- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:85.9-85.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-06
塞内卡论述了为何必须彻底消除情感而非仅仅加以节制,展示了情感一旦被接纳便会脱离理性控制的过程,并对比其他哲学学派阐明了德性与最高善之间的关系。
Deinde, si ratio proficit, ne incipient quidem adfectus; si invita ratione coeperint, invita perseverabunt. Facilius est enim initia illorum prohibere quam impetum regere. Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda, quo si quis diceret modice insaniendum, modice aegrotandum.
其次,如果理性在起作用,情感甚至不会开始;如果它们违背理性的意愿而开始,它们也会违背理性的意愿而持续。因为阻止它们的开始比控制它们的冲力更容易。因此,你们的那种适度(中庸)是虚假且无用的,应当被视为与有人说人应当适度地疯狂、适度地生病一样。
Sola virtus habet,1 non recipiunt animi mala temperamentum. Facilius sustuleris illa quam rexeris. Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia? Ergo inmoderati sunt et adfectus.
唯有德性拥有(自我控制的力量),心灵的恶(病)不接受调节。你清除它们比控制它们更容易。难道有什么可怀疑的吗:人类心灵中那些根深蒂固且顽固的恶德(我们称之为疾病),如贪婪、残忍、无节制,本身就是无节制的?因此,情感也是无节制的。
Ab his enim ad illa transitur. Deinde si das aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus pravis, non erunt in nostra potestate. Quare?Quia extra nos sunt, quibus inritantur.2 Itaque crescent, prout magnas habuerint minoresve causas, quibus concitentur. Maior erit timor, si plus, quo exterreatur, aut propius aspexerit, acrior cupiditas, quo illam amplioris rei spes evocaverit.
因为从这些会过渡到那些。其次,如果你赋予悲哀、恐惧、欲望和其他邪恶的冲动任何支配权,它们就不再受我们支配。为什么?因为刺激它们的事物在我们之外。因此,它们将根据激发它们的原因是大是小而增长。如果恐惧看到了更多让它害怕的事物,或者看得更近,恐惧就会更大;如果对更宏大事物的希望唤起了欲望,欲望就会更强烈。
Si in nostra potestate non est, an sint adfectus, ne illud quidem est, quanti sint; si ipsis permisisti incipere, cum causis suis crescent tantique erunt, quanti fient. Adice nunc, quod ista, quamvis exigua sint, in maius excedunt. Numquam perniciosa servant modum. Quamvis levia initia morborum serpunt et aegra corpora minima interdum mergit accessio.
如果情感是否存在并不受我们支配,那么它们有多大也同样不受支配;如果你允许它们开始,它们就会随着它们的原因而增长,并变得和它们将要达到的那样大。此外还要加上这一点:这些事物无论多么微小,都会向更大的方向发展。有害的事物决不会保持界限。疾病无论多么轻微的开始都会蔓延,有时极微小的恶化就会吞噬病弱的身体。
Illud vero cuius dementiae est,3 credere, quarum rerum extra nostrum arbitrium posita principia sunt, earum nostri esse arbitrii terminos? Quomodo ad id timendum satis valeo, ad quod prohibendum parum valui, cum facilius sit excludere quam admissa conprimere?
确实,认为那些其起点置于我们意志之外的事物,其终点却受我们意志支配,这是何等的疯狂?既然拒绝其进入比压制已接纳的东西更容易,对于我未能足够强有力去阻止的事物,我又怎么可能足够强有力去害怕(控制害怕)它呢?
Quidam ita distinxerunt, ut dicerent: "Temperans ac prudens positione quidem mentis et habitu tranquillus est, eventu non est. Nam, quantum ad habitum mentis suae, non perturbatum nec contristatur nec timet, sed multae extrinsecus causae incidunt, quae illi perturbationem adferant."
某些人这样区分说:“有节制和明智的人在心灵的倾向和状态上确实是平静的,但在结果上并非如此。因为就他心灵的状态而言,他既不焦虑,也不悲伤,也不害怕,但外部会发生许多原因,带给他焦虑。”
Tale est, quod volunt dicere: iracundum quidem illum non esse, irasci tamen aliquando; et timidum quidem non esse, timere tamen aliquando; id est, vitio timoris carere, adfectu non carere. Quod si recipitur, usu frequenti timor transibit in vitium, et ira in animum admissa habitum illum ira parentis animi retexet.4
他们想说的是这样:他确实不是易怒的人,但有时也会生气;他确实不是胆小的人,但有时也会害怕;也就是说,他没有恐惧的恶德,但并非没有这种情感。但如果这被接受,通过频繁的使用,恐惧将转化为恶德,而接纳到心灵中的愤怒将拆散那产生愤怒的心灵的那个状态。
Praeterea si non contemnit venientes extrinsecus causas et aliquid timet, cum fortiter eundum erit adversus tela, ignes, pro patria, legibus, libertate, cunctanter exibit et animo recedente.
此外,如果他不轻视来自外部的原因并感到害怕,当必须勇敢地面对武器、火焰,为了祖国、法律和自由而前进时,他将会迟疑不决,带着退缩的心退缩不前。
Non cadit autem in sapientem haec diversitas mentis. Illud praeterea iudico observandum, ne duo, quae separatim probanda sunt, misceamus. Per se enim colligitur unum bonum esse, quod honestum, per se rursus, ad vitam beatam satis esse virtutem. Si unum bonum est, quod honestum, omnes concedunt ad beate vivendum sufficere virtutem; e contrario non remittetur,5 si beatum sola virtus facit, unum bonum esse, quod honestum est.
然而,心灵的这种分裂并不会落在智者身上。 此外,我认为应该注意,不要把应该分别证明的两个事物混淆起来。因为“唯有道德上的善(高尚)才是善”是凭自身推导出来的,而“德性对于幸福生活已足够”同样也是凭自身推导出来的。如果唯有道德上的善才是善,所有人都会承认德性足以让人幸福地生活;相反,如果唯有德性让人幸福,那么“唯有道德上的善才是善”这一结论也不会被推翻。
Xenocrates et Speusippus putant beatum vel sola virtute fieri posse, non tamen unum bonum esse, quod honestum est. Epicurus quoque iudicat eum qui virtutem habeat, beatum esse, sed ipsam virtutem non satis esse ad beatam vitam, quia beatum efficiat voluptas, quae ex virtute est, non ipsa virtus. Inepta distinctio. Idem enim negat umquam virtutem esse sine voluptate; ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et sola satis est. Habet enim secum voluptatem, sine qua non est, etiam cum sola est.
塞诺克拉底和斯珀西波斯认为,仅凭德性就可以使人幸福,但他们并不认为唯有道德上的善才是善。伊壁鸠鲁也判定拥有德性的人是幸福的,但德性本身对于幸福的生活还不够,因为使人幸福的是源于德性的快乐,而不是德性本身。这是荒谬的区分。因为他自己也否认德性能在没有快乐的情况下存在;因此,如果快乐总是与德性结合且不可分离,那么单是德性也就足够了。因为即使当德性是独自一人时,它也带着它离不开的快乐。
- 85.10Sola virtus habet
动词 habet 的宾语未明确给出。根据上下文(前文的 temperare 及后文的 temperamentum),需要补出“具有(自我控制、保持适度的)力量”或“拥有秩序”。
- 85.11extra nos sunt, quibus inritantur
quibus 是夺格关系代词,关系从句 quibus inritantur(它们因之受到刺激的事物)因先行词 ea 的省略而作为主句的主语发挥作用。
- 85.13cuius dementiae est
cuius 是疑问代词属格,dementiae 是性质属格,与 est 连用表示“相信……是何等的疯狂(属于何种疯狂)”。
- 85.15ira parentis animi retexet
parentis 是动词 pario(产生、生育)的现在分词属格单数,修饰 animi(心灵的)。整句意为“(接纳的)愤怒将拆散那产生愤怒的心灵的那个状态”。
- 85.17non remittetur
动词 remitto 的被动语态,在此具有逻辑学上的含义,指“(论证的结论)不被撤回/不失效”,表示相反的推导同样立足。
