← 小塞内卡

论宽容

§1.12.1-1.12.5

君王与僭主的差异及恐怖统治的危险

作者阐明国王与僭主的核心区别在于杀戮的动机与是否具备宽容,并指出无休止的恐怖统治反会将陷入绝境之人逼向极端反叛。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.12.1

" Quid ergo? Non reges quoque occidere solent? "Sed quotiens id fieri publica utilitas persuadet; tyrannis saevitia cordi est. Tyrannus autem a rege factis distat, non nomine; nam et Dionysius maior iure meritoque praeferri multis regibus potest, et L. Sullam tyrannum appellari quid prohibet, cui occidendi finem fecit inopia hostium?

“那么又如何?难道国王们不也常常杀人吗?”是的,但唯有当公共利益促使这样做时方才如此;对僭主而言,残暴深得其心。然而,僭主与国王的区别在于实际行动,而非名号;因为哪怕是大狄奥尼修斯也完全理应并当之无愧地优于许多国王,而又有何理由阻止人们将卢基乌斯·苏拉称为僭主呢——唯有敌人的匮乏才终结了他的杀戮?

§1.12.2

​Descenderit licet1 e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu: "Hoc agamus," inquit, "patres conscripti; seditiosi pauculi meo iussu occiduntur"?

纵使他走下了独裁官的宝座并将自身归还于常服,但又有哪一位僭主曾如此贪婪地饮用人血,如他这般下令屠杀七千名罗马公民,并且在邻近的柏洛娜神庙就坐时,听到了数千人在利刃下呻吟的惨呼,却对惊恐万分的元老院说道:“让我们继续议事吧,各位元老;不过是少数叛乱分子在遵照我的命令受戮”?

§1.12.3

​Hoc non est mentitus; pauci Sullae videbantur. Sed mox de Sulla, cum quaeremus, quomodo hostibus irascendum sit, utique si in hostile nomen cives et ex eodem corpore abrupti transierint; interim, hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet non minus armis valletur; sed alter arma habet, quibus in munimentum pacis utitur, alter, ut magno timore magna odia compescat, nec illas ipsas manus, quibus se commisit, securus adspicit.

他在这一点上并未说谎;在苏拉看来,他们确实为数不多。但关于苏拉,我们不久在探讨应当如何向敌人发怒——尤其是当从同一机体中被撕扯下来的公民倒向敌对阵营时——自会论及;眼下,正如我先前所言,正是宽容使国王与僭主之间产生了巨大的差异,尽管两者同样被武装护卫所环绕;但前者拥有的武器是用来作为和平的壁垒,而后者拥有的武器则是为了以巨大的恐惧压制巨大的仇恨,甚至无法安心地注视自己托付了性命的护卫之手。

§1.12.4

​Contrariis in contraria agitur; nam cum invisus sit, quia timetur, timeri vult, quia invisus est, et illo exsecrabili versu, qui multos praecipites dedit, utitur: "Oderint, dum metuant," ignarus, quanta rabies oriatur, ubi supra modum odia creverunt. Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus vero et acer et extrema admovens in audaciam iacentes excitat et omnia experiri suadet.

他在相互矛盾的境地之间受驱使:因为被人畏惧而遭人怨恨,又因为遭人怨恨而渴望被人畏惧,并引用那句曾将许多人推入深渊的可憎诗行: “让他们恨吧,只要他们害怕,”殊不知当仇恨无节制地滋长时,会激起何等狂乱。因为适度的恐惧能够约束心智,但持续、严酷且将人逼入绝境的恐惧,则会唤起匍匐受辱之人的胆量,促使他们孤注一掷。

§1.12.5

​Sic feras linea et pinnae2 clusas contineant; easdem a tergo eques telis incessat, temptabunt fugam per ipsa, quae fugerant, proculcabuntque formidinem. Acerrima virtus est, quam ultima necessitas extundit. Relinquat oportet securi aliquid metus3 multoque plus spei quam periculorum ostentet; alioqui, ubi quiescenti paria metuuntur, incurrere in pericula iuvat et aliena anima abuti.

正如猎网与羽毛能够圈禁野兽;但若有骑兵从后方用投枪袭击它们,它们就会穿过自己原本躲避的障壁试图逃窜,将那令人恐惧的网绳践踏于脚下。最猛烈的勇气,正是由极端的绝境锻造出来的。恐惧应当为安全留出某种余地,所展现的希望必须远远多于危险;否则,当安分守己者所畏惧的结果同样无可逃避时,铤而走险并践踏他人的生命反倒成了快事。

语法注3 条
  1. 1.12.2Descenderit licet

    连词 licet 接虚拟式现在完成时 descenderit,构成表示过去事实的让步从句(“即使他已经退位”)。

  2. 1.12.5linea et pinnae

    指古罗马狩猎术中的 formido(惊兽彩绳),即系有彩色鸟羽的绳索,用以阻吓并将猎物围入圈中。此处与后文的 proculcabuntque formidinem 相呼应,形象地比喻被过度恐惧逼入绝境者将踏破藩篱反噬。

  3. 1.12.5Relinquat oportet securi aliquid metus

    无人称动词 oportet 直接统辖虚拟式现在时 relinquat(省略 ut)。主语为后置的 metus;securi 为形容词 securus 充当中性名词的部分属格,修饰不定代词 aliquid,意为“安全的余地”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:1.12.1-1.12.5