← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§1.7.1-1.7.4

奥古斯都与凯撒等人的预兆之梦

作者记述了彰显神明旨意的预兆之梦,列举了奥古斯都在腓立比战役中的神启、凯撒遇刺前的凶兆、拉丁战争中执政官的献祭誓约,以及拉蒂尼乌斯所揭示的竞技会亵渎事件。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.7.1

​DE SOMNIIS Sed quoniam diuitem Midae disertumque Platonis somnum adtigi, referam quam certis imaginibus multorum quies adumbrata sit. quem locum unde potius ordiar quam a diui Augusti sacratissima memoria? eius medico Artorio somnum capienti nocte, quam dies insecutus est, quo in campis Philippiis Romani inter se exercitus concurrerunt, Mineruae species oborta praecepit ut illum graui morbo implicitum moneret ne propter aduersam ualitudinem proximo proelio non interesset.1 quod cum Caesar audisset, lectica se in aciem deferri iussit. ubi dum supra uires corporis pro adipiscenda uictoria excubat, castra eius a Bruto capta sunt. quid ergo aliud putamus quam diuino numine effectum ne destinatum iam immortalitati caput indignam caelesti spiritu fortunae uiolentiam sentiret?

论梦 但既然我已述及弥达斯的多财之梦与柏拉图的雄辩之梦,我便将记述许多人的睡眠曾被何等确凿的幻象所预示。这一论题,我从何处开始能胜过从神君奥古斯都最为神圣的回忆开始呢?就在罗马军队在腓立比平原上自相搏杀之日的前夜,他的随军医师阿尔托里乌斯正在安睡,密涅瓦的幻象陡然显现,命他告诫身患重病的〔奥古斯都〕,不可因身体欠佳而不参加次日的交战。凯撒闻讯后,下令用软轿将自己抬入战场。正当他超越肉体承受的极限、为夺取胜利在阵前警戒守望之时,他的营地被布鲁图斯攻陷。那么,我们除却认为这是神明旨意所致,使已注定归于不朽的头颅不至遭受有损于天界灵性的命运暴行之外,还能作何解释呢?

§1.7.2

​Augustum uero praeter naturalem animi in omnibus rebus subtiliter perspiciendis uigorem etiam recens et domesticum exemplum ut Artori somnio obtemperaret admonuit: audiuerat enim diui Iuli patris sui uxorem Calpurniam nocte, quam is ultimam in terris egit, in quiete uidisse multis eum confectum uulneribus in suo sinu iacentem, somnique atrocitate uehementer exterritam rogare non destitisse ut proximo die curia se abstineret. at illum, ne muliebri somnio motus id fecisse existimaretur, senatum, in quo ei parricidarum manus adlatae sunt, habere contendisse. † non est inter patrem et filium ullius rei conparationem fieri praesertim diuinitatis fastigio iunctos, sed iam alter operibus suis aditum sibi ad caelum struxerat, alteri longus adhuc terrestrium uirtutum orbis restabat. quapropter ab hoc tantummodo impendentem mutationem status cognosci, ab illo etiam differri dii immortales uoluerunt, ut aliud caelo decus daretur, aliud promitteretur.

事实上,促使奥古斯都顺从阿尔托里乌斯之梦的,除了他在细致洞察万事方面天生的心智活力之外,还有一桩新近且近在家族中的先例:盖因他曾听闻,其父神君尤利乌斯的妻子卡尔普尔尼亚,在尤利乌斯于尘世度过的最后一夜,曾在梦境中看见他身中数创、倒在自己的怀抱之中,因梦境的惨烈而惊骇万分,再三恳求他次日避开元老院。然而尤利乌斯唯恐被视为因妇人之梦而行动,仍执意召集元老院会议,正是在那里,弑逆者们向他伸出了毒手。在父子之间进行任何比较都是不恰当的,尤其是他们皆已跻身神性的巅峰;然而其一已凭其功业为自己铺就了通往天界的阶梯,另一人则仍有一段漫长的尘世德行之旅有待完成。因此,不朽的神明希望迫在眉睫的局势剧变对前者而言仅被预知,而对后者而言更被推迟,从而使得一份荣耀被献予天界,另一份荣耀得以向天界许诺。

§1.7.3

​Illud etiam somnium et magnae admirationis et clari exitus, quod eadem nocte duo consules P. Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello graui ac periculoso non procul a Vesuui montis radicibus positis castris uiderunt: utrique enim quaedam per quietem species praedixit ex altera acie imperatorem, ex altera exercitum diis Manibus matrique Terrae deberi: utrius autem dux copias hostium superque eas sese ipsum deuouisset, uictricem abituram.2 id luce proxima consulibus sacrificio uel expiaturis, si posset auerti, uel, si certum deorum etiam monitu uisum foret, exsecuturis hostiarum exta somnio congruerunt, conuenitque inter eos, cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo fata patriae lueret. quae neutro reformidante Decium depoposcerunt.

另一个同样令人深感惊异且结果昭然的梦,乃是两位执政官普布利乌斯·德基乌斯·穆斯与提图斯·曼利乌斯·托尔夸图斯在艰难凶险的拉丁战争期间、安营于距离维苏威火山脚不远处时,在同一个夜晚所见之梦:盖因某种幻象在睡梦中向他们两人预言,一方阵线中的主帅,以及另一方阵线中的军队,皆已作为债务归属于亡灵诸神与大地母亲;而无论哪一方的将领将敌军及其自身的生命奉献献祭,该方军旅必将作为胜利者凯旋。次日破晓,当两位执政官准备通过祭祀来消灾解厄(若能加以禳解),或是在若被神谕确证无疑的情形下加以实行时,祭牲的内脏与梦境全然吻合;他们之间遂达成约定:哪一侧的侧翼率先陷入苦战,其统帅便须以自身性命赎偿祖国的宿命。在两人皆无所畏惧的情况下,命运最终索取了德基乌斯。

§1.7.4

​Sequitur aeque ad publicam religionem pertinens somnium. cum plebeis quidam ludis pater familias per circum Flaminium, prius quam pompa induceretur, seruum suum uerberibus mulcatum sub furca ad supplicium egisset, T. Latinio homini ex plebe Iuppiter in quiete praecepit ut consulibus diceret sibi praesultorem ludis circensibus proximis non placuisse:3 quae res nisi adtenta ludorum instauratione expiata esset, secuturum non mediocre urbis periculum. ille ueritus ne cum aliquo incommodo suo religione summum implicaret imperium, silentium egit, e uestigioque filius eius subita ui morbi correptus interiit. ipse etiam per quietem ab eodem deo interrogatus an satis magnam poenam neglecti imperii sui pependisset, in proposito perseuerans debilitate corporis solutus est ac tum demum ex consilio amicorum lecticula ad tribunal consulum et inde ad senatum perlatus ordine totius casus sui exposito magna cum omnium admiratione recuperata membrorum firmitate pedibus domum rediit.

接下来是一个同样关乎国家宗教的梦境。在一次平民竞技会期间,正当祭神游行尚未进入之前,某位家父用皮鞭抽打其奴隶,将其绑在双股木架下押解穿过弗拉米尼乌斯竞技场送往刑场。此时,朱庇特在睡梦中吩咐一位名为提图斯·拉蒂尼乌斯的平民,命他转告执政官,他不满意最近竞技场盛会上的领舞者;此事若不通过细致周全的盛会重办加以禳解,罗马城将面临非同小可的凶险。拉蒂尼乌斯唯恐因宗教事务纠缠最高统治者而给自己带来某种不利,遂保持沉默;他的儿子随即遭受突发暴病的袭击而猝死。当他自己在梦中再次被同一位神明询问是否已为忽视神命付出了足够沉重的代价时,他依然固执己见,以致身体瘫痪、四肢废弛。直到此时,在朋友们的劝告下,他才被软轿抬到执政官的裁判席,复被抬至元老院;在他将整起灾难的始末和盘托出之后,在众人的极度惊异之中,他恢复了肢体的健全,徒步走回了家门。

语法注3 条
  1. 1.7.1ne propter aduersam ualitudinem proximo proelio non interesset

    在由 moneret 所引导的间接命令(或表意志的名词性从句)中,连词 ne 与否定词 non 构成双重否定,意为“切不可因身体欠佳而不参与”(即“务必参加战斗”)。

  2. 1.7.3utrius autem dux copias hostium superque eas sese ipsum deuouisset, uictricem abituram

    间接引语结构。属格 utrius 指代 utrius partis(或 utrius exercitus)。主谓不定式 abituram [esse] 的逻辑主语(即 eam partem 或 eam aciem)在语境中被省略,宾格阴性单数补足语 uictricem 与该被省略的主语保持性数格一致。

  3. 1.7.4praesultorem ludis circensibus proximis non placuisse

    praesultor 原指祭典游行中在队伍最前端领舞之人;此处指前文所述在游行开始前被驱赶穿过竞技场处决的受鞭笞奴隶。他在神圣仪式开始前的穿行被神明视作一种带来亵渎与不祥的“领舞者”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.7.1-1.7.4