← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§1.7e.1-1.7e.4

汉尼拔与亚历山大大帝等人的梦兆

本节记述了汉尼拔、亚历山大大帝、诗人西摩尼得斯与克罗伊索斯王的异邦梦兆事例,阐明梦境预言的确凿性,以及人们听从或忽视预兆所导致的不同命运。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.7e.1

​Hannibalis quoque ut detestandum Romano sanguini, ita certae praedictionis somnium,1 cuius non uigiliae tantum sed etiam ipsa quies hostilis imperio nostro fuit: hausit enim proposito et uotis suis conuenientem imaginem existimauitque missum sibi ab Ioue mortali specie excelsiorem iuuenem inuadendae Italiae ducem. cuius monitu primo uestigia nullam in partem deflexis secutus oculis, mox humani ingenii prona uoluntate uetita scrutandi pone respiciens animaduertit inmensae magnitudinis serpentem concitato impetu omne, quidquid obuium fuerat, proterentem postque eam magno cum caeli fragore erumpentes nimbos lucemque caliginosis inuolutam tenebris. adtonitus deinde quidnam id esset monstri2 et quid portenderet interrogauit. hic dux 'Italiae uides' inquit 'uastitatem: proinde sile et cetera tacitis permitte fatis'.

汉尼拔的梦境同样如此:正如它对于罗马人的血脉而言是可憎的,它也同样是确凿的预言;不仅他的清醒时刻,甚至连他的安歇本身也与我们的帝国为敌。盖因他在心中汲取了与其意图和誓愿相契合的景象,自以为朱庇特派遣了一位身材超乎常人的青年来到自己身边,作为侵略意大利的向导。依据此人的告诫,他起初目光不偏不倚地紧随其足迹,但不久受人类本性中探究禁忌之事的偏向所驱使,向后回望,竟发觉一条身躯巨大的巨蛇正以狂暴之势践踏前路上的一切障碍,而在其身后,暴风云伴随着天空的巨响破空而出,光明则被昏暗的幽冥所吞没。随后他惊骇不已,询问这究竟是何等怪物、又预兆着什么。向导回答道:“你所见的是意大利的荒芜,是以须缄默,将余事留给默然的命运。”

§1.7e.2

​Quam bene Macedoniae rex Alexander per quietem uisa imagine praemonitus erat ut uitae suae custos esset diligentior, si eum cauendi etiam periculi consilio fortuna instruere uoluisset:3 namque Cassandri pestiferam sibi dexteram somnio prius cognouit quam exitu sensit: existimauit enim ab illo se interfici, cum eum numquam uidisset. interposito deinde tempore postquam in conspectum uenit, nocturni metus patefacta imagine, ut Antipatri filium esse cognouit, adiecto uersu Graeco, qui fidem somniorum eleuat, praeparati iam aduersus caput suum ueneficii, quo occidisse Cassandri manu creditur, suspicionem animo repulit.

马其顿国王亚历山大通过睡梦中所见的景象,曾受到何等良善的预先告诫,使他本可以更悉心地守卫自己的性命,假若命运之神也愿意用防范危险的智谋来装备他!盖因他早在通过死难体会之前,就已在梦中知晓了对自己而言带来灭顶之灾的卡桑德罗斯的右手;因为他自以为被其杀害,尽管他从未见过此人。随后经过了一段时间,待到此人出现在眼前,黑夜恐惧的景象得以显露,当亚历山大得知他是安提帕特罗斯之子时,他援引了一句贬低梦境可信度的希腊诗句,将心中对早已备好针对其性命的毒杀之嫌驱逐了出去——人们相信他正是因此死于卡桑德罗斯之手。

§1.7e.3

​Longe indulgentius dii in poeta Simonide, cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus nauem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne proximo die nauigaret, in terra remansit. qui inde soluerant, fluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse laetatus est, quod uitam suam somnio quam naui credere maluisset. memor autem beneficii elegantissimo carmine aeternitati consecrauit, melius illi et diuturnius in animis hominum sepulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.

诸神对待诗人西摩尼得斯则宽容仁慈得多,他们在安歇中给予他救命的告诫,并以决意之坚定强化了这告诫:盖因当他泊舟岸边并将一具弃置在地的无葬尸身予以收葬后,受到该尸身的告诫切勿在次日航行,便留在了陆地上。而从该处启航的人们,则在他的注视下被波涛与风暴所吞没;他自己欣喜万分,因他宁可将生命托付给梦境,也不愿托付给船只。他念及这桩恩情,以极优美的诗篇使亡者永垂不朽,在人们的心中为他树立了一座比昔日在荒僻无名的沙滩上所修筑的更好、更持久的坟墓。

§1.7e.4

​Efficax et illa quietis imago, quae Croesi regis animum maximo prius metu, deinde etiam dolore confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et corporis dotibus praestantiorem imperiique successioni destinatum Atym existimauit ferro sibi ereptum. itaque quidquid ad euitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura cessauit aduertere. solitus erat iuuenis ad bella gerenda mitti, domi retentus est: habebat armamentarium omnis generis telorum copia refertum, id quoque amoueri iussum: gladio cinctis comitibus utebatur, uetiti sunt propius accedere. necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage uastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non dentis sed ferri saeuitia in metu reponebatur.4 uerum dum acri studio interficiendi suem omnes sunt intenti, pertinax casus inminentis uiolentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae caedis crimine uoluit aspergi,5 cui tutela filii a patre mandata erat, quamque Croesus inprudentis homicidii sanguine uiolatam hospitalis ueritus deos supplicem sacrificio expiauerat.

克罗伊索斯王心中的那场睡眠幻象同样应验,它先是以极大的恐惧,继而更以悲痛摧垮了国王的心神:盖因在两个儿子中,他自以为在才智的敏捷与体魄的秉赋上更为出众、且注定继承王位的阿梯斯被利刃从身边夺走。因此,凡是关乎规避预告的惨剧苦难之事,为父的关切无一处停止加以提防。这位青年以往惯于被派往沙场征战,如今却被留在家中;他本拥有一座充斥着各种兵刃的军械库,那也被下令迁走;他向来有佩剑的同伴随行,他们亦被禁止靠近身边。然而必然性依然为哀恸敞开了通道:盖因当时有一头体型庞大的野猪正在践踏奥林匹斯山的耕地并频频屠戮乡民,面对这一罕见的灾患,人们向国王恳求援助,儿子便从父亲那里硬是争取到了前往讨伐的准许;而此事之所以格外容易成行,盖因当时人们心存畏惧的并非獠牙的残暴,而是铁器的凶暴。然而,正当众人怀着杀死野猪的极度热切全力以赴之时,迫降厄运的顽固暴力却将一支本为刺击野兽而掷出的标枪偏转击中了他;而且厄运偏偏意欲让那只被父亲托付了保护儿子之责的右手沾染上大逆不道的弑杀罪名——而昔日当这只手因误杀之血遭到玷污而哀求恳请时,正是克罗伊索斯敬畏庇护客旅之神,通过祭祀为其洗脱了罪孽。

语法注5 条
  1. 1.7e.1Hannibalis quoque ut detestandum Romano sanguini, ita certae praedictionis somnium

    此处省略了系动词(fuit 或 erat)。通过相关联词 ut... ita(正如……同样……),将动形词 detestandum 与性质属格 certae praedictionis 并列,共同修饰主语 somnium。Romano sanguini 作关系与格或动形词的行为主体与格。

  2. 1.7e.1quidnam id esset monstri

    在间接疑问句中,中性疑问代词 quidnam 与同格的指示代词 id 连用,monstri 作为部分属格依附于其上(字面直译为“那是怪物中的什么”,即“那究竟是何等怪物”)。

  3. 1.7e.2Quam bene Macedoniae rex Alexander per quietem uisa imagine praemonitus erat ut uitae suae custos esset diligentior, si eum cauendi etiam periculi consilio fortuna instruere uoluisset

    这是一处过去与事实相反的条件句(si... uoluisset),主句动词未用虚拟式过去完成时,而使用了直陈式过去完成时(praemonitus erat)。这种修辞性直陈式强调预警本身已作为既成事实完全发生,以此与命运未曾赋予防范智谋这一未实现的假定形成鲜明对照。

  4. 1.7e.4eo quidem facilius, quod non dentis sed ferri saeuitia in metu reponebatur

    程度差额夺格 eo 修饰比较级 facilius,并与引导原因的连词 quod 形成呼应。短语 in metu reponere 为习语,意为“置于所畏惧之事中/视为恐惧的因由”,其主语为 non dentis sed ferri saeuitia。

  5. 1.7e.4pertinax casus inminentis uiolentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae caedis crimine uoluit aspergi

    这是一个拟人化结构,主语 pertinax casus inminentis uiolentia(迫降厄运的顽固暴力)统辖了两个谓语动词 detorsit 与 uoluit。动词 uoluit 支配宾格不定式从句 eam potissimum dextram... aspergi,先行词 dextram 随后由两个并列的关系从句修饰:cui... mandata erat(与格)以及 quamque... expiauerat(宾格)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.7e.1-1.7e.4