- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:87.18-87.25
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-07
塞内卡论证了财富和无痛并不是真正的善,因为它们可以被最坏的人或动物占有,并强调至高之善的居所仅在于纯洁的心灵。他进一步指出,善不可能产生于神庙盗窃等恶行,且罪恶本身就内含了其最大、最即时的惩罚。
Fiscus tanti est, quantum habet; immo in accessionem eius venit, quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit? Idem evenit magnorum dominis patrimoniorum: accessiones illorum et appendices sunt. Quare ergo sapiens magnus est? Quia magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit, bonum non esse.
钱柜有多少价值,就取决于它装了多少;或者说,它反而成了它所装的东西的附属品。除了其中所存钱币数量所产生的价值外,谁会给一个满口袋附加任何价值呢?同样的事情也发生在巨额遗产的所有者身上:他们只是这些遗产的附属品和随属物。 那么,为什么智者是伟大的?因为他拥有伟大的心灵。因此,能落入任何最可鄙之人手中的东西不是善,这是真实的。
Itaque in dolentiam1 numquam bonum dicam; habet illam cicada, habet pulex. Ne quietem quidem et molestia vacare bonum dicam; quid est otiosius verme? Quaeris, quae res sapientem faciat? Quae deum. Des oportet illi divinum aliquid, caeleste, magnificum. Non in omnes bonum cadit nec quemlibet possessorem patitur.
因此,我绝不会将无痛称为善;蝉有无痛,跳蚤也有无痛。我甚至不把闲适和免于烦恼称为善;有什么比蠕虫更无所事事呢?你问,是什么使人成为智者?是使人成为神的东西。你必须给予他某种神圣、属天、壮丽的东西。善并不降临于所有人,也不容忍任何随意的占有者。
Vide "Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset: Hic segetes, illic veniunt felicius uvae. Arborei fetus alibi atque iniussa virescunt Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittat ebur, molles sua tura Sabaei? At Chalybes nudi ferrum."
见: “以及每个地区出产什么,又拒绝什么: 此处谷物,彼处葡萄,生长得更为喜人。 别处的树木果实,以及未经播种便一片绿意的 草地。难道你看不见,托摩罗斯山如何送来藏红花的芬芳, 印度送来象牙,软弱的萨巴人送来他们自己的乳香? 而赤裸的卡律贝斯人则送来铁。”
Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium, si invicem alius aliquid ab alio peteret. Summum illud bonum habet et ipsum suam sedem. Non nascitur, ubi ebur, nec ubi ferrum. Quis sit summi boni locus quaeris? Animus. Hic nisi purus ac sanctus est, deum non capit.
这些东西被分配到各个地区,是为了让凡人之间必须进行贸易,如果他们需要相互从对方那里索取一些东西。而那至高之善本身也有它自己的居所。它不诞生在有象牙的地方,也不诞生在有铁的地方。你问至高之善的处所在哪里?心灵。除非它是纯洁而神圣的,否则它容纳不下神。
" Bonum ex malo non fit. Divitiae fiunt autem ex avaritia. Divitiae ergo non sunt bonum." "Non est," inquit, "verum, bonum ex malo non nasci. Ex sacrilegio enim2 et furto pecunia nascitur. Itaque malum quidem est sacrilegio enim et furtum, sed ideo, quia plura mala facit quam bona. Dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis et animi et corporis."
“善不产生于恶。然而财富产生于贪婪。因此,财富不是善。”“善不产生于恶,这不是真的,”他说道,“因为金钱产生于神庙盗窃和偷窃。因此,神庙盗窃和偷窃确实是恶,但原因在于它们带来的恶比善多。因为它们带来了利润,却伴随着恐惧、焦虑以及心灵和肉体的折磨。”
Quisquis hoc dicit, necesse est recipiat sacrilegium, sicut malum sit, quia multa mala facit, ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid boni facit. Quo quid fieri portentuosius potest? Quamquam sacrilegium, furtum, adulterium inter bona haberi prorsus persuasimus. Quam multi furto non erubescunt, quam multi adulterio gloriantur! Nam sacrilegia minuta puniuntur, magna in triumphis feruntur.
无论谁这样说,都必须承认神庙盗窃既然因为带来许多恶而是恶,那么在某种程度上也是善,因为它带来了某种善。还有什么比这更荒谬怪异的呢?虽然我们已经完全说服自己,将神庙盗窃、偷窃、通奸列入善之列。有多少人不因偷窃而脸红,有多少人因通奸而自豪!因为微小的神庙盗窃会受到惩罚,而巨大的神庙盗窃则在凯旋式中被抬着。
Adice nunc, quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum vocabitur: nostra enim actio est.3 Quod nullius mortalium cogitatio recipit. Ergo bona nasci ex malo non possunt. Nam si, ut dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est.
现在再加上,如果神庙盗窃在某种程度上完全是善,那么它也将是高尚的,并被称为正确的行为:因为这是我们的行为。而这是任何凡人的思想都无法接受的。 因此,善不可能产生于恶。因为如果正如你们所说,神庙盗窃仅仅因为这一个原因——即它带来了许多恶——而是恶,如果你免除了它的惩罚,如果你保证了它的安全,它将完全变成善。然而,罪恶最大的惩罚就在于它们自身。
Erras, inquam, si illa ad carnificem aut carcerem differs; statim puniuntur, cum facta sunt, immo dum fiunt. Non nascitur itaque ex malo bonum, non magis quam ficus ex olea. Ad semen nata respondent, bona degenerare non possunt. Quemadmodum ex turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem bonum. Nam idem est honestum et bonum.
我说,如果你把这些惩罚推迟到刽子手或监狱那里,你就错了;它们在被犯下的那一刻就受到了惩罚,甚至是在它们正被犯下的时候。因此,善不会产生于恶,就像无花果不会产生于油橄榄一样。诞生之物与它们的种子相对应,善是不会退化的。正如高尚不会产生于卑劣一样,善也不会产生于恶。因为高尚与善是同一的。
- 87.19dolentiam
in dolentiam(或作 indolentiam)是斯多葛学派概念词 indolentia(无痛、免于痛苦,对应希腊语 ἀπονία)的单数宾格,由否定前缀 in- 与 dolentia(痛苦)结合而成。此处不应将其拆分为介词 in 和宾格 dolentiam,而应视作一个单词 indolentiam,作为动词 dicam 的直接宾语(意为“我绝不会将无痛称为善”)。
- 87.22sacrilegio enim
传抄文本中的 sacrilegio enim et furtum 被普遍认为是抄写错误,应校订为 sacrilegium et furtum(神庙盗窃与偷窃)。其中 enim 可能是受前文影响而误入,而 sacrilegio 应当理解为主格 sacrilegium,以便与 furtum 并列作为 malum 的主语。
- 87.24nostra enim actio est
nostra enim actio est(因为这是我们的行为)基于斯多葛学派伦理学的前提,即人类的任何有意图的行为(actio)都必然具有道德属性(高尚 honestum 或卑劣 turpe)。此处的论证旨在指出一个荒谬的结论:如果神庙盗窃(sacrilegium)在某种程度上是“善”(bonum),那么既然它是人类的行为,就必然也是道德上“高尚的”(honestum)和“正确的行为”(recte factum)。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
- 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
