← 小塞内卡

论宽容

§1.14.1-1.14.3

如父教子般的惩治与祖国之父的职责

作者将君主惩治臣民比作父亲矫正子女之过,论述了“祖国之父”这一称号所蕴含的克制、仁爱以及行刑前的深重迟疑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.14.1

​Quod ergo officium eius est? Quod bonorum parentium,1 qui obiurgare liberos non numquam blande, non numquam minaciter solent, aliquando admonere etiam verberibus. Numquid aliquis sanus filium a prima offensa exheredat? Nisi magnae et multae iniuriae patientiam evicerunt, nisi plus est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum; multa ante temptat, quibus dubiam indolem et peiore iam loco positam revocet; simul deploratum est, ultima experitur. Nemo ad supplicia exigenda pervenit, nisi qui remedia consumpsit.

那么,他的职责是什么呢?正是良好父母的职责:他们习惯于有时温和、有时带有威吓地训诫子女,有时甚至以鞭笞加以警戒。难道有任何神智清醒之人会因初犯就剥夺儿子的继承权吗?除非重大且屡犯的不法行为压倒了他的耐心,除非他所担忧的事情甚于他所定罪的事情,否则他绝不会拿起那具决定性的铁笔;在此之前,他会尝试诸多办法,以唤回那动摇不定且已处于更劣境地的天性;一旦陷入绝望,他才尝试最终的手段。除非穷尽了一切药石,否则无人会走到执行刑罚的地步。

§1.14.2

​Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellavimus Patrem Patriae non adulatione vana adducti. Cetera enim cognomina honori data sunt; Magnos et Felices et Augustos diximus et ambitiosae maiestati quidquid potuimus titulorum congessimus illis hoc tribuentes; Patrem quidem Patriae appellavimus, ut sciret datam sibi potestatem patriam, quae est temperantissima liberis consulens suaque post illos reponens.

这项对父母的要求,也同样必须由君主来履行——我们并非出于虚妄的谄媚而称他为“祖国之父”。因为其他别名皆是为表彰荣宠而赐予的;我们曾称统治者为“伟大者”、“幸运者”与“尊贵者”,并将凡能想到的称号堆砌给充满野心的威严,把这些奉献给他们;然而我们称他为“祖国之父”,是为了让他明白,赋予他的是一种父亲的权力,这种权力在关爱子女、将自身利益置于子女之后方面是最有克制之德的。

§1.14.3

​Tarde sibi pater membra sua abscidat,2 etiam, cum absciderit, repellere cupiat, et in abscidendo gemat cunctatus multum diuque; prope est enim, ut libenter damnet, qui cito;3 prope est, ut inique puniat, qui nimis.

父亲切除自己的肢体理应迟缓;即便在切除之后,也当渴望予以复原;在切除之际,在长久而深沉的犹豫之后,应当发出呻吟;因为迅速定罪之人,近乎乐于定罪;惩罚过度之人,近乎不公惩罚。

语法注3 条
  1. 1.14.1Quod bonorum parentium

    承接前句的提问 Quod ergo officium eius est,此处省略了谓语动词 est 和主语 officium。bonorum parentium 为作表语用的属格(本分或特征属格),意为“属于良好父母的〔职责〕”。

  2. 1.14.3Tarde sibi pater membra sua abscidat

    abscidat 为现在时虚拟式第三人称单数,在此作独立用法,表示祈使或劝戒(“应当切除……”)。sibi 为关涉与格或损益与格,与 membra sua 结合,强调父亲切除的是自身的一部分,承受的是自身的创痛。

  3. 1.14.3prope est enim, ut libenter damnet, qui cito

    非人称结构 prope est ut...(“近乎于…… / 与……相差无几”),后接省略了动词的关系分句 qui cito [damnat] 作为从句的主语。句末的 qui nimis [punit] 亦具有完全相同的并列省略结构。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:1.14.1-1.14.3