- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:5.5-5.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿尔根塔里乌斯、布兰杜斯、特里阿里乌斯与西洛·庞培乌斯等修辞家主张坚守战胜碑并深信必胜,唯有加利奥以希腊兵力枯竭为由提议拆除战胜碑。
bellum habebimus? habuimus; et si Xersem remoueris, inuenietur alius hostis: numquam magna imperia otiosa. Enumeratio bellorum prospere ab Atheniensibus gestorum. Deinde non erit bellum: Xerxes enim non ueniet. multo timidiores esse quom superbissimi fuerint. Nouissime, ut ueniat,1 cum quibus ueniet? reliquias uictoriae nostrae colliget: illos adducet quos priore bello quasi inutiles reliquerat, aut si qui ex fuga consecuti sunt. nullum habet militem nisi aut fastiditum aut uictum.
我们将面临战争吗?我们过去经历过战争;即使你排除了薛西斯,也会找到另一个敌人:大帝国绝不会安享太平。(列举雅典人成功进行的诸次战争。)其次,不会有战争:因为薛西斯不会来。极度狂妄之人事后往往更为怯懦。最后,退一步讲即使他来,他又会带着谁来呢?他将搜罗我们胜利的残余:他将带来在前次战争中被他视同无用而抛下的那些人,或者在溃逃中赶来会合的人。除了被唾弃者或被打败者,他没有任何士兵。
ARGENTARIVS his duobus contentus fuit: aut non uenturum Xerxen, aut non esse metuendum si uenerit. his solis institit, et illud dixit quod exceptum est: “tollite,” inquit, “tropaea.” si uicisti, quid erubescis? si uictus es, quid imperas? Locum mouit non inutiliter: iudicare quidem se neque Xerxen neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam effundi; sed eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc uenturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur.
阿尔根塔里乌斯满足于这两点:薛西斯要么不会来,要么即使来了也不足为惧。他单单坚持这两点,并说出了一句大受赞赏的名言:“他说:‘拆除战胜纪念碑。’如果你赢了,你为何脸红?如果你输了,你凭什么发号施令?”他相当得体地提出了一个论题:他固然判定薛西斯和波斯人如今谁也不敢倾巢涌入希腊;但倘若真有任何敌人有朝一日从彼处前来,他们自己就更应当守护战胜纪念碑,以便目睹战胜纪念碑时,我方士兵的斗志得以点燃,敌人的斗志得以瓦解。
BLANDVS dixit: repleat ipse prius Atho et maria in antiquam faciem reducat. apparere uult posteris quemadmodum uenerit: appareat quemadmodum redierit. TRIARIVS omni dimissa diuisione tantum exultauit quod Xerxen audiret uenire: adesse ipsis nouam uictoriam, noua tropaea. SILO POMPEIVS uenusto genere sententiae usus est: “nisi tollitis,” inquit, “tropaea, ego ueniam.” hoc ait Xerses: nisi haec tropaea tollitis, alia ponetis.
布兰杜斯说:“让他自己先填平阿索斯山,让海洋恢复原本的面貌吧。他希望他是如何前来的对后人昭然可见:那就让他是如何回去的也昭然可见吧。” 特里阿里乌斯抛开一切区分,仅仅因为听说薛西斯要来而欢欣鼓舞:新的胜利、新的战胜纪念碑正等待着他们。 西洛·庞培乌斯运用了一种典雅的警句:“他说:‘除非你们拆除战胜纪念碑,否则我必将前来。’薛西斯这话的意思是:除非你们拆除这些战胜纪念碑,否则你们将会立起新的。”
Alteram partem solus GALLIO declamauit et hortauit ad tollenda tropaea; dixit gloriae nihil detrahi: mansuram enim memoriam uictoriae quae perpetua esset; ipsa tropaea et tempestatibus et aetate consumi; bellum suscipiendum fuisse pro libertate, pro coniugibus, pro liberis: pro re superuacua et nihil nocitura si defieret2 non esse suscipiendum. Hic dixit utique uenturum Xerxen et descripsit aduersus ipsos deos tumentem; deinde habere illum magnas uires: neque omnes illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse; timendam esse fortunae uarietatem; exhaustas esse Graeciae uires nec posse iam pati alterum bellum: illi esse inmensam multitudinem hominum. Hoc loco disertissimam sententiam dixit quae uel in oratione uel in historia ponatur: diutius illi perire possunt quam nos uincere.3
唯有加利奥为对立立场辩论,敦促拆除战胜纪念碑;他说这丝毫不会减损荣耀:因为永恒的胜利记忆仍将留存;战胜纪念碑本身则会被风雨和岁月消磨;战争本该为了自由、为了妻子、为了儿女而承担,却不该为了一件多余的事物、即便缺失也毫无害处的事物而承担。在此他说薛西斯必然会来,并描绘了他甚至对抗神明本身的狂妄自大;接着指出他拥有庞大的实力:他既没有把所有军队都带入希腊,也没有在希腊丧失全部军队;命运的变幻莫测令人畏惧;希腊的力量已经耗尽,再也无法承受另一场战争,而对方却拥有无边无际的人口。在此处他说出了一句无论放在演说还是历史著作中都堪称绝妙的警句:“他们灭亡的时间,能比我们获胜的时间更为持久。”
- 5.5ut ueniat
连词 ut 引导让步从句,搭配虚拟式现在时 ueniat,意为“即便他真的会来/退一步讲假定他来”。修辞上构成假意让步(concessio),以便在反方假设下进一步驳斥。
- 5.8nihil nocitura si defieret
将来分词 nocitura 充当条件从句 si defieret(defio 的虚拟式未完成过去时)的结果主句。这是嵌入间接引语中的假想条件句(非真实条件或潜势),意为“即便失去也不会造成任何损害的(事物)”。
- 5.8diutius illi perire possunt quam nos uincere.
由比较级副词 diutius ... quam 构成的对比句式,两个不定式 perire(主语 illi)与 uincere(主语 nos)均依附于助动词 possunt。该句极其凝练地指出了人口众多的波斯与兵力耗尽的希腊之间的非对称性:“他们能够持续受损灭亡的时间,比我们能够持续获胜的时间还要长久”。
