- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.7.5-1.7.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段记述了西塞罗流亡时梦见马略、盖约·格拉古获知死期、帕尔马的卡西乌斯遭遇恶灵幻象,以及骑士哈特里乌斯·鲁富斯梦见被角斗士刺死并最终应验的事例。
Ac ne illud quidem inuoluendum silentio. inimicorum conspiratione urbe pulsus M. Cicero, cum in uilla quadam campi Atinatis deuersaretur, animo in somnum profuso per loca deserta et inuias regiones uaganti sibi1 C. Marium consulatus ornatum insignibus putauit obuium factum, interrogantem eum quid ita tam tristi uultu incerto itinere ferretur. audito deinde casu, quo conflictabatur, conprehendisse dexteram suam ac se proximo lictori in monumentum ipsius ducendum tradidisse,2 quod diceret3 ibi esse ei laetioris status spem repositam. nec aliter euenit: nam in aede Iouis Mariana senatus consultum de reditu est eius factum.
此外,即使是下面这件事也不应被缄默所掩盖。马尔库斯·西塞罗因政敌的阴谋而被逐出罗马城,当他留宿在阿蒂纳平原的一座庄园时,心神沉入睡梦,自以为在荒僻之地和无路之境中徘徊之际,佩戴执政官徽记的盖约·马略迎面而来,询问他为何带着如此悲伤的神情在茫然的旅途上奔波。随后,在听闻他所遭受的厄运后,马略握住他的右手,将他交托给身旁最近的扈从,带入自己的纪念建筑中,因为马略说,在那里为他存留着重获更美好地位的希望。事情的结果果然毫无二致:盖因关于他返回罗马的元老院决议正是在马略的朱庇特神庙中通过的。
C. autem Graccho inminentis casus atrocitas palam atque aperte per quietem denuntiata est: somno enim pressus Tiberii fratris effigiem uidit dicentis sibi nulla ratione eum uitare posse ne eo fato periret, quo ipse occidisset. id ex Graccho prius quam tribunatum, in quo fraternum exitum habuit, iniret multi audierunt. Caelius etiam certus Romanae historiae auctor sermonem de ea re ad suas aures illo adhuc uiuo peruenisse scribit.
然而,对于盖约·格拉古而言,迫在眉睫的破灭惨剧则是通过睡梦公开且明确地宣告的:盖因在睡眠的压抑下,他看见了兄长提贝里乌斯的幻影对他说,无论如何他也无法避免死于其兄所罹难的同样宿命。许多人在格拉古就任护民官职之前就已从他本人口中听闻了此事,而他正是在该职任上遭遇了与兄长相同的结局。罗马史的可靠著述家采利乌斯也记载道,关于此事的谈论在格拉古尚且在世时便已传入了他自己的耳中。
Vincit huiusce somni dirum aspectum quod insequitur. apud Actium M. Antonii fractis opibus Cassius Parmensis, qui partes eius secutus fuerat, Athenas confugit. ubi concubia nocte cum sollicitudinibus et curis mente sopita in lectulo iaceret, existimauit ad se uenire hominem ingentis magnitudinis, coloris nigri, squalidum barba et capillo inmisso, interrogatumque quisnam esset respondisse kako dai/mona. perterritus deinde taetro uisu et nomine horrendo seruos inclamauit sciscitatusque est ecquem talis habitus aut intrantem cubiculum aut exeuntem uidissent. quibus adfirmantibus neminem illuc accessisse, iterum se quieti et somno dedit, atque eadem animo eius obuersata species est. itaque fugato somno lumen intro ferri iussit puerosque a se discedere uetuit. inter hanc noctem et supplicium capitis, quo eum Caesar adfecit, paruulum admodum temporis intercessit.
紧随其后的事例则压过了这场梦境的凶险景象。在阿克提乌姆战役中马克·安东尼的势力被瓦解后,追随其党派的帕尔马的卡西乌斯逃往雅典。在那里,夜深人静之际,当他因焦虑与愁苦而心神沉滞地躺在卧榻上时,他以为有一个身材极其高大、肤色漆黑、胡须与头发散乱、污秽不堪的男子来到自己面前,当被问及究竟是谁时,对方回答说是“恶灵”。随后,他因这狰狞的幻象与可怖的名号惊骇万分,高声呼唤奴仆,打听他们是否曾看见具有如此外貌的人进入或走出卧室。当仆人们断言无人走近此处时,他再次安歇入睡,然而同样的幻象又浮现在他的脑海中。于是他驱散睡意,下令将灯火端入室内,并严禁童仆离开自己身边。在这个夜晚与凯撒施加于他的死刑之间,仅仅相隔了极短的一段时间。
Propioribus tamen, ut ita dicam, lineis4 Haterii Rufi equitis Romani somnium certo euentu admotum est. qui, cum gladiatorium munus Syracusis ederetur, inter quietem retiari se manu confodi uidit idque postero die in spectaculo consessoribus narrauit. incidit deinde ut proximo ab equite loco retiarius cum murmillone introduceretur. cuius cum faciem uidisset, isdem dixit ab illo retiario trucidari putasse protinusque inde discedere uoluit. illi sermone suo metu eius discusso causam exitii misero attulerunt: retiarius enim in eum locum conpulso murmillone et abiecto, dum iacentem ferire conatur, traiectum gladio Haterium interemit.
然而,可以说以更为紧密的线条,罗马骑士哈特里乌斯·鲁富斯的梦境通过确凿的结局被拉近为现实。当叙拉古举办角斗表演时,他在睡梦中看见自己被一名网斗士亲手刺穿,并在次日的观赛中将此事告诉了同席观众。随后巧合的是,一名网斗士与一名鱼盔斗士恰好被引至距离这位骑士最近的地方。当他看清那人的面孔时,便对同一群同伴说,自己梦中所见正是被该网斗士所屠戮,并意欲立刻离开该处。同伴们却用言语驱散了他的恐惧,反倒为这个可怜之人带来了毁灭之由:盖因那名网斗士将鱼盔斗士逼至该处并击倒在地,在试图刺击躺倒在地的对手时,用剑刺穿并杀死了哈特里乌斯。
- 1.7.5uaganti sibi
句法上为修饰 obuium factum [esse] 的与格,与主句主语西塞罗(sibi)保持一致,配合现在分词 uaganti 描绘西塞罗在心神沉入睡眠(animo in somnum profuso,独立夺格)后在幻象中徘徊的状态。
- 1.7.5ac se proximo lictori in monumentum ipsius ducendum tradidisse
不定式 tradidisse 的主语为前文的马略。反身代名词 se 用作间接反身代词,指代思考的主体西塞罗自身(即 putauit 的主语),同时充当 tradidisse 的宾语并与表示目的的动形容词 ducendum 保持一致。ipsius 属格则指代马略本人的纪念建筑。
- 1.7.5quod diceret
虚拟间接引语中发话动词的虚拟式用法。在引述他人的主观理由时(即“因为正如马略所言”),拉丁语常将表示“说”的动词 dico 自身置于未完成过去虚拟式,而非仅仅将从属内容置于虚拟式。
- 1.7.8Propioribus tamen, ut ita dicam, lineis
源自绘画或勾勒轮廓(lineae)的比喻性方式夺格,意为“以更为紧密的线条/笔触”。用以比喻哈特里乌斯所见的梦境比起前文格拉古或卡西乌斯的抽象凶兆,其现实细节(角斗士的容貌与刺杀方式)与现实情况的吻合程度更为贴近和精密。
