- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 3. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1935 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:1.14.1-1.14.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡指出,不加区别地施予的恩惠无法赢得任何感激;若要使慷慨真正为人喜爱,施恩者必须讲求方法,使每个受惠者都感到自己受到了格外的厚待。
Ad propositum nunc revertamur. Beneficium si qui quibuslibet dat, nulli gratum est; nemo se stabularii aut cauponis hospitem iudicat nec convivam dantis epulum, ubi dici potest: "Quid enim in me contulit? Nempe hoc, quod et in illum vix bene notum sibi et in illum etiam inimicum ac turpissimum hominem. Numquid enim me dignum iudicavit? Morbo suo morem gessit!1 "Quod voles gratum esse, rarum effice; quivis patitur sibi imputari.
现在让我们言归正传。如果有人不加区别地向任何人施予恩惠,那么这恩惠对谁都不会令人感激;没有人会自认为客栈老板或酒馆主人的宾客,也不会自认为是举办大众宴席之人的同席嘉宾,因为在那种情况下人们会说:“他究竟施予了我什么?无非就是他既给了一个他几乎不认识的人,又给了一个身为仇敌且极度卑劣之人的同一样东西而已。难道他当真认为我配得上吗?他不过是放纵了自己的癖好罢了!”你若希望何物令人感激,就使它变得稀有吧;任何人都会容忍它被记在自己的账上。
Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam;2 illa vero, in quantum libet, exeat, sed eat, non erret. Licet ita largiri, ut unusquisque, etiam si cum multis accepit, in populo se esse non putet.
谁也不要把这些话解释得仿佛我要削减慷慨、用更紧的缰绳去约束它一样;慷慨大可随心所欲地扩展,但它应当循道而行,而非盲目游荡。人们完全可以这样慷慨施予:使每个人即使与众人一同领受,也不觉得自己不过是乌合之众的一员。
Nemo non habeat3 aliquam familiarem notam, per quam speret se propius admissum. Dicat: "Accepi idem, quod ille, sed ultro. Accepi, quod ille, sed ego intra breve tempus, cum ille diu meruisset. Sunt, qui idem habeant, sed non eisdem verbis datum, non eadem comitate tribuentis. Ille accepit, cum rogasset; ego non rogaram. Ille accepit, sed facile redditurus, sed cuius senectus et libera orbitas magna promittebat;4 mihi plus dedit, quamvis idem dederit, quia sine spe recipiendi dedit."
务必使每个人都有某种亲密的印记,借此他可以期望自己获得了更亲近的接纳。让他能够这样说:“我与那人领受了同样的东西,但我未曾求取就得到了。我领受了那人所得之物,但我是短时间内得到的,而他则是经过长期的服劳才应得的。有些人领受了相同之物,但并非以同样的言辞相赠,也并非伴随着施予者同样的厚意。那人是在请求之后领受的;我未曾请求。那人得到了,但他是一个容易回报的人,又或者他的高龄与无拘束的无嗣使人寄予巨大回报的厚望;施予者虽给了我同样的东西,却给得更多,因为他是毫无求报之望而施予的。”
Quemadmodum meretrix ita inter multos se dividet, ut nemo non aliquod signum familiaris animi ferat, ita, qui beneficia sua amabilia esse vult, excogitet, quomodo et multi obligentur et tamen singuli habeant aliquid, quo se ceteris praeferant.
正如同名妓在众人之间周旋,使每个人都能带走某种情意深厚的记号一样,凡希望自己的恩惠受人喜爱的人,也当筹划如何既使许多人受惠负债,又使每个人都拥有某种觉得自己优于他人的特异之处。
- 1.14.1Morbo suo morem gessit
morem gerere alicui 是一个习惯表达,意为“顺从某人的意愿”或“迁就某人”。此处与与格连用的不是人,而是抽象的 morbo suo(他自己的癖好/病态冲动),带有贬义,表明施予者并非出于理性的价值判断,而仅仅是放纵了自己逢人便乱施乱弃的病态冲动。
- 1.14.2tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam
由 tamquam 引导的虚拟式从句(reducam, reprimam)引出了说话者预先予以否定的假设性错误理解(“仿佛我要缩减慷慨,用更紧的缰绳加以压制一样”)。这是针对前文“若希望何物令人感激,就使它变得稀有”可能招致的误解所作的修辞性预防。
- 1.14.3Nemo non habeat
双重否定 nemo non 等同于 quisque(“每个人”),表达强烈的肯定。虚拟式 habeat 在此用作祈使/劝告虚拟式(jussive/hortative subjunctive),表示“务使每个人都有”或“每个人都应当拥有”。
- 1.14.3cuius senectus et libera orbitas magna promittebat
名词 orbitas 指无嗣的状态。在古罗马社会中,富有老人的“无后嗣”(libera orbitas)往往成为捕遗产者(captatores)巴结图利的目标。此处将施予有望通过遗嘱继承带来丰厚回报(promittebat magna)的老人,与毫无求报指望地施予真正需要者进行了鲜明对照。
