← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§85.1-85.8

完全免除情感与对逍遥学派的批判

塞内卡指出依赖琐碎逻辑论证的虚妄,并批判了逍遥学派认为智者应当拥有温和情感的观点,坚持了智者必须完全免于情感的斯多亚派立场。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§85.1

​Peperceram tibi et quicquid nodosi adhuc supererat, praeterieram, contentus quasi gustum tibi dare eorum, quae a nostris dicuntur, ut probetur virtus ad explendam beatam vitam sola satis efficax. Iubes me quicquid est interrogationum aut nostrarum aut ad traductionem nostram excogitatarum comprendere. Quod si facere voluero, non erit epistula, sed liber. Illud totiens testor, hoc me argumentorum genere non delectari. Pudet in aciem descendere pro dis hominibusque susceptam subula armatum.1

我曾对你有所保留,并且略过了所有尚存的难点,满足于让你对我们这一派所说的事物浅尝辄止,以便证明唯有德性本身就足以圆满幸福的生活。你却要求我把我们自己的、以及那些为了驳斥我们而设计出来的所有论式都包揽进来。如果我愿意这样做,那将不再是一封信,而是一本书。我多次声明,我并不乐见这种论证方式。手持鞋锥去参加为了神和人而发起的决战,是令人羞耻的。

§85.2

" Qui prudens est, et temperans est. Qui temperans est, et constans. Qui constans est, inperturbatus est. Qui inperturbatus est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est; ergo prudens beatus est et prudentia ad beatam vitam satis est."

“凡明智者必有节制。凡有节制者必有恒心。凡有恒心者必不焦虑。凡不焦虑者必无悲哀。凡无悲哀者必幸福;因此,明智者必幸福,且明智对幸福的生活已足够。”

§85.3

​Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur, tamquam inperturbatus dicatur, qui raro perturbatur et modice, non qui numquam. Item sine tristitia eum dici aiunt, qui non est obnoxius tristitiae nec frequens nimiusve in hoc vitio. Illud enim humanam naturam negare,2 alicuius animum inmunem esse tristitia. Sapientem non vinci maerore, ceterum tangi. Et cetera in hunc modum sectae suae respondentia.

针对这一推论,某些逍遥学派的学者这样回答,他们将“不焦虑”、“有恒心”和“无悲哀”解释为:“不焦虑”是指极少且适度地焦虑的人,而不是指从未焦虑的人。同样,他们说,所谓“无悲哀”的人,是指不屈从于悲哀、且在这种缺陷中既不频繁也不过度的人。因为,若说任何人的心灵都能免于悲哀,那就是否定了人性。智者不会被悲伤征服,但仍会被触动。其他符合他们学派的观点也大抵如此。

§85.4

​Non his tollunt adfectus, sed temperant. Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior? Quid, si miretur velocitatem suam Ladas ad claudos debilesque respiciens? Illa vel intactae segetis3 per summa volaret Gramina nec cursu teneras laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter celeres nec tingueret aequore plantas. Haec est pernicitas per se aestimata, non quae tardissimorum conlatione laudatur. Quid, si sanum voces leviter febricitantem? Non est bona valitudo mediocritas morbi. "

通过这些,他们并不是消除了情感,而是加以节制。但如果我们仅仅因为智者比最软弱的人更坚强、比最悲伤的人更快乐、比最放纵的人更有节制、比最卑微的人更伟大,我们给智者的特权是多么微不足道啊?如果拉达斯回头看着那些跛足和虚弱的人,进而赞叹自己的速度,那又会怎样呢? “她能飞越未割庄稼的草尖,在奔跑中甚至不会伤及娇嫩的麦穗;或者,她能在波涛汹涌的汪洋中踏波而行,却不让快捷的脚底沾湿海水。”这才是凭自身来衡量的敏捷,而不是通过与最慢者的比较来获得赞誉的敏捷。如果你把一个轻微发烧的人称为健康,那又会怎样呢?良好的健康并非疾病的适度。

§85.5

​Sic," inquit, "sapiens inperturbatus dicitur, quomodo apyrina dicuntur, non quibus nulla inest duritia granorum, sed quibus minor." Falsum est. Non enim deminutionem malorum in bono viro intellego, sed vacationem; nulla debent esse, non parva. Nam si ulla sunt, crescent et interim inpedient. Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat.

“正如,”他说,“智者被称为不焦虑,就像‘无核石榴’被如此称呼一样,不是因为其中完全没有坚硬的籽,而是因为籽比较少。”这是错误的。因为在善人身上,我所理解的并非恶的“减少”,而是恶的“免除”;恶应当不是“微小”,而是“不存在”。因为只要有些许恶存在,它们就会增长,并在期间造成阻碍。正如更大、更完全的白内障会使眼睛失明,适度的白内障也会使视线模糊。

§85.6

​Si das aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et velut torrente quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des, cum quo conluctetur, sed omnis. Plus potest quamvis mediocrium turba quam posset unius magni violentia.

如果你允许智者有某些情感,理性将无法与它们匹敌,并会像被激流冲走一样,尤其是当你给他的不是一个可以与之搏斗的情感,而是所有的情感。即使是温和情感的群体,其力量也大过单一巨大情感的暴力。

§85.7

​Habet pecuniae cupiditatem, sed modicam. Habet ambitionem, sed non concitatam. Habet iracundiam, sed placabilem. Habet inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem. Habet libidinem non insanam. Melius cum illo ageretur,4 qui unum vitium integrum haberet, quam cum eo, qui leviora quidem, sed omnia.

他对金钱有欲望,但很适度。他有野心,但并不狂热。他有愤怒,但易于平息。他有反复无常,但不那么漂移和多变。他有并非疯狂的欲望。对于一个拥有单一且完整恶德的人来说,其处境要好过那个虽然恶德较轻却样样俱全的人。

§85.8

​Deinde nihil interest, quam magnus sit adfectus; quantumcumque est, parere nescit, consilium non accipit. Quemadmodum rationi nullum animal optemperat, non ferum, non domesticum et mite, natura enim illorum est surda suadenti; sic non secuntur, non audiunt adfectus, quantulicumque sunt. Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaveris, exasperatur torvitas mitigata. Numquam bona fide vitia mansuescunt.

其次,情感有多大并不重要;无论它有多大,它都不知道服从,也不接受劝告。正如没有任何动物顺从理性,无论是野生的,还是家养且温顺的,因为它们的本性对于说服是充耳不闻的;同样,情感无论多么微小,它们都不会顺从,也不会倾听。老虎和狮子从未脱去它们的野性,有时它们只是屈服,而当你最不防备的时候,那被平息的凶猛就会加剧爆发。恶德绝不可能真心实意地被驯服。

语法注4 条
  1. 85.1subula armatum

    subula(鞋锥,一种用于穿孔的微小尖锐工具)与 armatum(武装的,修饰暗示的主语塞内卡的单数宾格形容词)的结合,象征着在伟大的战斗(in aciem... pro dis hominibusque)中采用微小而琐碎的逻辑推论(interrogatio)的荒谬性。

  2. 85.3Illud enim humanam naturam negare

    间接引语中的“宾格加不定式”结构。主语是中性指示代词 Illud(“以下这件事”),谓语不定式是 negare,而其宾语/宾格主语是子句 alicuius animum inmunem esse tristitia(“任何人的心灵免于悲哀”)。

  3. 85.4Illa vel intactae segetis...

    引用自维吉尔《埃涅阿斯纪》第7卷第808-811行。该诗句描绘了卡米拉超自然的敏捷,在此被用作不依赖比较的绝对敏捷(pernicitas per se aestimata)的象征。

  4. 85.7Melius cum illo ageretur

    非人称表达 bene/melius agitur cum aliquo(“某人的境遇较好/较过得去”)的未完成过去虚拟语气。它作为违反事实条件句的主句(“如果是……的话,他的处境本会更好”)发挥作用。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:85.1-85.8