← 小塞内卡

论宽容

§2.4.1-2.4.4

作为宽仁对立面的残忍与怜悯的恶德

作者阐明宽仁真正的对立面是残忍(并将其与无端的野蛮区别开来)而非严厉,并进而引入对依傍在宽仁身旁的恶德——“怜悯”的考察。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.4.1

​Huic contrariam imperiti putant severitatem; sed nulla virtus virtuti contraria est. Quid ergo opponitur clementiae? Crudelitas, quae nihil aliud est quam atrocitas animi in exigendis poenis. "Sed quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt, tamquam qui ignotos homines et obvios non in compendium, sed occidendi causa occidunt nec interficere contenti saeviunt, ut Busiris ille et Procrustes et piratae, qui captos verberant et in ignem vivos imponunt." Haec crudelitas quidem; ​sed quia nec ultionem sequitur (non enim laesa est) nec peccato alicui irascitur (nullum enim antecessit crimen), extra finitionem nostram cadit; finitio enim continebat in poenis exigendis intemperantiam animi. Possumus dicere non esse hanc crudelitatem, sed feritatem, cui voluptati saevitia est;1 possumus insaniam vocare: nam varia sunt genera eius et nullum certius, quam quod in caedes hominum et lancinationes pervenit.

无知之人认为严厉与此(宽仁)相反;然而任何美德都不与美德相反。那么何物与宽仁相对立?是残忍,它无非是在执行刑罚时心灵的凶残。“然而有些人并未执行刑罚,却依然残忍,犹如那些杀死素昧平生和过路之人并非为了图利,而只是为了杀戮而杀戮的人;他们不满足于夺取性命,更肆虐施暴,正如那个著名的布西里斯、普罗克鲁斯忒斯,以及那些鞭打俘虏并将其生生投入火中的海盗。”这固然是残忍;但因为它既非追求复仇(因为它并未受损),亦非因某种过错而发怒(因为此前并无罪行),所以落在了我们的定义之外;因为我们的定义包含的是在执行刑罚时心灵的无节制。我们可以说这并非残忍,而是以凶暴为乐的野蛮;我们亦可称之为疯狂:因为疯狂有各种形态,而没有哪一种比走向屠戮和撕碎人体更为确凿了。

§2.4.3

​Illos ergo crudeles vocabo, qui puniendi causam habent, modum non habent, sicut in Phalari, quem aiunt non quidem in homines innocentes, sed super humanum ac probabilem modum saevisse. Possumus effugere cavillationem et ita finire, ut sit crudelitas inclinatio animi ad asperiora. Hanc clementia repellit longe iussam stare a se; cum severitate illi convenit.2

因此,我将把那些拥有惩罚的缘由却没有分寸的人称为残忍,正如在法拉里斯身上所见的那样,据说他固然并非针对无辜之人施虐,但其暴虐超出了人性与合理的尺度。我们可以避开这种狡辩,将其定义为:残忍乃是心灵朝向更为严酷之事的倾斜。宽仁斥退这种残忍,命其远离自身;而与严厉,宽仁则是相合的。

§2.4.4

​Ad rem pertinet quaerere hoc loco, quid sit misericordia; plerique enim ut virtutem eam laudant et bonum hominem vocant misericordem. Et haec vitium animi est. Utraque circa severitatem circaque clementiam posita sunt, quae vitare debemus; per speciem enim severitatis in crudelitatem incidimus, per speciem clementiae in misericordiam. In hoc leviore periculo erratur, sed par error est a vero recedendum.3

在此处探讨怜悯为何物亦切中要旨;因为大多数人将怜悯赞为美德,并把富有怜悯之心的人称为善人。然而这亦是心灵的缺陷。这两者分别坐落于严厉与宽仁的周围,是我们必须避免的;因为我们在严厉的表象下堕入残忍,在宽仁的表象下堕入怜悯。在后者中犯错危险较轻,但就偏离真理而言,二者乃是同等的过误。

语法注3 条
  1. 2.4.2cui voluptati saevitia est

    由关系代名词 cui(指代 feritatem 的与格)与谓语性名词 voluptati(目的/结果与格)构成的典型双与格结构,意为“残暴对于它而言乃是一种快感”。

  2. 2.4.3cum severitate illi convenit

    非人称动词 convenit 搭配与格代词 illi(指代前句主语 clementia)及介词短语 cum severitate 的句式,意为“它(宽仁)与严厉是相协调的”,与前文被摒弃的残忍(Hanc)形成对比。

  3. 2.4.4sed par error est a vero recedendum

    在 par error est 之后接有动形容词中性非人称用法(或同位语性短语)a vero recedendum,表示“就偏离真理而言,错误是均等的”;尽管传抄本中文字略有分歧,此处按指明过失性质的从属结构解读。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:2.4.1-2.4.4