← 老塞内卡

劝说集

§6.1-6.5

西塞罗是否应当向安东尼乞求饶命

大塞涅卡记录了诸位演说家就西塞罗是否应当向安东尼乞求饶命所作的辩论,援引共和国的崩溃与加图等人的死节,劝告他选择有尊严的死亡。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.1

​Q. HATERIVS. Sciant posteri potuisse Antonio seruire rempublicam, non potuisse Ciceronem. Laudandus erit tibi Antonius: in hac causa etiam Ciceronem uerba deficient. Crede mihi, quam diligenter te custodieris1 faciet tamen Antonius quod Cicero tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non dicit “roga ut uiuas,” sed “roga ut seruias.” Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum crudeliter, repletum turpiter? intrare autem tu senatum uoles in quo non Cn. Pompeium uisurus es, non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam? Cicero, quid in alieno saeculo tibi?2 iam nostra peracta sunt.

昆图斯·哈特里乌斯:让后世知道,国家能够服从安东尼,但西塞罗不能。你将不得不去称赞安东尼;在这桩事务中,甚至西塞罗也会辞穷。相信我吧,无论你多么审慎地防范自己,安东尼终究会做出西塞罗无法保持沉默的事来。如果你明白的话,西塞罗,他并不是在说“请求活命吧”,而是在说“请求为奴吧”。然而,你又怎能进入这残酷地被清空、可耻地被填塞的元老院呢?你难道真的愿意进入一个在其中见不到格奈乌斯·庞培、见不到马尔库斯·加图、见不到卢库卢斯诸人、见不到霍尔滕西乌斯、见不到伦图卢斯与马尔凯鲁斯,甚至我说,见不到属于你自己的执政官希尔提乌斯与潘萨的元老院吗?西塞罗,在一个属于别人的时代里,你还有何立足之地?属于我们的时代早已终结了。

§6.2

​M. Cato solus maximum uiuendi moriendique exemplum mori maluit quam rogare — nec erat Antonium rogaturus — et illas usque ad ultimum diem puras a ciuili sanguine manus in pectus sacerrimum armauit. Scipio cum gladium penitus abdidisset, quaerentibus qui in nauem transiuerant militibus imperatorem “imperator,” inquit, “bene se habet.” uictus uocem uictoris emisit. “Vetat,” inquit, “Milo rogari iudices:” i nunc et Antonium roga. PORCI LATRONIS.

马尔库斯·加图作为立身与赴死的独一无二的至高典范,宁死也不愿乞求——他也绝不会向安东尼乞求——并且他将直到最后一天都未沾染同胞之血的双手,武装起来刺向自己最神圣的胸膛。西庇阿在将利剑深深刺入自身之后,面对那些登上船只询问统帅何在的士兵们,说道:“统帅一切安好。”战败者发出了胜利者的呼声。“米洛,”他说,“禁止乞求审判官”:现在就去吧,去乞求安东尼。 波尔基乌斯·拉特罗:

§6.3

​Ergo loquitur umquam Cicero ut non timeat Antonius, loquitur umquam Antonius ut Cicero timeat? Ciuilis sanguinis Syllana sitis in ciuitatem redit, et ad triumuiralem hastam pro uectigalibus ciuium manorum3 mortes locantur; unius tabellae albo Pharsalica ac Mundensis Mutinensisque ruina uincitur, consularia capita auro rependentur: tuis uerbis utendum est: “o tempora, o mores!” Videbis ardentes crudelitate simul ac superbia oculos; uidebis illum non hominis sed belli ciuilis uultum; uidebis illas fauces per quas bona Cn. Pompei transiuerunt, illa latera, illam totius corporis gladiatoriam firmitatem; uidebis illum pro tribunali locum quem modo magister equitum, cui ructare turpe erat, uomitu foedauerat: supplex accadens genibus deprecaberis? eo ore cui se debet salus publica humilia in adulationem uerba summittes? Pudeat: Verres quoque proscriptus fortius periit.

难道西塞罗说话会有安东尼不害怕的时候,或者安东尼说话会有西塞罗害怕的时候吗?苏拉式的对同胞鲜血的渴望重回城邦,在三头统治者的长矛之下,取代岁入竞标的乃是罗马公民们的死亡;仅仅一块白板就超越了法尔萨卢斯、蒙达和穆蒂纳的浩劫,执政官的头颅将用黄金来折价称量。不得不借用你自己的话:“世道啊,风气啊!”你将看见那双同时燃烧着残酷与傲慢的眼睛;你将看见那张不属于人类而属于内乱的面孔;你将看见那吞噬了格奈乌斯·庞培家产的喉咙、那些肋部以及那全身角斗士般的健壮;你将看见法庭前的那处地方,不久前甚至连打嗝都被视为可耻的骑兵长官,曾用呕吐物玷污了那里:你难道要作为哀求者跪倒在其膝下求饶吗?难道你要用维系着国家安危的那张嘴,为了阿谀而吐露低三下四的话语吗?感到羞耻吧:就连维勒斯在被公敌宣告时,也死得比这更英勇。

§6.4

​CLAVDI MARCELLI AESERNINI. Occurrat tibi Cato tuus cuius a te laudata mors est: quicquam ergo tanti putas, ut uitam Antonio debeas? CESTI PII. Si ad desiderium populi respicis, Cicero, quandoque perieris parum uixisti; si ad res gestas, satis uixisti; si ad iniurias fortunae et praesentem reipublicae statum, nimium diu uixisti; si ad memoriam operum tuorum, semper uicturus es. POMPEI SILONIS. Scias licet4 tibi non expedire uiuere, si Antonius permittit ut uiuas. Tacebis ergo proscribente Antonio et rempublicam laniante? ne gemitus quidem tuus liber erit. malo populus Romanus mortuum Ciceronem quam uiuum desideret.5 Triarii. “Quae Charybdis est tam uorax?

克劳狄乌斯·马尔凯鲁斯·埃塞尔尼努斯:愿你那位死节曾被你称赞的加图浮现在你眼前:那么,难道你认为有任何事情具有如此大的价值,以至于你要欠安东尼一条性命吗? 塞斯提乌斯·皮乌斯:如果你回顾民众的渴望,西塞罗,无论你何时死去,你都活得太短了;如果回顾你的功业,你已经活得足够了;如果回顾命运的蹂躏和国家的现状,你已经活得太久了;如果回顾你著作的记忆,你将永远活着。 庞培乌斯·西洛:如果安东尼准许你活着,你大可以知道活着对你并无益处。难道在安东尼颁布公敌宣告、撕裂国家之时,你竟要保持沉默吗?甚至连你的叹息也不会是自由的。我宁愿罗马人民思念死去的西塞罗,也不愿思念活着的西塞罗。 特里阿里乌斯:“有哪座卡律布狄斯是如此贪婪的?

§6.5

​Charybdim dixi, quae si fuit, animal unum fuit; uix medius fidius Oceanus tot res tamque diuersas uno tempore absorbere potuisset.” Huic tu saeuienti putas Ciceronem posse subduci? ARELLI FVSCI patris. Ab armis ad arma discurritur: foris uictores domi trucidamur, domi in sanguine intestinus hostis incubat: quis non hoc populi Romani statu Ciceronem ut uiuat cogi putat? Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, et frustra. Non te ignobilis tumulus abscondet; idem uirtutis tuae qui finis est mortalium. humanorum operum custos memoria, quae magnis uiris uitam perpetuat, in omnia te saecula sacratum dabit:

我说的是卡律布狄斯,它即便存在过,也只是一只怪兽;凭神起誓,就连大洋也几乎无法在同一时间吞没如此众多且如此多样的物事。”你以为西塞罗能从这样一个发狂之徒手中脱身吗? 老阿雷利乌斯·富斯库斯:人们从一处武装奔赴另一处武装:我们在对外战争中获胜,在内部却遭屠戮;在城邦之内,内部敌人盘踞在血泊之中:在罗马人民的这种状况下,谁会不认为西塞罗是被迫活着呢?西塞罗,你将可耻地,并且徒劳地去乞求安东尼。无名的坟冢不会将你掩埋;你美德的终点,将与凡人的寿数相同。守护人类功业的记忆使伟大人物永垂不朽,它必将使你在所有世代中作为神圣之人永存:

语法注5 条
  1. 6.1quam diligenter te custodieris

    quam 修饰副词 diligenter,引导含有让步意味的从句(“无论你多么审慎地……”),与主句中的 tamen 形成呼应。动词 custodieris 为虚拟式完成时(或完成将来时)。

  2. 6.1quid in alieno saeculo tibi?

    省略句,省略了谓语动词 est 以及与与格 tibi 搭配的主语(如 negotii):“在一个不属于你的时代里,与你何干(你还有何事)?”是典型的修辞性省略。

  3. 6.3ciuium manorum

    手抄本中的文字讹误,校勘本通常修正并理解为 ciuium Romanorum(“罗马公民的”)。句意按 ciuium Romanorum mortes 处理。

  4. 6.4Scias licet

    无人称动词 licet 并列接续虚拟式现在时 scias(省略了 ut),构成表示准许或断定的固定句式:“你大可以知道”。

  5. 6.4malo populus Romanus mortuum Ciceronem quam uiuum desideret

    动词 malo 直接引导虚拟式 desideret(省略 ut)。从句的主语为 populus Romanus,宾语部分将 mortuum Ciceronem 与 [Ciceronem] uiuum 进行对比。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:6.1-6.5