← 老塞内卡

劝说集

§5.1-5.4

薛西斯的威胁与拆除战胜纪念碑之辩

大塞内卡记录了富斯库斯、塞斯提乌斯与阿尔根塔里乌斯在一篇劝告演说中的论辩与区分,该演说探讨雅典是否应在薛西斯的威胁下拆除波斯战争的战胜纪念碑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.1

​ARELLI FVSCI. Pudet me uictoriae uestrae si fugatum creditis Xersem ut reuerti possit.1 Tot caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti nisi quod uix fugientem sequi possit; totiens mersa classis; quid Marathona, quid Salamina referam? pudet dicere: dubitamus adhuc an uicerimus. Xerses ueniet? nescio quomodo languet circa memoriam iacturae animus et disturbata arma non repetit. prior enim metus futuri pignus est et amissa ne audeat amissurum monent.2 Vt interdum in gaudio surgit animus et spem ex praesenti metitur, ita aduersis frangitur. Omnis destituit animum dies ubi ignominia spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua fugerit; errat circa damna sua et quae male expertus est uota deponit. Si uenturus esset non minaretur: saeuis ira ardet ignibus et in pacta non soluitur.

阿雷利乌斯·富斯库斯:如果你们相信薛西斯是以能够重返的方式被击溃的,我便为你们的胜利感到羞耻。倒下了如此众多的成千上万之众,从如此庞大的军队中留给那恫吓者的,只剩下勉强能跟随逃亡者的残部;舰队屡屡沉没;我又何须提及马拉松,何须提及萨拉米斯?说来真叫人脸红:我们至今竟还在怀疑自己是否已经得胜。薛西斯会来吗?不知怎的,心灵沉溺于损失的记忆中而萎靡不振,并不去重拾已被击碎的兵器。因为先前的恐惧是未来的保证,而失去的一切正告诫着注定还要失去更多的他,休要轻举妄动。正如有时心灵在欢愉中振奋,根据眼前之景来衡量希望,它同样会被逆境摧折。当耻辱压垮希望,当他除了溃逃的那支军阵外记不得任何军阵时,每一个日子都在消磨其心志;他在自己的损失边缘彷徨,抛弃了曾带来惨痛教训的誓愿。如果他真打算来,他就不会发出威胁:愤怒以残酷的烈焰燃烧,绝不会消解为协议。

§5.2

​Non denuntiaret si uenturus esset neque armaret nos nuntio nec instigaret uictricem Graeciam nec sollicitaret arma felicia: magis superueniret inprouidis: nam et antea arma indenuntiata mouerat. Quantumcunque Oriens ualuit primo in Graeciam impetu effusum est: hoc ille numero ferox et in deos arma tulerat. extincta tot ante Xersem milia, tot sub ipso, iacent: nulli nisi qui fugerunt supersunt. Quid dicam Salamina? quid Cynaegiron referam et te Polyzele? et hoc agitur, an uiceris? Haec ego tropaea de te posui, haec in totius conspectu Graeciae statui, ne quis timeret Xerxem minantem. Me miserum, pugnante Xerxe tropaea posui, fugiente tollam? Nunc Athenae uincimur: non tantum credetur redisse set uicisse Xerses.

如果他真打算来,他就不会预先通告,也不会用信使武装我们,不会激励获胜的希腊,也不会挑动那得胜的武器:他更会猝不及防地突袭;因为此前他也曾出动未经宣告的军队。东方无论拥有多大力量,都已在对希腊的第一波冲击中倾泻殆尽:正因凭借这浩大的人数,他才狂妄地甚至对神明动用武力。如此多的成千上万之众在薛西斯之前覆灭,又有如此多在他亲自指挥下倒地毙命:除了逃跑的人,无一幸存。我何须谈论萨拉米斯?何须提及库奈吉鲁斯,还有你,波吕泽路斯?难道如今争论的焦点,竟是你是否胜出了吗?为了不让任何人害怕发出威胁的薛西斯,我在全希腊的众目睽睽之下,立起了针对你的这些战胜纪念碑,树起了这些丰碑。可怜的我啊!当薛西斯交战时我立起了战胜纪念碑,如今他逃跑了我反要将其拆除?现在,雅典啊,我们要被打败了:人们不仅会相信薛西斯已经重返,还会相信他已获全胜。

§5.3

​Non potest Xerses nisi per nos tropaea tollere. Credite mihi, difficilest adtritas opes recolligere et spes fractas nouare et ex paenitenda acie in melioris euentus fiduciam surgere. CESTI PII. Inferam, inquit, bellum. alia mihi tropaea promittit. Potest maior uenire quam uictus est? ARGENTARII. Non pudet uos?

薛西斯除了假借我们之手,绝无法拆除战胜纪念碑。请相信我,重整耗尽的资财、重燃破灭的希望、从令人懊悔的军阵中重新振奋起对更佳结局的信心,乃是极其艰难之事。 塞斯提乌斯·皮乌斯:他说:“我将发动战争。”他这是在许诺给我另一座战胜纪念碑呢。难道他能以比被击败时更强大的姿态前来吗? 阿尔根塔里乌斯:你们不觉得羞耻吗?

§5.4

​pluris tropaea uestra Xerxes aestumat quam uos. DIVISIO. FVSCVS sic diuisit: etiamsi uenturus est Xerses nisi tollimus, non sunt tropaea tollenda. Confessio seruitutis est iussa facere: si uenerit uincemus; hoc non est diu colligendum de eo: dico “uincemus” quem uicimus.3 Sed ne ueniet quidem: si uenturus esset non denuntiaret; fractus est et uiribus et animo. CESTIVS et illud adiecit, quod in prima parte tractauit, non licere Atheniensibus tropaea tollere: commune in illis ius totius Graeciae esse; communem uictoriam, bellum fuisse commune. deinde ne fas quidem esse: numquam factum ut quisquam consecratis uirtutis suae operibus manus adferret. Ista tropaea non sunt Atheniensium, deorum sunt; illorum bellum fuit, illos Xerses uinculis, illos sagittis persequebatur. Hic omnia ad impiam et superbam Xerxis militiam pertinentia. Quid ergo?

薛西斯比你们更珍视你们的战胜纪念碑。 区分:富斯库斯作了如下区分:即使如果我们不拆除,薛西斯真的会来,战胜纪念碑也绝不可拆除。服从命令就是承认沦为奴隶;如果他来,我们必将得胜;关于他,无须长篇累牍地推论这一点:我是对我们曾经击败的人说“我们必将得胜”。但他甚至根本不会来:如果他打算来,他就不会预先通告;他的力量与心智都已被摧垮。塞斯提乌斯还补充了他在第一部分所探讨的论点:雅典人无权拆除战胜纪念碑,因为全希腊在这些纪念碑上享有共同的权利;胜利是共同的,战争也是共同的。其次,这在神法上亦不被允许:从未有过任何人敢对彰显自身武勇的奉纳之物动手的先例。那些战胜纪念碑不属于雅典人,而是属于神明;战争属于神明,薛西斯曾用铁镣和弓箭逼迫的也是神明。在此他论及了关涉薛西斯不敬与傲慢用兵的一切事宜。那么又当如何?

语法注3 条
  1. 5.1fugatum creditis Xersem ut reuerti possit

    由 ut 引导的从句充当分词 fugatum 的结果从句,意为薛西斯仅仅是以“尚能重返”的不彻底方式被击溃。

  2. 5.1amissa ne audeat amissurum monent

    主语 amissa(中性复数主格)指“过去的损失”;amissurum 为阳性单数宾格未来分词,修饰省略的 Xersem(“注定将失去更多的他”),作 monent 的宾语;ne audeat 则是 monent 所支配的意志从句(虚拟式现在时),意为“休敢妄动”。

  3. 5.4dico “uincemus” quem uicimus

    关系代词 quem 的先行词为省略的代词 eum,充当主句动词 dico 的宾语(即谈论的对象)。结构为:对于我们曾经击败的那个人(eum quem uicimus),我说“我们将得胜”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:5.1-5.4