← 小塞内卡

论恩惠

§1.6.1-1.6.3

恩惠的定义与施予者心意的重要性

塞涅卡界定了恩惠的本质在于施予者自发且善意的心灵而非外在物质,并通过神明崇拜中供品与虔诚心意的类比,阐明了外物的中立性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.6.1

​Quid est ergo beneficium? Benevola actio tribuens gaudium capiensque tribuendo1 in id, quod facit, prona et sponte sua parata. Itaque non, quid fiat aut quid detur, refert, sed qua mente, quia beneficium non in eo, quod fit aut datur, consistit, sed in ipso dantis aut facientis animo.

那么,什么是恩惠?它是一种仁善的行动:既给予快乐,又因给予而获得快乐,倾心于自己所做之事,并且自发地做好准备。因此,重要的不是做了什么或给予了什么,而是出于何种心意,因为恩惠并不在于被做或被给的事物中,而在于施者或做者的心灵本身中。

§1.6.2

​Magnum autem esse inter ista discrimen vel ex hoc intellegas licet,2 quod beneficium utique bonum est, id autem, quod fit aut datur, nec bonum nec malum est. Animus est, qui parva extollit, sordida illustrat, magna et in pretio habita dehonestat; ipsa, quae appetuntur, neutram naturam habent, nec boni nec mali; refert, quo illa rector impellat, a quo forma rebus datur.

然而,你哪怕单单从这一点也可以明白这两者之间存在着巨大的差异:恩惠必然是一件善事,而那被做或被给予的事物本身却既非善也非恶。是心灵使微小之物得以提升、卑陋之物焕发光彩,使那些被视为珍贵的大事失去尊严;那些被欲求的事物本身具有中性的本质,既不属善亦不属恶;重要的是,赋予事物形式的掌管者将它们推向何方。

§1.6.3

​Non est beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur, sicut ne in victimis quidem, licet opimae sint auroque praefulgeant, deorum est honor sed recta ac pia voluntate venerantium.3 Itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt; mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.

被清点或转交的事物本身并不是恩惠,正如向诸神所致的崇敬并不在于牺牲的祭牲——哪怕它们体肥膘满且金光闪闪——而在于敬拜者正直而虔诚的心意。因此,善人哪怕仅供奉粗粮与麦糊也是虔敬的;反之,恶人即使让鲜血洒满祭坛,也逃脱不了不敬神的罪责。

语法注3 条
  1. 1.6.1capiensque tribuendo

    动名词 tribuendo 是手段或伴随性的离格,依附于分词 capiens,意为“通过施予(在施予这一行为中)自身也获得快乐”。

  2. 1.6.2intellegas licet

    此处是非人称动词 licet 直接接续从属虚拟式 intellegas 而不带连词 ut 的并列省略结构(parataxis),意为“你可以理解”。副词 vel 起强调作用,意为“哪怕仅仅/即便”。

  3. 1.6.3sicut ne in victimis quidem, licet opimae sint auroque praefulgeant, deorum est honor sed recta ac pia voluntate venerantium

    在此与 in victimis 对应的对比结构中,连词 sed 之后省略了介词 in(即 in recta ac pia voluntate venerantium),表示诸神的荣耀并不系于祭牲本身,而是在于敬奉者端正虔诚的心意之中。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:1.6.1-1.6.3