← 小塞内卡

论恩惠

§1.4.1-1.4.6

摒弃烦琐辨析与回归恩惠的伦理实践

塞涅卡摒弃了无益的神话考据,批评了克律西波斯流于琐碎的论辩,强调应当回归恩惠的实践伦理:在施恩与报恩中展开崇高的竞争,确立人类社会的信义。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.4.1

​Sed ne faciam, quod reprehendo, omnia ista, quae ita extra rem sunt, ut ne circa rem quidem sint, relinquam. Tu modo nos tuere, si quis mihi obiciet, quod Chrysippum in ordinem coegerim,1 magnum mehercules virum, sed tamen Graecum, cuius acumen nimis tenue retunditur et in se saepe replicatur; etiam cum agere aliquid videtur, pungit, non perforat. Hic vero quod acumen est?

然而,为了不重蹈我所批评的覆辙,我将抛开所有那些不仅游离于主题之外,甚至连主题边沿都未触及的无稽之谈。倘若有人指责我将克律西波斯贬至寻常行列,你只需为我辩护即可——凭赫拉克勒斯起誓,他确实是个伟大的人物,但终究是个希腊人,其敏锐因过于纤细而容易钝化,且常常折回自身;即便在他看似有所作为之时,他也只是轻刺一下,并未刺透。可是在这里,究竟有什么敏锐?

§1.4.2

​De beneficiis dicendum est et ordinanda res, quae maxime humanam societatem alligat; danda lex vitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat, ne liberalitatem, quam nec deesse oportet nec superfluere, haec ipsa observatio restringat, dum temperat; ​docendi sunt libenter dare, libenter accipere, libenter reddere et magnum ipsis certamen proponere, eos, quibus obligati sunt, re animoque non tantum aequare sed vincere, quia, qui referre gratiam debet, numquam consequitur, nisi praecessit; hi docendi sunt nihil imputare, illi plus debere.2

我们应当谈论恩惠,并规范这紧密维系人类社会之纽带的事物;应当制定生活的法则,免得轻率的逢迎在仁善的名义下受人青睐,也免得这种审慎本身在调节之时,反而过分限制了那既不当匮乏也不当过度的慷慨;必须教导人们乐于施与、乐于接受、乐于回报,并在他们面前树立一场伟大的竞赛:在行动与心灵上,不仅要匹敌而且要超越那些施恩于他们的人;因为应当回报恩德的人,除非超前,否则永远无法赶上;必须教导前者不计恩情,教导后者自认欠负更多。

§1.4.4

​Ad hanc honestissimam contentionem beneficiis beneficia vincendi sic nos adhortatur Chrysippus, ut dicat verendum esse, ne, quia Charites Iovis filiae sunt, parum se grate gerere sacrilegium sit et tam bellis puellis fiat iniuria!

对于这场以恩惠超越恩惠的至为崇高的竞赛,克律西波斯竟然以这种方式激励我们:他说我们应当害怕,因为美惠三女神是朱庇特的女儿,举止忘恩负义便会成为一种亵圣行为,并对如此美丽的少女造成侵害!

§1.4.5

​Tu me aliquid eorum doce, per quae beneficentior gratiorque adversus bene merentes fiam, per quae obligantium obligatorumque animi certent, ut, qui praestiterunt, obliviscantur, pertinax sit memoria debentium. Istae vero ineptiae poetis relinquantur, quibus aures oblectare propositum est et dulcem fabulam nectere.

请你教我一些这样的道理吧:凭借它们,我能对施恩者变得更加慷慨且更为感恩;凭借它们,施恩者与受恩者的心灵能够互相竞争,以使施予者忘却恩德,而受恩者的记忆持之以恒。至于那些荒唐事,就留给诗人们去说吧,他们的意图不过是娱人耳目、编织甘美的寓言。

§1.4.6

​At qui ingenia sanare et fidem in rebus humanis retinere, memoriam officiorum ingerere animis volunt, serio loquantur et magnis viribus agant; nisi forte existimas levi ac fabuloso sermone et anilibus argumentis prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum novas tabulas.3

而那些希望疗愈心灵、维护人事间的信义、将职分之记忆印入人心的人,则当郑重发言、全力行事;除非你碰巧以为,凭借轻佻而神话式的谈论以及老妇般的陈词滥调,就能遏止那最致命的祸害——恩惠上的债务废除令。

语法注3 条
  1. 1.4.1Chrysippum in ordinem coegerim

    短语“cogere in ordinem”原为军事用语,指将军官降级为普通士兵列队(ordo)。塞涅卡在此借用其比喻义,表示剥夺斯多亚派哲学大师克律西波斯的崇高权威,将其降格至寻常文人队伍中予以批评和驳斥。

  2. 1.4.3hi docendi sunt nihil imputare, illi plus debere

    代词“hi”与“illi”的对照使用。根据上下文,它们指代前文提到的施恩者与受恩者:“hi”指代施恩者(教导他们不可向对方记账、邀功),而“illi”指代受恩者(教导他们自认欠负更多恩情)。

  3. 1.4.6beneficiorum novas tabulas

    “novae tabulae”(新账簿)是古罗马政治和经济用语,特指“取消债务”或债务废除令。塞涅卡在此将其借用于伦理语境,生动地比喻把所受恩惠一笔勾销、赖账不报的恶劣道德风气。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:1.4.1-1.4.6