← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§85.19-85.24

幸福生活的完满性与对勇敢命题的质疑

论述了幸福生活因其品质的单一性而是完美且不可分割的,驳斥了将幸福划分等级的观点,并引入了针对斯多亚学派“勇敢者无所畏惧”这一命题的反驳。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§85.19

​Illud autem absurdum est, quod dicitur beatum quidem futurum vel sola virtute, non futurum autem perfecte beatum. Quod quemadmodum fieri possit,1 non reperio. Beata enim vita bonum in se perfectum habet, inexsuperabile. Quod si est, perfecte beata est. Si deorum vita nihil habet maius aut melius, beata autem vita divina est; nihil habet, in quod amplius possit attolli.

然而,所谓仅凭德性虽能变得幸福、却不能变得完美幸福,这种说法是荒谬的。我实在想不出这如何可能。因为幸福的生活本身就包含着一种完美的、不可超越的善。如果是这样,它就是完美幸福的。 如果神明的生命没有更伟大或更好的东西,而幸福的生活又是神圣的;那么它就没有可以被进一步提升的余地。

§85.20

​Praeterea si beata vita nullius est indigens, omnis beata vita perfecta est eademque est et beata et beatissima. Numquid dubitas, quin beata vita summum bonum sit? Ergo si summum bonum habet, summe beata est. Quemadmodum summum bonum adiectionem non recipit (quid enim supra summum erit?), ita ne beata quidem vita,2 quae sine summo bono non est. Quod si aliquem magis beatum induxeris, induces et multo magis; innumerabilia discrimina summi boni facies, cum summum bonum intellegam, quod supra se gradum non habet.

此外,如果幸福的生活一无所缺,那么一切幸福的生活都是完美的,它既是幸福的,也就是最幸福的。难道你怀疑幸福的生活就是最高善吗?因此,如果它拥有最高善,它就是最高度幸福的。正如最高善不接受任何增加(因为在最高之上还能有什么呢?),那么,离不开最高善的幸福生活也同样不接受增加。但是,如果你引入一个“更幸福”的人,你也会引入一个“还要幸福得多”的人;你就会给最高善划分出无数的等级,而我所理解的最高善,是其上不再有任何阶梯的存在。

§85.21

​Si est aliquis minus beatus quam alius, sequitur, ut hic alterius vitam beatioris magis concupiscet quam suam. Beatus autem nihil suae praefert. Utrumlibet ex his incredibile est:3 aut aliquid beato restare, quod esse quam quod est malit, aut id illum non malle, quod illo melius est. Utique enim quo prudentior est, hoc magis se ad id, quod est optimum, extendet et id omni modo consequi cupiet. Quomodo autem beatus est, qui cupere etiamnunc potest, immo qui debet?

如果一个人不如另一个人幸福,那么结果就是,此人比起自己的生活,会更渴望那个更幸福之人的生活。然而,幸福的人不会把任何东西置于自己的生活之上。这两者中无论哪一个都是难以置信的:要么是幸福的人还留有某种他宁愿拥有、而不愿保持现状的东西,要么是他并不更想要那比他现有的更好的东西。因为毫无疑问,一个人越明智,他就越会向着那最好的事物努力,并渴望尽一切办法去获得它。但是,一个至今仍能有所渴望,甚至应该有所渴望的人,又怎么会是幸福的呢?

§85.22

​Dicam, quid sit, ex quo veniat hic error: nesciunt beatam vitam unam esse. In optimo illam statu ponit qualitas sua, non magnitudo. Itaque in aequo est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta. Qui illam numero aestimat et mensura et partibus, id illi, quod habet eximium, eripit. Quid autem est in beata vita eximium? Quod plena est.

我来指出这个错误源于何处:他们不知道幸福的生活是唯一的。是它自身的品质,而非其大小,使它处于最完美的境界。因此,漫长的与短暂的、宽广的与狭窄的、分散在许多地方和许多部分的与凝聚在一体的,都是同等的。凡是通过数量、尺寸和部分来评估幸福生活的人,就夺走了它所具有的独特卓越之处。那么,幸福生活中最卓越的是什么?就是它是充盈的。

§85.23

​Finis, ut puto, edendi bibendique satietas est. Hic plus edit, ille minus; quid refert? Uterque iam satur est. Hic plus bibit, ille minus; quid refert? Uterque non sitit. Hic pluribus annis vixit, hic paucioribus; nihil interest, si tam illum multi anni beatum fecerunt quam hunc pauci. Ille, quem tu minus beatum vocas, non est beatus; non potest nomen inminui.

在我看来,饮食的终点在于饱足。这个人吃得多,那个人吃得少,那又有什么关系?两者都已饱足。这个人喝得多,那个人喝得少,那又有什么关系?两者都不渴。这个人活了更多年,那个人活了更少年;如果多年的岁月使那个人幸福,正如同少年的岁月使这个人幸福一样,那就毫无差别。那个被你称为“不那么幸福”的人,根本就不是幸福的;这个名称是不能被降格的。

§85.24

" Qui fortis est, sine timore est. Qui sine timore est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est." Nostrorum haec interrogatio est. Adversus hanc sic respondere conantur: falsam nos rem et controversiosam pro confessa vindicare,4 eum, qui fortis est, sine timore esse. "Quid ergo?" inquit, "fortis inminentia mala non timebit? Istuc dementis alienatique, non fortis est. Ille vero," inquit, "moderatissime timet, sed in totum extra metum non est."

“勇敢的人无所畏惧。无所畏惧的人没有悲伤。没有悲伤的人是幸福的。”这是我们学派的推论。对此,他们试图这样反驳:我们把一个虚假且有争议的事实当作公认的事实来主张,即“勇敢的人无所畏惧”。“那又怎样?”他说,“难道勇敢的人不会害怕迫在眉睫的灾祸吗?那是疯子和精神失常者的表现,而不是勇敢的人。相反,他确实,”他说,“是以极适度的方式害怕,但绝非完全处于恐惧之外。”

语法注4 条
  1. 85.19Quod quemadmodum fieri possit

    句首的关系代词 Quod 是连接性关系代词,指代前句的内容。possit 使用虚拟式现在时,因为它处于由 quemadmodum 引导的间接疑问从句中。

  2. 85.20ita ne beata quidem vita

    在此分句中,省略了前一句中的谓语部分 adiectionem recipit(接受增加),其含义为“幸福的生活也同样不(接受增加)”。ne... quidem 在否定语境中表示“……也同样不”。

  3. 85.21Utrumlibet ex his incredibile est

    具有名词功能的不定代词 utrumlibet(两者中的任何一个)的具体内容,由冒号后面由 aut... aut 并列的两个“宾格加不定式”结构(以 restare 和 non malle 为不定式)进行了同格说明。此外,quod esse... malit 中的 malit 使用虚拟式,是出于关系从句(特征虚拟式)表示主观期望的需要。

  4. 85.24falsam nos rem et controversiosam pro confessa vindicare

    这是一个解释 conantur respondere 具体内容的“宾格加不定式”结构(间接引语),其中 nos 是逻辑主语(宾格),vindicare 是不定式,falsam rem et controversiosam 是其直接宾语。pro confessa 是一个习惯用语,意为“作为公认的事实”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:85.19-85.24