- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:2.5.1-2.5.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡驳斥怜悯为渺小智灵的缺陷,为常被斥为严酷的斯多亚派辩护,阐明其最重人道与公共利益,并论证智者能坚守澄明安宁而不为悲伤所摧折。
Ergo quemadmodum religio deos colit, superstitio violat, ita clementiam mansuetudinemque omnes boni viri praestabunt, misericordiam autem vitabunt; est enim vitium pusilli animi ad speciem alienorum malorum succidentis. Itaque pessimo cuique familiarissima est; anus et mulierculae sunt, quae lacrimis nocentissimorum moventur, quae, si liceret, carcerem effringerent.1 Misericordia non causam, sed fortunam spectat; clementia rationi accedit.
因此,正如虔信敬奉诸神,迷信亵渎诸神一样,所有善人都会展现宽仁与温厚,而避开怜悯;因为怜悯乃是渺小的心灵在目睹他人不幸的表象时屈服瓦解的缺陷。因此它与最卑劣之徒最为亲近;正是老妇与愚弱的女流,才会被罪大恶极之人的眼泪所打动,若被允许,她们甚至会砸开监狱。怜悯着眼的不是缘由,而是遭遇;宽仁则归向理性。
Scio male audire apud imperitos sectam Stoicorum tamquam duram nimis et minime principibus regibusque bonum daturam consilium; obicitur illi, quod sapientem negat misereri, negat ignoscere.2 Haec, si per se ponantur, invisa sunt; videntur enim nullam relinquere spem humanis erroribus, sed omnia delicta ad poenam deducere.
我知道斯多亚派在无知之辈中背负着恶名,被视为过于严苛,绝不会向君主与国王进献善言;人们谴责该派,因其断言智者既不施怜悯,亦不施宽恕。这些论断若孤立来看,是令人厌恶的;因为它们似乎没有为人类的过错留下任何希望,而是将一切罪过都引向惩罚。
Quod si est, quidnam haec scientia, quae dediscere humanitatem iubet portumque adversus fortunam certissimum mutuo auxilio cludit? Sed nulla secta benignior leniorque est, nulla amantior hominum et communis boni attentior, ut propositum sit usui esse et auxilio nec sibi tantum, sed universis singulisque consulere.
倘若确是如此,那么这种吩咐人们抛弃仁爱之心、闭锁互助这一抵御命运的最牢靠避风港的学问,究竟是何物?然而,没有任何学派比斯多亚派更仁慈、更温和,没有任何学派更关爱人类、更关注共同的福祉,以至于其宗旨便是造福与救助,不仅顾及自身,更顾及全体与每一个体。
Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem aut tristitia ex alienis malis contracta, quae accidere immerentibus credit;3 aegritudo autem in sapientem virum non cadit; serena eius mens est, nec quicquam incidere potest, quod illam obducat. Nihilque aeque hominem quam magnus animus decet; non potest autem magnus esse idem ac maestus.4 Maeror contundit mentes, abicit, contrahit; hoc sapienti ne in suis quidem accidet calamitatibus, sed omnem fortunae iram reverberabit et ante se franget; eandem semper faciem servabit, placidam, inconcussam, quod facere non posset, si tristitiam reciperet.
怜悯是因他人苦难之景象而生的心灵之疾患,或是因他人不幸而感染的悲伤,且认为这些不幸降临于不应得之人;然而这种疾患绝不会落到智者身上。他的心境是澄澈明朗的,不可能发生任何遮蔽它的事情。没有什么比宏大的胸襟更适合于人;然而同一颗心灵不能既宏大又悲戚。悲哀摧折心灵,使其沮丧,令其蜷缩;智者即使在自身的灾祸中亦不会遭受这种情形,反而会回击命运的一切怒火,将其击碎在自己面前;他将永远保持同样的面容,平静而不可撼动,而若是他接纳了悲伤,他便绝不可能做到这一点。
- 2.5.1quae, si liceret, carcerem effringerent
关系从句中嵌套了反事实虚拟语气(未完成过去时虚拟式 liceret, effringerent)。先行词为前文的 anus et mulierculae,意为“若是被允许,她们甚至会砸开监狱的人”。
- 2.5.2obicitur illi, quod sapientem negat misereri, negat ignoscere
无人称被动动词 obicitur 所搭配的与格 illi 指代 sectam Stoicorum。quod 从句是说明指控具体内容的事实从句,negat 的主语同样是斯多亚学派,即指责该派“断言智者既不施怜悯,亦不施宽恕”。
- 2.5.4quae accidere immerentibus credit
宾格关系代名词 quae 的先行词是中性复数 alienis malis。在后接的“宾格加不定式”结构(accidere immerentibus)中,quae 充当不定式 accidere 的主语,而限定动词 credit 的隐含主语则是怀有怜悯之人。
- 2.5.4non potest autem magnus esse idem ac maestus
idem ac... 是表示“与……相同/既……又……”的固定句式。此处 magnus 与 maestus 并列,表达心灵(animus)无法同时兼具宏大与悲戚。
