- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:87.10-87.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-07
塞内卡赞美了卡托简朴的旅行方式,解释了“障碍物”(行李)的本意,随后提出斯多葛学派关于唯有美德为善的论证,并回应了逍遥学派的反驳。
O quantum erat saeculi decus, imperatorem triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem uno caballo esse contentum1 et ne toto quidem! Partem enim sarcinae ab utroque latere dependentes occupabant. Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum?
哦,那是多么伟大的时代荣耀啊!一个荣登凯旋式的将军,一个监察官,而且——超越这一切的是——卡托,竟然满足于仅有一匹马,甚至不能完全占有它!因为两边垂挂着的行囊占去了一部分。那么,难道你不会把那匹由卡托亲自刷洗的独一无二的马,看得比所有那些肥胖的矮马、阿斯图里亚斯名驹和快速步行的马更珍贵吗?
Video non futurum finem in ista materia ullum, nisi quem ipse mihi fecero. Hic itaque conticescam, quantum ad ista, quae sine dubio talia divinavit futura, qualia nunc sunt, qui primus appellavit "inpedimenta." Nunc volo paucissimas adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad virtutem pertinentes, quam satisfacere vitae beatae contendimus.2
我看,在这个话题上是不会有任何终结的,除非我自己为自己设定一个终结。因此,在这里,关于那些事情我将保持沉默,而那个最早将它们称为“障碍物”的人,毫无疑问早已预见到它们未来的样子正是如今的这般模样。现在,我只想向你转述我们学派极少数关于美德的论证,我们主张美德足以令人获得幸福的生活。
"Quod bonum est, bonos facit. Nam et in arte musica quod bonum est, facit musicum. Fortuita bonum non faciunt. Ergo non sunt bona." Adversus hoc sic respondent Peripatetici, ut quod primum proponimus, falsum esse dicant. "Ab eo," inquiunt, "quod est bonum, non utique fiunt boni. In musica est aliquid bonum tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod aptatum ad usus canendi. Nihil tamen horum facit musicum."
“凡是善的,能使人变善。因为即使在音乐艺术中,凡是好的,也能使人成为音乐家。偶然之物不能使人变善。因此,它们不是善。”对此,逍遥学派的反驳是,说我们提出的第一个前提是错误的。“从那些好的事物中,”他们说,“人们并不一定会变好。在音乐中,也有某种好的东西,比如长笛、琴弦或某种适合唱歌之用的乐器。然而,这些东西没有一个能使人成为音乐家。”
Hic respondebimus: "Non intellegitis, quomodo posuerimus quod bonum est in musica. Non enim id dicimus, quod instruit musicum, sed quod facit; tu ad supellectilem artis, non ad artem venis. Si quid autem in ipsa arte musica bonum est, id utique musicum faciet."
在此我们将回答:“你们不理解我们是如何界定音乐中的好的。因为我们并不是指那些装备音乐家的东西,而是指造就音乐家的东西;你们关注的是艺术的装备,而不是艺术本身。但是,如果音乐艺术本身有什么好的东西,那必定会造就音乐家。”
Etiamnunc facere istuc planius volo. Bonum in arte musica duobus modis dicitur, alterum, quo effectus musici adiuvatur, alterum, quo ars. Ad effectum pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non pertinent. Est enim artifex etiam sine istis; uti forsitan non potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine; idem enim est bonum et hominis et vitae.
现在我想把这一点说得更明白些。音乐艺术中的“好”有两种说法:一种是辅助音乐效果的,另一种是辅助艺术本身的。属于效果的是乐器、长笛、管风琴和琴弦;它们不属于艺术本身。因为即使没有这些,艺术家依然是艺术家;他可能只是无法施展他的艺术。这在人身上并不同样是双重的;因为人的善和生活的善是同一的。
"Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest, bonum non est. Opes autem et lenoni et lanistae contingunt. Ergo non sunt bona." "Falsum est," inquiunt, "quod proponitis. Nam et in grammatice et in arte medendi aut gubernandi videmus bona humillimis quibusque contingere."
“凡是能落入任何最可鄙、最可耻之人手中的,都不是善。然而财富既能落入拉皮条者手中,也能落入角斗士教练手中。因此,财富不是善。”“你们提出的前提是错误的,”他们说,“因为不论在文法学中,还是在医术或航海术中,我们都看到好的东西落入极卑微的人手中。”
Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae, non consurgunt in altum nec fortuita fastidiunt. Virtus extollit hominem et super cara mortalibus conlocat; nec ea, quae bona, nec ea, quae mala vocantur, aut cupit nimis aut expavescit. Chelidon, unus ex Cleopatrae mollibus, patrimonium grande possedit. Nuper Natalis tam inprobae linguae quam inpurae, in cuius ore feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos habuit heredes. Quid ergo? Utrum illum pecunia inpurum effecit an ipse pecuniam inspurcavit? Quae sic in quosdam homines3 quomodo denarius in cloacam cadit.
但这些艺术并不标榜心灵的伟大,它们不升入高空,也不蔑视偶然之物。美德提升人,并将人置于凡人所珍爱的事物之上;对于那些被称为善或恶的事物,它既不产生过度的渴望,也不感到恐惧。克娄巴特拉的男宠之一切利东曾拥有一笔巨大的遗产。最近,口舌既邪恶又肮脏的纳塔利斯——在口中女人得以净化——既成了许多人的继承人,又拥有许多继承人。那么,究竟是金钱使他肮脏,还是他自己玷污了金钱?财富落入某些人的手中,就像一枚银币掉进下水道一样。
Virtus super ista consistit. Suo aere censetur. Nihil ex istis quolibet incurrentibus bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interficit sibi ac suis admiratione talium rerum Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui contingit habere rem non quamlibet, hunc non quemlibet dixeris; qualia quisque habet, talis est.
美德超越那些事物之上。它以自身的货币来衡量。在那些从四面八方涌入的东西中,它不判定任何一样为善。医学和航海术并不因对这类事物的崇拜而毁灭自己及其同类。一个不善良的人,依然可以是医生,可以是舵手,可以是文法学者,凭赫拉克勒斯起誓,正如他也可以是厨师一样。如果一个人有幸拥有非同一般的事物,你便不能称他为寻常之人;每个人拥有怎样的东西,他就是怎样的人。
- 87.10Catonem uno caballo esse contentum
由主格宾语 Catonem 和不定式 esse contentum 组成的“宾格加不定式”结构(AcI)。它作为感叹句 O quantum erat saeculi decus(“那是多么伟大的时代荣耀啊”)的同位语或解释说明,表示“卡托满足于……这件事”。
- 87.11quam satisfacere vitae beatae contendimus
关系代词 quam 指代先行词 virtutem(阴性单数宾格)。在由 contendimus 支配的“宾格加不定式”结构(即 [virtutem] satisfacere vitae beatae“我们主张美德足以令人获得幸福的生活”)中,quam 充当不定式 satisfacere 的主格宾语(即逻辑主语)。
- 87.16Quae sic in quosdam homines
Quae 是置于句首的连接性关系代词(阴性单数主格),指代前文财富(如 pecunia 或 bona)。根据后半句的对比(quomodo denarius in cloacam cadit),本句省略了主动词(如 cadunt“落下”)。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
- 2026-09-21 AI校阅 — 注 1 处
