← 小塞内卡

论恩惠

§1.15.1-1.15.6

恩惠重在理性判断而非规模

塞涅卡论述恩惠的真正价值在于施予者的深思熟虑与理性判断,而非规模本身;凡缺乏审慎辨别或出自卑劣之人盲目施予之物,均不配称为真正的恩惠。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.15.1

​Ego vero beneficiis non obicio moras; quo plura maioraque fuerint, plus adferent laudis. At sit iudicium; neque enim cordi esse1 cuiquam possunt forte ac temere data.

然而,我绝不给恩惠设置阻碍;恩惠越多越大,带来的赞誉也就越多。但必须有判断力;因为随随便便、盲目施予之物,绝不可能为任何人所珍视。

§1.15.2

​Quare si quis existimat nos, cum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre et illi minus laxum limitem aperire, ne perperam monitiones nostras exaudivit.2 Quam enim virtutem magis veneramur? Cui magis stimulos addimus? Quibusve tam convenit haec adhortatio quam nobis societatem generis humani sancientibus?

因此,如果有人认为我们在提出这些戒律时,是在将仁厚的界限向内收缩,为它开辟更加狭隘的界线,那么他确实彻底误解了我们的劝告。因为我们何曾更崇敬过别的何种德性?我们对何种德性施加了更多的激励?又有谁比我们这些确立人类社会神圣纽带的人,同这样的劝诫更为相宜呢?

§1.15.3

​Quid ergo est? Cum sit nulla honesta vis animi, etiam si a recta voluntate incepit, nisi quam virtutem modus fecit, veto liberalitatem nepotari.3 Tunc iuvat accepisse beneficium et supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad dignos perducit, non quolibet casus et consilii indigens impetus defert; quod ostentare libet et inscribere sibi.

那么,核心何在?既然心灵的任何力量,哪怕始于端正的意图,若非节制将其塑造成德性,便毫无高尚可言,那么我便禁止慷慨挥霍无度。唯有当理性将恩惠引导至配得上的人,而非偶然与缺乏深思的冲动将其胡乱散播时,领受恩惠才是一件令人欣慰之事,甚至应当用仰翻的双掌去承接——那是令人乐于炫耀并记在自己名下的恩惠。

§1.15.4

​Beneficia tu vocas, quorum auctorem fateri pudet? At illa quanto gratiora sunt quantoque in partem interiorem animi numquam exitura descendunt, cum delectant cogitantem magis a quo, quam quid acceperis?

若是让人耻于承认施予者是谁,你还能将这称作恩惠吗?然而,当思及来自何人远胜于接受了何物而令人欢欣时,那些恩惠是何等更令人喜悦,又是何等深沉地落入心灵最深处且永不泯灭啊!

§1.15.5

​Crispus Passienus solebat dicere quorundam se iudicium malle quam beneficium, quorundam beneficium malle quam iudicium, et subiciebat exempla. "Malo," aiebat, "divi Augusti iudicium, malo Claudii beneficium." Ego vero nullius puto expetendum esse beneficium, cuius vile iudicium est.

克里斯普斯·帕西埃努斯过去常说,对某些人他更看重其判断而非恩惠,对另一些人他更看重其恩惠而非判断,并且他还列举了实例。他说:“我更看重神君奥古斯都的判断,我更看重克劳狄乌斯的恩惠。”但在我看来,任何判断卑劣无价值之人,其恩惠都不值得渴求。

§1.15.6

​Quid ergo? Non erat accipiendum a Claudio, quod dabatur? Erat, sed sicut a fortuna,4 quam scires posse statim malam fieri. Quid ista inter se mixta dividimus? Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse iudicio: alioqui pecunia ingens, si non ratione nec recta voluntate donata est, non magis beneficium est quam thesaurus. Multa sunt autem, quae oportet accipere nec debere.

那么又如何呢?克劳狄乌斯所赠予的,就不该接受吗?是可以接受的,但应当像从命运女神那里接受一样,因为你知道她随时可能变卦成恶神。我们为何要将这些混杂在一起的事物割裂开来呢?若是缺少了最核心的部分——即出于判断力而施予——便根本算不上恩惠;否则,一笔巨款若是既无理性也无正直意志地被赠予,并不比一处偶然发现的宝藏更算得上恩惠。然而,有许多东西应当接受,却不必为此负欠恩情。

语法注4 条
  1. 1.15.1cordi esse

    使用名词 cor 的单数与格 cordi 构成的谓语与格(目的与格)惯用句式,伴随利益与格 cuiquam,意为“合某人之意”、“为某人所珍视”。

  2. 1.15.2ne perperam monitiones nostras exaudivit

    此处的 ne 并非否定连词,而是相当于 profecto 的肯定强调副词(nē),与直陈式完成时 exaudivit 连用,构成主句断言,意为“他确实/断乎听错了我们的劝告”。

  3. 1.15.3veto liberalitatem nepotari

    动词 veto(我禁止)后接对格加不定式结构 liberalitatem nepotari。nepotari 是表示挥霍、放荡的动词(异相动词 nepotor 的不定式),作宾语表示“禁止慷慨挥霍无度”。

  4. 1.15.6Non erat accipiendum a Claudio, quod dabatur ? Erat, sed sicut a fortuna

    动形容词 accipiendum 与 esse 的未完成过去时 erat 搭配构成的当为句式。在表达义务或可能性的结构中,拉丁语惯用直陈式未完成过去时 erat 代替虚拟式,表示在特定情形下本应当或可以接受。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:1.15.1-1.15.6