- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:2.7.1-2.7.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞内加将作为免除应得惩罚的“赦免”与基于公允和良善行使自由裁决权的“宽容”相对比;随后引用的中世书简则阐述了君主应当克制复仇、体恤刑罚并尊重人命的美德。
" At quare non ignoscet? "Agedum constituamus nunc quoque, quid sit venia, et sciemus dari illam a sapiente non debere. Venia est poenae meritae remissio. Hanc sapiens quare non debeat dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est; ego ut breviter tamquam in alieno iudicio dicam:1 "Ei ignoscitur, qui puniri debuit; sapiens autem nihil facit, quod non debet, nihil praetermittit, quod debet; itaque poenam, quam exigere debet, non donat.
“那么他为何不予赦免?”来吧,现在让我们也界定何为赦免,我们便会明白智者不应当给予赦免。赦免乃是对应得惩罚的免除。智者为何不应当给予赦免,那些以此为宗旨的人已作了更详尽的论证;我则如同在别人的法庭上一般简短地表述:“唯有本该受罚之人,才被赦免;然而智者绝不做他不该做之事,绝不遗漏他该做之事;因此,凡是他该索取的惩罚,他绝不免除。
Sed illud, quod ex venia consequi vis, honestiore tibi via tribuet; parcet enim sapiens, consulet et corriget; idem faciet, quod, si ignosceret, nec ignoscet,2 quoniam, qui ignoscit, fatetur aliquid se, quod fieri debuit, omisisse. Aliquem verbis tantum admonebit, poena non adficiet aetatem eius emendabilem intuens; aliquem invidia criminis manifeste laborantem iubebit incolumem esse, quia deceptus est, quia per vinum lapsus; hostes dimittet salvos, aliquando etiam laudatos, si honestis causis pro fide, pro foedere, pro libertate in bellum acciti sunt.
然而,你希望通过赦免而获得的结果,智者会以一种更光彩的途径赋予你;因为智者会饶恕,会关照,会匡正;他所做的与他若施赦免时所做的一模一样,但他却不会赦免,因为赦免之人乃是承认自己遗漏了本该行之事。对于某人,他仅会以言辞训诫,目睹其年龄尚可矫正而不加刑罚;对于某个明显苦于受指控的怨尤之人,他会下令令其平安无事,因为此人受了蒙蔽,或是因醉酒而失足;他会放仇敌安然无恙地离去,有时甚至予以赞赏,倘若他们是出于忠诚、盟约、自由等高尚缘由而被卷入战争。
Haec omnia non veniae, sed clementiae opera sunt. Clementia liberum arbitrium habet; non sub formula, sed ex aequo et bono iudicat; et absolvere illi licet et, quanti vult, taxare litem. Nihil ex his facit, tamquam iusto minus fecerit, sed tamquam id, quod constituit, iustissimum sit. Ignoscere autem est, quem iudices puniendum, non punire; venia debitae poenae remissio est. Clementia hoc primum praestat, ut, quos dimittit, nihil aliud illos pati debuisse pronuntiet; plenior est quam venia, honestior est.
这一切都不是赦免之举,而是宽容之举。宽容拥有自由裁决权;它不拘泥于成套条文,而是依据公允与良善来裁判;它既被允许宣判无罪,亦可随心所欲地估定罚金。它做这些事,绝非自以为做得少于公正,而是自视其所决定的乃是至为公正的。然而,赦免乃是不惩罚被你判定应当受罚之人;赦免是对当受惩罚的免除。宽容首先表现出的是:宣判那些被它放免之人原本就不应当遭受任何其他痛苦;宽容比赦免更为完备,更为高尚。
De verbo, ut mea fert opinio, controversia est, de re quidem convenit. Sapiens multa remittet, multos parum sani, sed sanabilis ingenii servabit. Agricolas bonos mutabitur, qui non tantum rectas procerasque arbores colunt; illis quoque, quas aliqua depravavit causa, adminicula, quibus derigantur, applicant; alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant, quasdam infirmas vitio loci nutriunt, quibusdam aliena umbra laborantibus caelum aperiunt.
依我之见,争论在于用词,而实质上却是一致的。智者将宽免许多过错,保全许多心智欠健全但尚可救治之人。他将效法优秀的农夫,他们不仅培育挺拔修长的高树;对于那些因某种原因长歪的树木,他们亦会施加支撑以使之挺直;对另一些树则修剪枝桠,以免侧枝压制主干的高度;因土地贫瘠而孱弱的树木,他们予以培育滋养;对因受他树阴翳遮蔽而受困的树木,他们开辟天光。
Videbit, quod ingenium qua ratione tractandum sit, quo modo in rectum prava Sectantur." Hildebertus Cenomanensis ep. 1.3 (CLXXI. 145 Mign.) De clementia quoque compendiosa principibus capitula Seneca evigilavit, in quibus ideo brevitatem dilexit non obscuram, ut magnis occupatos legere non taederet. Ea igitur pro te et ad te suscepta suscipe atque recordare, quae dudum didiceris ex te et per te. Pauca ea sunt: Clementiae est aliquid ultrici detrahere sententiae. Quisquis nihil reatus impunitum relinquit, delinquit. Culpa est totam persequi culpam. Immisericordem profitetur, cui quicquid licet, libet. Gloriosa virtus est in principe citra punire quam liceat.3 Virtus est ad vindictam necessitate trahi, non voluntate venire. Magnum quid et divinum sapit offensus clemens. Item: Bonus princeps neminem sine poena punit, neminem sine dolore proscribit. Bonus princeps ita crimen insequitur, ut quem punit, hominem reminiscatur. Item: Bonus princeps sibi dominatur, populo servit, nullius sanguinem contemnit: inimici est, sed eius, qui amicus fieri potest; nocentis est, sed hominis. Cuiuscumque sit, quia non potuit dare, crimen putat auferre. Ideo quotiens funditur, confunditur.
他将审察何种心性当以何种方式处置,歪斜之物当如何被引向正道。” 勒芒的希尔德贝尔特,书简集 1.3(米涅《拉丁教父全集》卷171,第145栏)。关于宽容,塞内加亦曾为君主们殚精竭虑地撰写了精要篇章,在其中他青睐清晰不晦的简明,以免日理万机者厌倦阅读。因此,请接纳这些为你承担并针对你而发的教诲,并温习你久已由自身且通过自身所学得的道理。其文辞简要如下: 从复仇性的判决中有所削减,乃属宽容。凡是不让任何罪责免受惩罚之人,其本身便是在犯罪。穷追全部过错,本身即是过错。凡对自己被允许之每一件事皆乐意为之者,自招残忍之名。 在君主身上,以不及法律所允许的程度施罚乃是光荣的美德。被迫出于无奈走向复仇而非出于自愿,乃是美德。遭受冒犯而仍怀宽容者,品味着某种伟大而神圣的境界。 又云:仁君惩罚任何人皆不免于内疚,放逐任何人皆不免于悲痛。仁君追究罪行,却始终谨记其所惩治者乃是人类。 又云:仁君克己自制,服务万民,绝不轻贱任何人的鲜血:那或许是敌人的血,却是可以成为朋友之人的血;那或许是有罪者的血,却仍是人类的血。无论那是谁的血,既然他无法赋予生命,便视夺取生命为罪恶。因此,每当鲜血流淌,他自身亦受震颤与扰乱。
- 2.7.1ut breviter tamquam in alieno iudicio dicam
独立的目的从句用法(“简言之”)。短语 tamquam in alieno iudicio 意为“如同在别人的法庭上”,比喻并非在自己主持的专门哲学论述中铺开,而是像在他人法庭上作证或辩护一般,仅切中要害、简要陈述。
- 2.7.2idem faciet, quod, si ignosceret, nec ignoscet
在 quod 之后省略了虚拟条件句的主句动词 faceret,意为“他将做出若他施赦免时(所会做的)相同之事”。接下来的 nec ignoscet 则构成对比性追加:“然而他却不会赦免”。
- 2.7.5citra punire quam liceat
介词/副词 citra 与 quam 从句连用构成比较式结构,意为“在法律所允许的界限之内(不及允许程度地)施罚”。不定词 punire 用作动名词,作主句的主语。
