- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:6.7-6.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记录了两场辩演:其一为一父亲因将妻子让给相思成病的儿子而被控疯癫案,其二为一维斯塔贞女因写下赞美婚姻之诗而被控不贞案。
Demens qui filio cessit vxorem. Dementiae sit actio. Qui habebat duos filios duxit uxorem. alter ex adolescentibus cum aegrotaret et in ultimis esset, medici dixerunt animi uitium esse. intrauit ad filium stricto gladio pater, rogauit ut indicaret sibi causam. ait amari a se nouercam. cessit illi uxore sua1 pater. ab altero accusatur dementiae. Audite rem nouam: fratrem crudelem, nouercam misericordem. Insanus sum, quia aliquis meo beneficio sanus est. Tradidi illi uxorem; sed eripueram. “Testor, inquid, praesides pietatis deos, amare antequam duceres coepi.” Ita tu iniuriam uocas quod fratrem habes, non habes nouercam? Transii praeter istius oculos cum ferro; gladium mihi nemo nisi aeger extorsit. Patri qui periculum filii morientis sustinere non potuit, ignoscendum in qualicumque facto est. Pars altera. Alter lenocinio curauit, alter parricidio conualuit. Quid? hoc adulterium non putas quod marito conciliante committitur? Nescio furiosius uxorem duxerit, an habuerit, an dimiserit, an conlocarit.2 Quam demens est cui adulterium pro beneficio imputatum est! Strinxit gladium maritus, non ut uindicaret adulterium, sed ut faceret. Mori potius debuit frater quam sanari turpiter. quid enim si matrem, si sororem concupisset? Quaedam remedia grauiora ipsis periculis sunt. Omnia inter priuignum et nouercam conposita; simulatum morbum et derisum mimo turpissimo patrem.
将妻子让给儿子的疯癫者。 当有疯癫之诉。某人育有二子,又娶了一妻。青年中的一位患病且濒临垂危时,医者称这是心病。父亲手持出鞘的利剑步入儿子的房间,要求他向自己讲明原因。儿子说,自己爱上了继母。父亲将自己的妻子让给了他。他被另一位儿子指控犯有疯癫之罪。“请听这件闻所未闻之事:残忍的兄弟,仁慈的继母。我竟是疯子,只因有人因我的恩德而恢复了健康。我把妻子让给了他;但我本是从他那里夺走了她。他说:‘我以掌管孝敬的神明起誓,在你娶她之前我就已经爱上她了。’难道因为你拥有了兄弟、摆脱了继母,你就称之为受害吗?我曾携兵刃从那人的眼前走过;除了那患病的儿子,无人从我手中夺走利剑。一位无法承受濒死之子危局的父亲,无论做出何种行为,都理应获得宽恕。” 另一方。“一人凭借拉皮条得以医治,另一人凭借弑亲之举得以康复。怎么?难道由丈夫穿针引线而行之事,你还不认为是通奸吗?我不知道究竟是迎娶、保有、休弃,还是转赠妻子,哪一样更为疯狂。通奸被作为恩惠算在他账上的人,是何等疯癫!丈夫拔出利剑,不是为了惩戒通奸,而是为了促成通奸。兄弟宁可死去,也不该以可耻的手段获救。试想,倘若他贪恋的是母亲,是姊妹呢?某些疗法甚至比危险本身更为沉重。一切都是继子与继母之间预先谋划好的;疾病是假装的,父亲则在一出极尽无耻的滑稽戏中遭到了戏弄。”
versus Virginis Vestalis. Virgo Vestalis scripsit hunc uersum: "Felices nuptae! moriar nisi nubere dulce est.3" rea est incesti. “Felices nuptae” cupientis est; “peream nisi” adfirmantis est; “nubere dulce est:” aut experta iuras aut inexperta peieras; neutrum sacerdotis est. Tibi magistratus suos fasces submittunt, tibi consules praetoresque uia cedunt; numquid exigua mercede uirgo es? Sacerdos raro iuret nec umquam nisi per suam Vestam. “Moriar:” numquid perpetuus ignis extinctus est? “Moriar:” numquid de nuptiis appellata es? Te ad ultimum, Vesta, inuoco, ut tam infesta sis sacerdoti quam inuisa es. Recita carmen, dum quaero quale sit. Tu carmen scribas, tu uerba pedibus tuis emollias et seueritatem templo debitam modulatione frangas? Quodsi utique laudare uis nuptias, narra Lucretiam, de illius morte scribe antequam iurabis de tua. O te omni subplicio dignam cui quicquam sacerdotio felicius est! “Dulce est:” quam expressa uox, quam ex imis uisceribus emissa non expertae tantum sed delectatae. Incesta est etiam sine stupro quae cupit stuprum. Pars altera. Vnus illi uersus obicitur, ne hic quidem totus. Non oportet, inquit, scribere carmen. Multum interest obiurges an punias. Incesti damnari nulla potest nisi cuius uiolatum corpus est. Quid, tu putas poetas quae sentiunt scribere? Vixit modeste, castigate; non cultus in illa luxuriosior, non conuersatio cum uiris licentiosior; unum crimen eius uobis confiteor: ingenium habet. Quidni inuideat Corneliae, quidni illi quae Catonem peperit,4 Extra. VARIVS GEMINVS aput Caesarem dixit: Caesar, qui apud te audent dicere, magnitudinem tuam ignorant, qui non audent, humanitatem.
维斯塔贞女的诗句。 一位维斯塔贞女写下了这句诗: “幸福的为人妻者啊!若嫁人并不甜美,愿我死去。” 她因不贞之罪受审。“‘幸福的为人妻者’是渴望者的话;‘若非如此愿我毁灭’是断言者的话;‘嫁人是甜美的’:要么你凭经验起誓,要么无经验而发伪誓;无论哪一种都绝非祭司所当为。长官向你垂下权标,执政官与裁判官向你让路;难道你是为了微薄的酬报才做贞女的吗?祭司应当极少起誓,且除凭自己的维斯塔女神外绝不可起誓。‘愿我死去’:难道不灭之圣火熄灭了吗?‘愿我死去’:难道有人向你求婚了吗?维斯塔啊,我最终向你祈求,愿你降祸于那祭司,正如你被她厌弃一般。把诗朗诵出来,容我查验那是何等诗句。难道你竟能写诗,难道你竟用诗足让字句变得靡靡软弱,以吟唱打破神殿应有的庄严肃穆吗?倘若你执意要赞美婚姻,去讲述卢克蕾提娅吧,在你以自己的死起誓之前,先写写她的死亡。凡认为有任何事物比担任祭司更幸福的人啊,你当受一切刑罚!‘是甜美的’:多么直白的声音,多么自肺腑深处迸发而出,不仅属于有过体验之人,更属于乐在其中之人!纵无苟合之实,心怀苟合之念者亦是不贞。” 另一方。“控方对她指控的不过是一句诗,甚至连这一句也不是全部。他说:‘不应当写诗。’然而训诫还是惩罚,二者大有径庭。除肉体遭受玷污者外,没有任何女子可被判定犯有不贞之罪。怎么,难道你认为诗人们写下的都是亲身所感吗?她生活节制、谨守清规;服饰并不过度奢华,与男子的交往亦无轻浮放肆;我向诸位承认她唯一的罪过:她富有才情。她为何不能羡慕科尔内利亚,为何不能羡慕生下加图的那位母亲呢?” 附记。瓦里乌斯·格米努斯在恺撒面前说道:“恺撒啊,敢于在你面前进言者,不知你的伟大;不敢进言者,不知你的仁厚。”
- 6.7cessit illi uxore sua
动词 cedere 在此接人的与格(illi)及物的夺格(uxore sua),表示“向某人让出某物(自己的妻子)”。
- 6.7Nescio furiosius uxorem duxerit, an habuerit, an dimiserit, an conlocarit.
由 nescio 引出的多重间接疑问句。比较级副词 furiosius 修饰四个由 an... an... an... 并列连接的完成时连接法动词(duxerit, habuerit, dimiserit, conlocarit)。
- 6.8moriar nisi nubere dulce est
moriar nisi(以及下文平行的 peream nisi)为惯用发誓句式,字面意为“若非……愿我死去”,实际构成祈愿连接法表达的强意断言,即“敢发誓确是……”或“必定……”。
- 6.8Quidni inuideat Corneliae, quidni illi quae Catonem peperit
由 quidni(何不……/为何不能……)引出修辞性反问,动词使用现在时连接法 inuideat。inuidere 支配与格,分别带 Corneliae 以及代词 illi(作为关系从句 quae Catonem peperit 的先行词)作为宾语。
