生的两个梦中预兆:其一是因他在睡梦中见到女儿芒达妮的尿液淹没了所有亚洲民族,便不将她嫁给米底亚最杰出之士,以免王国的荣耀转移至其家族,而是嫁给一位家资平常的波斯男子;其二是他以同样的方式在安歇之时自以为见到一株从芒达妮阴部生出的葡萄藤不断蔓延,直至遮蔽了他统治领地的所有部分,因而下令将新生的居鲁士抛弃荒野。盖因他企图用人间的智计去阻碍由上天裁决所注定的外孙的福运,终究只是自欺欺人而已。

§1.7e.6

​Intra priuatum autem habitum Dionysio Syracusano adhuc se continente Himerae quaedam non obscuri generis femina inter quietem opinione sua caelum conscendit atque ibi deorum omnium lustratis sedibus animaduertit praeualentem uirum flaui coloris, lentiginosi oris, ferreis catenis uinctum, Iouis solio pedibusque subiectum, interrogatoque iuuene, quo considerandi caeli duce fuerat usa, quisnam esset, audiit illum Siciliae atque Italiae dirum esse fatum solutumque uinculis multis urbibus exitio futurum. quod somnium postero die sermone uulgauit. postquam deinde Dionysium inimica Syracusarum libertati capitibusque insontium infesta fortuna caelesti custodia libertatum2 uelut fulmen aliquod otio ac tranquillitati iniecit, Himeraeorum moenia inter effusam ad officium et spectaculum eius turbam intrantem ut aspexit, hunc esse, quem in quiete uiderat, uociferata est. id cognitum tyranno causam tollendae mulieris dedit.

此外,当叙拉古的狄奥尼修斯尚保持着平民身分之时,在希梅拉,有一位出身并非低微的妇人在睡梦中自以为登上了天国,并在那里巡视了诸神的所有居所后,注意到一位体魄强健、面色红黄而满脸雀斑的男子被铁链捆绑,置于朱庇特的王座与双足之下;当她向那位被用作巡视天国之向导的青年询问此人究竟是谁时,得知那是西西里与意大利的可怕灾星,一旦挣脱锁链,将给许多城邦带来毁灭。次日,她便在言谈中将此梦传播开来。随后,当与叙拉古的自由为敌、危及无辜者性命的命运之神将脱离了天界羁押的狄奥尼修斯如同一道霹雳般投向和平与安宁之时,妇人一见他在涌出以尽敬意并争相围观的人群中步入希梅拉城垣,便高声呼喊此人正是她在睡梦中所见之人。僭主得知此事,便得到了除掉该妇人的借口。

§1.7e.7

​Tutioris somni mater eiusdem Dionysi. quae, cum eum conceptum utero haberet, parere uisa est Satyriscum consultoque prodigiorum interprete clarissimum ac potentissimum Grai sanguinis futurum certo cum euentu cognouit.

同一位狄奥尼修斯的母亲所做的梦则更为安全。当她怀有身孕之时,梦见自己产下一个小萨堤洛斯;在向异象解说者请教后,她带着确凿的应验获知,他将成为希腊血脉中最显赫、最强有力的人物。

§1.7e.8

​At Karthaginiensium dux Hamilcar, cum obsideret Syracusas, inter somnum exaudisse uocem credidit nuntiantem futurum ut proximo die in ea urbe cenaret.3 laetus igitur perinde ac diuinitus promissa uictoria exercitum pugnae conparabat. in quo inter Siculos et Poenos orta dissensione, castris eius Syracusani subita inruptione oppressis ipsum intra moenia sua uinctum pertraxerunt. ita magis spe quam somnio deceptus cenauit Syracusis captiuus, non, ut animo praesumpserat, uictor.

然而,迦太基将领哈米尔卡在围攻叙拉古时,自以为在睡梦中听到了一个声音宣告说,次日他将在该城中进餐。因此,他欣喜若狂,宛如胜利已蒙神明许诺一般整军备战。在此期间,西西里人与迦太基人之间爆发了不和,叙拉古人以突袭压制了他的营地,并将被捆绑的他本人押送进了自己的城墙之内。就这样,他更多是被希望而非梦境所蒙骗,在叙拉古以俘虏的身分进餐,而非如他心中所预料的那样作为胜利者。

§1.7e.9

​Alcibiades quoque miserabilem exitum suum haud fallaci nocturna imagine speculatus est: quo enim pallio amicae suae dormiens opertum se uiderat, interfectus et insepultus iacens contectus est.

阿尔基比亚德斯同样通过绝非虚妄的夜间幻象预见到了自己可悲的结局:因为他在入睡时曾见自己被情妇的斗篷所覆盖,而在被杀后暴尸未葬之时,他正是被这件斗篷所包裹。

§1.7e.10

​Proximum somnium etsi paulo est longius, propter nimiam tamen euidentiam ne omittatur impetrat.4 duo familiares Arcades iter una facientes Megaram uenerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam meritoriam deuertit. is, qui in hospitio erat, uidit in somnis comitem suum orantem ut sibi coponis insidiis circumuento subueniret: posse enim celeri eius adcursu se inminenti periculo subtrahi. quo uiso excitatus prosiluit tabernamque, in qua is deuersabatur, petere conatus est. pestifero deinde fato eius humanissimum propositum tamquam superuacuum damnauit5 et lectum ac somnum repetiit. tunc idem ei saucius oblatus obsecrauit ut, quoniam uitae suae auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: corpus enim suum a caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum. tam constantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad portam cucurrit et plaustrum, quod in quiete demonstratum erat, conprehendit cauponemque ad capitale supplicium perduxit.

接下来的梦境纵然稍长一些,却因其无可辩驳的昭彰明晰而理应不被略去。两位同行的阿卡迪亚友人一同来到墨伽拉,其中一人前往友人处留宿,另一人则投宿于客栈。住在友人家中的那人在梦中见到同伴恳求他援助落入客栈掌柜阴谋中的自己:因为只要他迅速赶来,自己便能摆脱迫在眉睫的危险。他见此景象惊醒跳起,企图赶往同伴寄宿的客栈。然而随后,由于同伴命中注定的厄运,他将自己这极其仁慈的打算视作多余而予以打消,重回床榻安歇。这时,同一位同伴浑身是伤地出现在他面前,哀求他说,既然他未能对自己的生命施以援手,至少不要拒绝为自己的死难复仇:盖因被客栈掌柜屠戮的尸身,此时正被掩藏在粪便之下用大车运往城门。在这位同伴如此执拗的恳求逼迫之下,他径直奔向城门,截获了睡梦中指示的那辆大车,并将客栈掌柜押送去处以极刑。

语法注5 条
  1. 1.7e.5cuius ortus ad imperium totius Asiae spectantis

    ortus 为第四变格名词属格单数,与现在分词属格单数 spectantis 一致,受关系代词属格 cuius(指居鲁士)修饰,作后文 praenuntios 的客观属格(“他那昭示着全亚洲统治权之诞生的〔预兆〕”)。

  2. 1.7e.6caelesti custodia libertatum

    libertatum 为 liberatum(动词 liberare 的完成时被动分词阳性宾格单数)的异体拼写,修饰主句的宾语 Dionysium,意为“被从天界拘禁中释放出来的狄奥尼修斯”。

  3. 1.7e.8futurum ut proximo die in ea urbe cenaret

    由现在分词 nuntiantem 引出的间接引语中,采用了迂回将来表达法 futurum [esse] ut 搭配未完成过去时连接法 cenaret,用以表达“次日他将在该城中进餐”这一即将发生的情由。

  4. 1.7e.10propter nimiam tamen euidentiam ne omittatur impetrat

    impetrat 以拟人化的 Proximum somnium 为主语,意为“(凭借其自身价值)争取到/获得不被略去”,后接接续法现在时被动语态从句 ne omittatur 作为宾语从句。

  5. 1.7e.10pestifero deinde fato eius humanissimum propositum tamquam superuacuum damnauit

    damnauit 的主语是在友人家留宿的旅客(is, qui in hospitio erat)。fato eius 为原因或工具夺格(“由于友人那带来毁灭的宿命”),表明正是友人注定的厄运使得这位同伴将自己善良的初衷视为徒劳而放弃。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.7e.5-1.7e.10