- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:2.6.1-2.6.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡论述智者因忧伤有损判断而摒弃情绪化的怜悯,却会出于理性和崇高的精神,平静而主动地救助危难之人并践行善举。
Adice, quod sapiens et providet et in expedito consilium habet; numquam autem liquidum socerumque1 ex turbido venit. Tristitia inhabilis est ad dispiciendas res, utilia excogitanda, periculosa vitanda, aequa aestimanda; ergo non miseretur, quia id sine miseria animi non fit.
还要加上一点:智者既有远见,又随时胸怀良策;然而,清澈而纯正的东西绝不会出自浑浊之中。忧伤不适于明察事理、构想益策、规避凶险、权衡公允;因此智者并不怜悯,因为若无心灵的悲惨,怜悯便不会产生。
Cetera omnia, quae, qui miserentur, volo facere, libens et altus animo faciet;2 succurret alienis lacrimis, non accedet; dabit manum naufrago, exuli hospitium, egenti stipem, non hanc contumeliosam, quam pars maior horum, qui misericordes videri volunt, abicit et fastidit, quos adiuvat, contingique ab iis timet, sed ut homo homini ex communi dabit; donabit lacrimis maternis filium3 et catenas solvi iubebit et ludo eximet et cadaver etiam noxium sepeliet, sed faciet ista tranquilla mente, vultu suo.
凡是我希望施怜者所做的一切其余之事,智者都会乐意且心怀高尚地去做:他会救助他人的眼泪,却不会与之同流;他会向海难者施以援手,向流亡者提供庇护,向穷乏者施舍钱粮——并非如绝大多数妄图显得富有怜悯之心的人那样,带着侮辱性地掷下施舍,鄙夷他们所救助的人并害怕被他们触碰,而是作为一个人,出于共同的资财分给另一个人;他会看在母亲的眼泪上赦还其子,下令解开锁链,将人从角斗场救出,甚至安葬罪犯的遗体;但他做这一切时,心绪安宁,神色自若。
Ergo non miserebitur sapiens, sed succurret, sed proderit, in commune auxilium natus ac bonum publicum, ex quo dabit cuique partem. Etiam ad calamitosos pro portione improbandosque et emendandos bonitatem suam permittet; adflictis vero et forte laborantibus multo libentius subveniet. Quotiens poterit, fortunae intercedet; ubi enim opibus potius utetur aut viribus, quam ad restituenda, quae casus impulit? Vultum quidem non deiciet nec animum ob erus alicuius aridum4 aut pannosam maciem et innixam baculo senectutem; ceterum omnibus dignis proderit et deorum more calamitosos propitius respiciet.
因此,智者不会怜悯,却会救助,会造福他人,他生来便是为了互助与公共福祉,并将从中分给每个人一份。他甚至会按比例向那些受灾难者施展仁善,予以责备与匡正;然而对于遭受摧折且因变故陷于苦难的人,他会更乐意施以援手。只要可能,他就会阻遏命运的肆虐;因为除了匡复偶发变故所击倒之物,他还能在哪里更好地使用自己的财富或力量呢?他固然不会因某人干瘪的肢体、衣衫褴褛的消瘦以及倚仗拐杖的衰老而垂首沮丧;但他会造福一切应得之人,并效法诸神,恩慈地垂顾受灾之人。
Misericordia vicina est miseriae; habet enim aliquid trahitque ex ea. Imbecillos oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere; misericordia vitium est animorum nimis miseria paventium, quam si quis a sapiente exigit, prope est, ut lamentationem exigat et in alienis funeribus gemitus.
怜悯与悲惨相邻;因为它带有悲惨的成分,并从中汲取而来。须知,那些一见他人的眼疾自己眼中便充血的眼睛是孱弱的,正如凭赫拉克勒斯起誓,逢人发笑便随之发笑、见人人打哈欠自己亦张大嘴巴,这乃是病态而非愉悦;怜悯是过分畏惧悲惨的心灵之缺陷,倘若有人向智者索求怜悯,这无异于要求他在陌生人的葬礼上号啕悲啼。
- 2.6.1liquidum socerumque
抄本中的 socerumque 被公认为 sincērumque(纯洁的、无杂质的)之误抄或异读。它与前面的 liquidum(清澈的)并列,作中性实质形容词使用(“清澈而纯正之物”),与后文的 ex turbido(浑浊之物)形成鲜明对照。
- 2.6.2Cetera omnia, quae, qui miserentur, volo facere, libens et altus animo faciet
包含关系从句与不定式的嵌套结构。句子的主干为 Cetera omnia... faciet。中性复数关系代词 quae 先行词为 Cetera omnia,作不定式 facere 的宾语;插入的 qui miserentur 则作为 volo 所带不定式的主语(即 volo [eos] qui miserentur facere)。
- 2.6.2donabit lacrimis maternis filium
动词 donare + 与格(lacrimis maternis)+ 宾格(filium)的搭配。字面意为“将儿子作为礼物赠予母亲的眼泪”,是习惯性的法律与修辞表达,意指“看在母亲眼泪的情面上赦免/释放其子”。
- 2.6.3ob erus alicuius aridum
抄本中的 erus 通常被视作 crus(腿、胫)首字母脱落所致(crus alicuius aridum 意为“某人枯瘪的腿”)。它与后文的 pannosam maciem(褴褛的消瘦)和 innixam baculo senectutem(倚杖的衰老)并列,构成对肉体衰残表象的铺陈。
