← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§87.26-87.33

财富导致的灵魂傲慢与波塞多尼奥斯的见解

对话者辩称即使通过恶行获得的财富本身仍是善,但塞涅卡驳斥了金钱与毒蛇共存一罐的类比;他引用波塞多尼奥斯的观点,指出财富作为一种先前原因,会腐蚀心灵并滋生虚假的傲慢。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§87.26

​Quidam ex nostris adversus hoc sic respondent: "Putemus pecuniam bonum esse undecumque sumptam; non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est, etiam si ex sacrilegio sumitur. Hoc sic intellege: in eadem urna et aurum est et vipera. Si aurum ex urna sustuleris, quia illic et vipera est, non ideo, inquam, mihi urna aurum dat, quia viperam habet, sed aurum dat, cum et viperam habeat.1 Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet. Quemadmodum in illa urna vipera malum est, non aurum, quod cum vipera iacet, sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum."

我们学派中的一些人对此作出了这样的回答:“让我们假定,无论从何处获得,金钱都是一种善;然而,即使金钱是从神庙盗窃中获得的,它并不因此就产生于神庙盗窃。你可以这样理解:在同一个罐子里,既有黄金,也有毒蛇。如果你从罐子里取出黄金,即使那里也有毒蛇,我说,罐子并不因为有毒蛇而给我黄金,而是在它也拥有毒蛇的情况下把黄金给我。同样地,从神庙盗窃中获得利益,并不是因为神庙盗窃是可耻和犯罪的,而是因为它也含有利益。就像在那个罐子里,毒蛇是恶,而不是与毒蛇躺在一起的黄金;同样,在神庙盗窃中,罪行是恶,而不是利益。”

§87.27

​A quibus dissentio: dissimillima enim utriusque rei condicio est. Illic aurum possum sine vipera tollere, hic lucrum sine sacrilegio facere non possum. Lucrum istud non est adpositum sceleri, sed inmixtum.

我不同意他们的观点;因为这两件事的情况完全不同。在前者中,我可以取出黄金而不带出毒蛇;但在后者中,我无法在没有神庙盗窃的情况下获得利益。那个利益并不是与罪行并列的,而是混合在其中的。

§87.28

"Quod dum consequi volumus, in multa mala incidimus, id bonum non est. Dum divitias autem consequi volumus, in multa mala incidimus; ergo divitiae bonum non sunt." "Duas," inquit, "significationes habet propositio vestra, unam: dum divitias consequi volumus, in multa nos mala incidere.2 In multa autem mala incidimus et dum virtutem consequi volumus. Aliquis dum navigat studii causa, naufragium fecit, aliquis captus est.

“在我们要追求它的同时,我们陷入了许多恶之中的东西,不是善。然而在我们要追求财富的同时,我们陷入了许多恶之中;因此,财富不是善。”他说:“你们的前提有两个意思:一个是在我们追求财富的同时,我们陷入了许多恶之中。但是,甚至在我们追求美德的同时,我们也陷入了许多恶之中。有人在为了学习而航行时遭遇了船难,有人被俘虏了。

§87.29

​Altera significatio talis est: per quod in mala incidimus, bonum non est. Huic propositioni non erit consequens per divitias nos aut per voluptates in mala incidere; aut si per divitias in multa mala incidimus, non tantum bonum non sunt divitiae, sed malum sunt; vos autem illas dicitis tantum bonum non esse. Praeterea," inquit, "conceditis divitias habere aliquid usus. Inter commoda illas numeratis; atqui eadem ratione ne commodum quidem erunt. Per illas enim multa nobis incommoda eveniunt."

另一个意思是:通过它我们陷入恶之中的东西,不是善。从这个前提并不能推论出,我们是通过财富或者通过快乐而陷入恶之中的;或者,如果我们通过财富陷入了许多恶之中,那么财富不仅不是善,而且是恶;然而你们却说它们仅仅不是善。此外,”他说,“你们承认财富有某种用途。你们把它们列在‘便利’之中;然而,根据同样的道理,它们甚至连‘便利’都不是了。因为通过它们,我们遇到了许多不便。”

§87.30

​His quidam hoc respondent: "Erratis, qui incommoda divitiis inputatis. Illae neminem laedunt; aut sua nocet cuique stultitia aut aliena nequitia, sic quemadmodum gladius neminem occidit; occidentis telum est. Non ideo divitiae tibi nocent, si propter divitias tibi nocetur."

对此,有些人回答说:“你们把不便归咎于财富,这是错的。财富不伤害任何人;每个人的愚蠢或他人的邪恶伤害了自己,就像剑不杀任何人一样;剑是杀人者的武器。即使因为财富你受到了伤害,财富也并不因此而伤害了你。”

§87.31

​Posidonius, ut ego existimo, melius,3 qui ait divitias esse causam malorum, non quia ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant. Alia est enim causa efficiens, quae protinus necesse est noceat, alia praecedens. Hanc praecedentem causam divitiae habent; inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt et usque eo mentem alienant, ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet.

在我看来,波塞多尼奥斯说得更好,他说财富是恶的原因,并不是因为它们本身做了什么,而是因为它们激起了那些将要做事的人。因为必须立即造成伤害的‘作用原因’是一回事,而‘先前原因’是另一回事。财富具有这种先前原因;它们膨胀了心灵,产生傲慢,招致嫉妒,并且使心灵疏离到如此程度,以至于金钱的名声甚至在会伤害我们时也让我们感到愉悦。

§87.32

​Bona autem omnia carere culpa decet; pura sunt, non corrumpunt animos, non sollicitant. Extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. Quae bona sunt fiduciam faciunt, divitiae audaciam. Quae bona sunt magnitudinem animi dant, divitiae insolentiam. Nihil autem alii est insolentia quam species magnitudinis falsa.4

然而,所有善的东西都应当是无可指责的;它们是纯洁的,不腐蚀心灵,不令人焦虑。它们确实提升和扩大了心灵,但没有膨胀。属于善的东西产生信心,而财富产生狂妄。属于善的东西给予心灵的伟大,而财富给予傲慢。而傲慢不过是伟大的伪装而已。

§87.33

" Isto modo," inquit, "etiam malum sunt divitiae non tantum bonum non sunt." Essent malum, ipsae nocerent, si, ut dixi, haberent efficientem causam; nunc praecedentem habent et quidem non inritantem tantum animos, sed adtrahentem. Specie enim boni offundunt veri similem ac plerisque credibilem.

他说:“照这样说,财富也成了一种恶,而不仅不是善。”如果像我所说的那样,它们具有‘作用原因’,它们就会成为恶,并且它们自身会造成伤害;但现在它们具有的是‘先前原因’,而且这种原因不仅激发心灵,还吸引它们。因为它们披上了看似真实、且对大多数人来说是可信的善的外衣。

语法注4 条
  1. 87.26cum et viperam habeat

    带虚拟式的 cum 从句,表示让步(“尽管”、“在……的情况下”)。它描述了在罐中同时存在毒蛇的状况下,罐子依然(独立地)给予黄金的情形。

  2. 87.28unam: dum divitias consequi volumus, in multa nos mala incidere

    一个“宾格加不定式”(AcI)短语,作为同位语具体解释前文的阴性单数宾格 unam(第一种意思)。它在主句动词 habet 的支配下,以间接引语的形式展开。

  3. 87.31Posidonius, ut ego existimo, melius

    省略了谓语动词(如 dicit 或 sentit)的拉丁语简洁表达风格。直译为“在我看来,波塞多尼奥斯[说得/想得]更好”。

  4. 87.32Nihil autem alii est insolentia quam species magnitudinis falsa

    此处的 alii 作为中性单数主格/宾格 aliud 的异体(或抄本异读)发挥作用,与 nihil 和 quam 连用,构成了 nihil aliud quam(“无非是”、“不外乎”)的限定比较结构。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
  • 2026-09-21 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:87.26-87.33