- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:1.13.1-1.13.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡鲜明地对比了因关怀公益而赢得卫士忠诚与万民爱戴的仁君,与深陷罪恶、自我憎恨与恐惧死循环中不可自拔的残暴僭主。
Placido tranquilloque regi fida sunt auxilia sua, ut quibus ad communem salutem utatur,1 gloriosusque miles (publicae enim securitati se dare operam videt) omnem laborem libens patitur ut parentis custos; at illum acerbum et sanguinarium necesse est graventur stipatores sui.2
对于温和而平静的国王而言,他的卫士是忠诚的,因为他是为了共同的安全而使用他们;而自豪的士兵(因为看到自己是在为公共安全尽力)作为父亲的守护者,乐于忍受一切辛劳;但对于那个冷酷而嗜血的暴君,他的近卫侍从们必然会厌弃他。
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores. Hoc enim inter cetera vel pessimum habet crudelitas, perseverandum est nec ad meliora patet regressus; scelera enim sceleribus tuenda sunt. Quid autem eo infelicius, cui iam esse malo necesse est?3
如果一个人在酷刑中将臣仆当作伸足架或致死的铁器来使用,像对待野兽那样把人掷给他们,那么谁也无法拥有怀抱善意与忠诚的侍从;他比任何受审的被告都要悲惨、更加焦虑,因为他将人与神明都畏惧为罪行的见证者与复仇者,被逼到无法改变自身恶习的境地。因为残暴在其余种种坏处中,尤有这最坏的一点:必须坚持下去,再无退向善途的可能;因为罪行必须靠罪行来掩护。而对于如今必须继续作恶的人而言,又有谁比他更为不幸呢?
O miserabilem illum, sibi certe! Nam ceteris misereri eius nefas sit, qui caedibus ac rapinis potentiam exercuit, qui suspecta sibi cuncta reddidit tam externa quam domestica, cum arma metuat, ad arma confugiens, non amicorum fidei credens, non pietati liberorum; qui, ubi circumspexit, quaeque fecit quaeque facturus est, et conscientiam suam plenam sceleribus ac tormentis adaperuit, saepe mortem timet, saepius optat, invisior sibi quam servientibus.
哦,他是何等可悲,至少对他自己而言!因为由他人来怜悯他实属大逆不道——他曾以屠杀和劫掠行使权力,使身外身内的一切对他而言都变得可疑,因畏惧武力而逃向武力,既不信朋友的忠信,也不信子女的孝顺;当他环顾自己所做过的一切和将要做的一切,揭开充满罪行与酷刑的良知时,他常常畏惧死亡,却又更常常企求死亡,对自己而言比对臣仆而言更加可憎。
E contrario is, cui curae sunt universa, qui alia magis, alia minus tuetur, nullam non rei publicae partem tamquam sui nutrit, inclinatus ad mitiora, etiam si ex usu est animadvertere, ostendens quam invitus aspero remedio manus admoveat, in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
相反,那个心系全天下的人,虽对某些部分庇护较多、某些较少,却无不将城邦的每一部分都视若己身加以哺育,倾向于宽和,即便惩处确属有益,也表明自己是如何勉强地将手伸向严酷的药石;在他的心中毫无敌意、毫无野蛮,他平静且有益地行使权力,渴望使自己的政令得到公民的认可,若能使自己的福祉造福公众便自视已足称幸福,言谈和蔼,亲切易近,容貌可亲——这最能赢得民心——乐从合理的祈求,即使面对不合理的要求也不严苛,他受到全城邦的爱戴、护卫与尊崇。
Eadem de illo homines secreto loquuntur quae palam. Tollere filios cupiunt et publicis malis sterilitas indicta recluditur;4 bene se meriturum de liberis suis quisque non dubitat, quibus tale saeculum ostenderit. Hic princeps suo beneficio tutus nihil praesidiis eget, arma ornamenti causa habet.
人们在私下里谈论他的言辞与在公开场合全无二致。人们渴望抚育子嗣,因公共灾祸而被迫的节育得以废除;人人毫不怀疑自己将有功于子女,因为他向他们展现了这样的时代。这位君主凭自身的恩德而安全无虞,丝毫不需卫兵,执掌兵器仅作装饰之用。
- 1.13.1ut quibus ad communem salutem utatur
此处为 ut qui 引导虚拟式(utatur)的结构,用作说明原因或特性的关系从句,先行词为 auxilia sua(“因为他将他们用于共同的安全”)。
- 1.13.1at illum acerbum et sanguinarium necesse est graventur stipatores sui
无人称结构 necesse est 支配虚拟式 graventur(省略了 ut 的从句)。置于句首以示强调的 illum acerbum et sanguinarium 是形式被动态动词 gravor(“视……为累赘、厌弃”)作及物用法时的直接宾语,句尾的 stipatores sui 为其语法主语。
- 1.13.2cui iam esse malo necesse est
在 necesse est + 不定式(esse)的句构中,表语形容词 malo 被引向与作不定式逻辑主语的关系代词与格 cui 保持格的一致(即表语与格),而非采用宾格 malum。
- 1.13.6publicis malis sterilitas indicta recluditur
publicis malis 为原因夺格(“由于公共灾祸”)。sterilitas indicta 指在暴政下“被迫采取的绝育/不育”(与前文 tollere filios 即罗马抱起抚育新生儿的传统习俗相对照)。recluditur 意为“被解除、重新打开”。
