← 小塞内卡

论恩惠

§1.5.1-1.5.6

恩惠的质料与作为本质的善意之区分

作者明确区分了金钱、官职等外在的恩惠质料与恩惠本质(即施与者的善意),并论证即使外在工具丧失,恩惠本身也绝不会随之湮灭。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.5.1

​Sed quemadmodum supervacua transcurram, ita exponam necesse est1 hoc primum nobis esse discendum, quid accepto beneficio debeamus. Debere enim se ait alius pecuniam, quam accepit, alius consulatum, alius sacerdotium, alius provinciam.

然而,正如我将略过冗余之事一样,我必须阐明,我们首先应当学习这一点:在接受恩惠之后,我们究竟欠负了什么。因为一人自称欠负了所收到的金钱,另一人自称欠负了执政官职,又一人欠负了祭司职,再一人则欠负了一个行省的职位。

§1.5.2

​Ista autem sunt meritorum signa, non merita. Non potest beneficium manu tangi; res animo geritur. Multum interest inter materiam beneficii et beneficium; itaque nec aurum nec argentum nec quicquam eorum, quae pro maximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis voluntas. Imperiti autem id, quod oculis incurrit et quod traditur possideturque, solum notant, cum contra illud, quod in re carum atque pretiosum est, parvi pendunt.

可是,这些不过是善行的标志,而非善行本身。恩惠是不能用手触摸的;它是心灵运作之事。恩惠的实质材料与恩惠本身之间存在着极大的差别;因此,无论是黄金、白银,还是任何被视为至宝的事物,都不是恩惠,唯有施与者的心意本身才是恩惠。然而无知之徒只关注那映入眼帘的、被转交与被占有的东西,反过来,对于事情中真正珍贵与宝贵之物,却视若敝屣。

§1.5.3

​Haec, quae tenemus, quae aspicimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt, auferre nobis et fortuna et iniuria potest. Beneficium etiam amisso eo, per quod datum est,2 durat; est enim recte factum, quod irritum nulla vis efficit.

这些我们所握有、所目睹、我们的贪欲所依附的事物,都是脆弱易逝的,命运与不义都能将其从我们手中夺走。即使那赖以给予恩惠的事物已经丧失,恩惠却依然长存;因为这是一项端正之举,没有任何力量能使之归于无效。

§1.5.4

​Amicum a piratis redemi, hunc alius hostis excepit et in carcerem condidit; non beneficium, sed usum beneficii mei sustulit. Ex naufragio alicui raptos vel ex incendio liberos reddidi, hos vel morbus vel aliqua fortuita iniuria eripuit; manet etiam sine illis, quod in illis datum est.3

设若我从海盗手中赎回了一位朋友,而另一股仇敌又将他掳去并关进牢狱;他剥夺的不是我的恩惠,而是对我恩惠的享用。设若我将从海难中抢救出来或从火灾中救出的孩子归还给某人,而疾病或某种意外的祸害又夺走了他们;即使没有了他们,借由他们所给予的心意依然存留。

§1.5.5

​Omnia itaque, quae falsum beneficii nomen usurpant, ministeria sunt, per quae se voluntas amica explicat. Hoc in aliis quoque rebus evenit, ut aliubi sit species rei, aliubi ipsa res. Imperator aliquem torquibus, murali et civica4 donat.

因此,所有僭取恩惠这一虚名的事物,都不过是友善心意赖以展现自我的辅助手段。这种情况在其他事情上也同样发生:一处是事物的外观,另一处则是事物本身。将领赐予某人颈圈、城壁冠和公民冠。

§1.5.6

​Quid habet per se corona pretiosum? Quid praetexta? Quid fasces? Quid tribunal et currus? Nihil horum honor est, sed honoris insigne. Sic non est beneficium id, quod sub oculos venit, sed beneficii vestigium et nota.

冠冕本身有什么珍贵可言?紫边大袍有什么?束棒有什么?审判席和乘舆又有什么?这些都不是荣誉本身,而是荣誉的徽记。同样,映入眼帘的并非恩惠,而是恩惠的踪迹与印记。

语法注4 条
  1. 1.5.1ita exponam necesse est

    该结构由对应前文 quemadmodum supervacua transcurram 的关联副词 ita,与无人称短语 necesse est 接现在虚拟式 exponam(省略连词 ut)构成骨架,意为“我必须阐明……”。其后统辖宾格不定式从句 hoc primum nobis esse discendum 及间接疑问句 quid... debeamus。

  2. 1.5.3amisso eo, per quod datum est

    由中性单数代词构成的夺格绝对结构(amisso eo),意为“即便在那件东西(即外在财物或媒介)丧失之后”。先行词 eo 由关系代词从句 per quod datum est(“借以给予恩惠之物”)修饰。

  3. 1.5.4quod in illis datum est

    用作主句谓语 manet 的主语的名词性关系从句。复数夺格代词 illis 指代前文提及的“孩子们”(liberos),意指“借着他们(作为载体)所给予的恩惠心意本身”。

  4. 1.5.5torquibus, murali et civica

    动词 donat 采用“以夺格(事物)赐予宾格(人)”的句式。与复数夺格 torquibus(颈圈)并列的阴性单数夺格形容词 murali et civica 省略了被修饰的名词 corona(“城壁冠与公民冠”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:1.5.1-1.5.6