- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 3. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1935 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:2.1.1-2.1.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
论述施予恩惠的方法,强调应当站在受者立场毫不犹豫、主动而迅速地给予,并在对方启齿乞求之前先发制人地施惠。
Inspiciamus, Liberalis virorum optime, id quod ex priore parte adhuc superest, quemadmodum dandum sit beneficium; cuius rei expeditissimam videor monstraturus viam: sic demus, quomodo vellemus accipere.
至善之人利贝拉里斯啊,让我们来考察前一部分遗留下来的论题:恩惠应当如何施予。关于此事,我似乎将指明一条最迅捷的路径:我们希望如何接受,便当如何给予。
Ante omnia libenter, cito, sine ulla dubitatione. Ingratum est beneficium, quod diu inter dantis manus haesit, quod quis aegre dimittere visus est et sic dare, tamquam sibi eriperet. Etiam si quid intervenit morae, evitemus omni modo, ne deliberasse videamur; proximus est a negante,1 qui dubitavit, nullamque iniit gratiam. Nam cum in beneficio2 iucundissima sit tribuentis voluntas, quia nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit sed adversus ducentem male retinuit; multi autem sunt, quos liberales facit frontis infirmitas.
首先,要乐意、迅速、毫不犹豫。一项恩惠如果在施予者的手中停留过久,显得依依不舍,给予时仿佛是从自己身上剥夺一般,便不会令人感激。哪怕发生了某种拖延,我们也当千方百计避免让人觉得我们曾反复权衡;犹豫不决者与拒绝者只差一步,绝不会博得感激。因为在恩惠中,施予者的心意本是最令人愉悦之物,但他既已通过迟疑本身表明自己是不情愿地给予,他便不是在给予,而是对着前来接取之人难看地挽留;然而,有许多人之所以表现得慷慨,仅仅是因为面子薄而已。
Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurrentia, ubi nulla mora fuit nisi in accipientis verecundia. Optimum est antecedere desiderium cuiusque, proximum sequi. Illud melius, occupare ante quam rogemur, quia, cum homini probo ad rogandum os concurrat et suffundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum.
最受感激的恩惠,乃是准备周全、轻而易举、迎面而来的恩惠,其中除了受惠者的羞赧之外别无延误。能抢在每个人的欲求之前是最好的,紧随其后次之。那更好,即在受到请求之前先发制人;因为对于一个正直之士而言,启齿相求时往往张口结舌、满面飞红,免去他这种折磨的人,便使自己的馈赠倍增。
Non tulit gratis, qui, cum rogasset, accepit, quoniam quidem, ut maioribus nostris gravissimis viris visum est, nulla res carius constat, quam quae precibus empta est.3 Vota homines parcius facerent, si palam facienda essent; adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite malumus et intra nosmet ipsos precari.
经乞求而后受得恩惠者,绝非白白获得;因为正如我们庄重严肃的先辈所认为的那样,世上没有任何东西比用乞求买来的更为昂贵。如果誓愿必须公开发立,人们许愿时就会更加克制;以至于就连我们可以最坦然向其祈求的神明,我们也更愿意暗中在心中默默祈祷。
- 2.1.2proximus est a negante
形容词 proximus 通常接与格,但此处与介词 a (ab) + 夺格连用,表示与某种立场或状态几乎毫无分别、最为贴近(即“离拒绝者只差一步”)。
- 2.1.2Nam cum in beneficio
cum 为连词,在此引导让步从句(“尽管在恩惠中……”),与后文的主句(non dedit sed... retinuit)形成对照。
- 2.1.4carius constat, quam quae precibus empta est
carius 为中性单数比较级,与 constare 连用作价格/代价的副词性表达(“花费更昂贵”)。关系代词 quae 的先行词承接前句的 nulla res。
