- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.8.pr-1.8.2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
瓦勒利乌斯·马克西穆斯记述了诸多奇迹,包括卡斯托尔与波卢克斯在雷吉卢斯湖战役及马其顿战争期间的显圣,以及为平息瘟疫而以灵蛇形态从埃皮达鲁斯迎请阿斯克勒庇俄斯至罗马的事迹。
DE MIRACVLIS Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum somnique nube inuoluta. quae, quia unde manauerint aut qua ratione constiterint dinoscere arduum est, merito miracula uocentur. quorum e magno aceruo in primis illud occurrit.
论奇迹 甚至在白昼以及人们清醒之时,也发生了许多事件,宛如笼罩在黑暗与睡眠的云雾之中。由于难以辨明它们源自何处或依据何种原理成立,理应称之为奇迹。在浩瀚的事例中,首先浮现出以下这件事。
Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et Tusculanorum dux Mamilius Octauius magnis uiribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores uisi hostiles copias penitus fuderunt. Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae praefecturae uir noctu urbem petens existimauit duos iuuenes excellentis formae albis equis residentes obuios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis uano sermone contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac uacatione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluentis1 uisi sunt, iunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.
当在雷吉卢斯湖畔,独裁官奥卢斯·波斯图米乌斯与图斯库卢姆人的领袖马米利乌斯·奥克塔维乌斯以强大的兵力相互交锋,且双方阵线良久未见退却之际,卡斯托尔与波卢克斯作为罗马一方的捍卫者显现,彻底击溃了敌军。 同样在马其顿战争期间,雷阿特辖区的男子普布利乌斯·瓦蒂尼乌斯在夜间前往罗马城时,自以为遇见两位骑着白马、相貌极其英俊的青年,向他宣告说在前一日国王佩尔修斯已被保卢斯俘获。当他将此事向元老院报告时,作为以荒诞之词蔑视元老院威严与崇高地位之人被投进监狱;但在保卢斯的信函表明佩尔修斯确于那一日被俘之后,他不仅获释出狱,而且还被赐予田产与豁免服役的特权。人们得知卡斯托尔与波卢克斯甚至在那时也曾为罗马人民的统治而守望,因为有人看见他们在尤图尔纳之泉旁冲洗自己与战马的汗水,而紧邻泉水的他们的神殿,未经任何凡人之手开锁便自行敞开。
Sed ut ceterorum quoque deorum propensum huic urbi numen exequamur, triennio continuo uexata pestilentia ciuitas nostra, cum finem tanti et tam diutini mali neque diuina misericordia neque humano auxilio inponi uideret, cura sacerdotum inspectis Sibyllinis libris animaduertit non aliter pristinam recuperari salubritatem posse quam si ab Epidauro Aesculapius esset accersitus.2 itaque eo legatis missis unicam fatalis remedii opem auctoritate sua, quae iam in terris erat amplissima, impetraturam se credidit. neque eam opinio decepit: pari namque studio petitum ac promissum est praesidium, e uestigioque Epidauri Romanorum legatos in templum Aesculapii, quod ab eorum urbe v passuum distat, perductos ut quidquid inde salubre patriae laturos se existimassent pro suo iure sumerent benignissime inuitauerunt. quorum tam promtam indulgentiam numen ipsius dei subsecutum uerba mortalium caelesti obsequio conprobauit: si quidem is anguis, quem Epidauri raro, sed numquam sine magno ipsorum bono uisum in modum Aesculapii uenerati fuerant, per urbis celeberrimas partes mitibus oculis et leni tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium admirationem conspectus haud dubiam prae se adpetitae clarioris sedis alacritatem ferens ad triremem Romanam perrexit pauentibusque inusitato spectaculo nautis eo conscendit, ubi Q. Ogulni legati tabernaculum erat, inque multiplicem orbem per summam quietem est conuolutus. tum legati perinde atque exoptatae rei conpotes expleta gratiarum actione cultuque anguis a peritis excepto laeti inde soluerunt, ac prosperam emensi nauigationem postquam Antium appulerunt, anguis, qui ubique in nauigio remanserat, prolapsus in uestibulo aedis Aesculapii murto frequentibus ramis diffusae superimminentem excelsae altitudinis palmam circumdedit perque tres dies, positis quibus uesci solebat, non sine magno metu legatorum ne inde in triremem reuerti nollet, Antiensis templi hospitio usus, urbi se nostrae aduehendum restituit3 atque in ripam Tiberis egressis legatis in insulam, ubi templum dicatum est, tranauit aduentuque suo tempestatem, cui remedio quaesitus erat, dispulit.
然而,为了继续阐述其他神明对这座城市的眷顾与神意:我们的城邦连续三年遭受瘟疫折磨,眼见如此巨大而持久的灾难既未能因神圣的怜悯也未能因人间的援手而告终,在祭司的关切下查阅了《西比拉预言书》,意识到除非从埃皮达鲁斯迎请阿斯克勒庇俄斯,否则旧日的健康便无法恢复。因此,城邦派遣使节前往该地,深信凭借自身如今在地上已极为崇高的权威,定能获得这一注定的唯一疗救手段之助。这一期盼并未落空:双方以同样的热忱请求并允诺了这项庇护,埃皮达鲁斯人随即引领罗马使节进入距其城邦五哩之遥的阿斯克勒庇俄斯神庙,极其仁厚地邀请他们按照自己的权利,随意取走他们认为能为祖国带去健康之物。紧随埃皮达鲁斯人如此迅速的宽厚好意之后,神明本人的神威以天界的顺应证实了凡人的言语:因为那条蛇——埃皮达鲁斯人极少见到它,但每次见到必定伴随着自身的巨大利益,并将它作为阿斯克勒庇俄斯的化身加以崇奉——以温和的双目和平缓的蠕动开始穿过城中最为繁华的街区;在众人虔敬的惊叹中被瞻仰了三日之后,它毫无疑问地显露出渴望那更为显赫居所的欢愉,径直前往罗马的三列桨战船,在水手们因这罕见的景象而惶恐战栗之际登上了船,来到了使节昆图斯·奥古尔尼乌斯的帐篷所在之处,并在极其宁静中盘绕成多重圆环。于是使节们犹如如愿以偿,在完成感恩祭礼并从行家那里领受了奉祀灵蛇的仪轨之后,欣喜地从那里扬帆起航;在经历了一帆风顺的航行并在安提乌姆靠岸之后,始终留在船中的灵蛇滑行至阿斯克勒庇俄斯神庙的前庭,盘绕在一株耸立在枝繁叶茂的香桃木之上的高耸棕榈树上;在摆放了它惯常进食之物的这三天里,使节们唯恐它不肯从那里重返三列桨战船,而灵蛇在享受了安提乌姆神庙的款待之后,重新归来以便被载往我们的城市;当使节们在台伯河畔登岸时,它泅渡至如今神庙被奉献的岛屿上,并以自己的降临驱散了它作为解药而被迎请的那场灾祸。
- 1.8.1abluentis
带有古体/诗体宾格复数词尾 -īs 的分词(相当于 abluentēs)。该形式要么是受到前文宾格加不定式结构(Castorem uero et Pollucem... excubuisse cognitum est)的牵引同化,要么是与 uisi sunt 搭配的希腊式宾格分词结构。在句意上作主语补足语,修饰卡斯托尔与波卢克斯冲洗自己与战马汗水的动作。
- 1.8.2non aliter pristinam recuperari salubritatem posse quam si ab Epidauro Aesculapius esset accersitus
“non aliter... quam si...”(唯有在……情况下才…… / 除非……否则不能……)的限定条件结构。主句不定式短语 pristinam recuperari salubritatem posse 作为 animaduertit 的宾语构成宾格加不定式结构,条件从句 si... esset accersitus 则因处于过去时态的间接引语语境中而使用虚拟式过去完成时。
- 1.8.2urbi se nostrae aduehendum restituit
反身代词 se 与表示目的/述谓的动名词状形容词 aduehendum(urbi nostrae 为表示方向与承受者的与格)同动词 restituit 结合的句式,意为“重新将自身交由运往我们城市”(即灵蛇返回船上以便被运往罗马)。动名形容词在此表示受动性的目的。
