← 老塞内卡

论争集摘录

§7.1

放走兄弟免遭处决的儿子抗辩废黜

一位儿子奉父命处决被判弑亲罪的兄弟,却将其置于残舟流放;该兄弟成为海盗头目并释放了父亲,父亲归来后欲废黜这名未行处决的儿子,后者为此据理自辩。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.1

​ab Archipirata filio dimissus. Duobus filiis quidam superduxit nouercam. alterum domi parricidii damnauit; tradidit fratri puniendum.1 ille eum exarmato nauigio inposuit. delatus adolescens ad piratas, archipirata factus peregrinantem patrem cepit et remisit. reuersus pater abdicat filium. Tanta tempestate confusus dispicere nil potui nec satis memineram. tale ministerium mihi pater an nouerca mandassed, ministerium an poenam esse uoluissed, uindictam parricidii an parricidium. Insui fratrem culleo iubes? non possum. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse. Nemo repertus est naufragii comes; omnia instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum. patri sum excusandus an fratri? “Hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.” Viuit, inquid, frater. non credo. seruauit, inquit, me. fecisti ut crederem. In domo in qua tam facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. Descriptio tempestatis: emicabant densis undique nubibus fulmina et tempestates horridae absconderant diem; intumuerat mare iustis quoque nauigiis horrendum. Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum. Non potui facere parricidium — quam facile erramus omnes — et factum putaui. Frater, inquid, tu primus in domo parricidium facies. Iacebat in litore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat. Credam parricidam, si tibi proficiscenti nauigium suum reddidit. Subito mihi cum animo pariter excidit ferrum, et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperasset pater. Ita mihi, quae sola miseros in domo nostra respicit, Fortuna succurrat.2 Profectus pater tranquillo mari, auspicato itinere, integra naui. quid hoc est? felicius nauigauit dampnatus quam qui damnauerat. Vtrum uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse an ne apud piratas quidem perdidisse? Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. Scissa quoque uela fecerant sinus et instructas classes naufraga praecesserat nauis. scires nauigare qui seruaturus esset patrem.3 Erat nauigium, immo fuerat. O crudelis et pertinax nouerca! nihilominus saeuit; maria iam quiescunt, praedones miserentur, irati parcunt. Veni ad uos ut probem me parricidam. Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis itineribus fata decurrunt. O maria iustiora iudiciis! o mitiores procellae patre! Non putatis misericordem qui quem damnauit puniendum fratri dedit? Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere, Mithridaten, dii boni, quam non dubium parricidam! Gaude, pater, neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. “Nocens est iste;” sed mihi frater est. Naturae iura sacra sunt etiam aput piratas. Dixisses, inquit, te non posse. ita tu nesciebas? Non licuit, non debui, non potui. Pars altera. Nega nunc parricidam fuisse quem scis esse piratam. Dimisit me in patrocinium suum, ut quia non occiderat, uideretur nec ante uoluisse. Quis porro me uno miserior est? uitam parricidae debeo. Extra. Magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transiit, ut aliquid dici debuerit in nouercam; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspicionem et figuras; quod PASSIENVS. non probabat adserens minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare. quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, post ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire.4 HISPANVS duro colore usus, hoc se tamquam grauius elegisse dixit supplicii genus: qui color prudentibus displicebat; quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit?

被成为海盗头目的儿子释放的父亲。 某人育有二子,又娶了继母。他在家中判定其中一子犯有弑亲之罪,交由兄弟处置受罚。那兄弟将他置于一艘失去属具的船上。青年漂泊至海盗处,成为海盗头目,擒获了出门远行的父亲并将他释放。父亲归来后欲将儿子逐出家门。“在那般狂风暴雨的混乱中,我什么也辨认不清,也记不清究竟是父亲还是继母交托给我这般差使,是想将这当作差使还是惩罚,是对弑亲的报应还是弑亲本身。你命我将兄弟缝进皮囊吗?我做不到。你不原谅吗?还是你不相信?我敢说连你自己也做不到。海难中未见有同伴生还;一切器具皆被削去,毫无希望的依凭。我该向父亲辩白还是向兄弟辩白?‘我将把你的孝心之礼带往冥府,因借着兄弟之手,我得以不似弑亲者那般死去。’父亲说:‘兄弟还活着。’我不信。他说:‘是他救了我。’是你让我相信了。在这样一个轻易相信弑亲之事的家庭里,我未能杀死兄弟,兄弟也未能杀死父亲。风暴的描写:雷电自四面密布的浓云中迸射,可怕的风暴遮蔽了白昼;海浪汹涌翻腾,即便是规整完好的船舶亦觉可怖。我说:‘兄弟,若你是无辜的,便有小船;若你有罪,便有皮囊。’我无法犯下弑亲之罪——我们所有人是多么容易犯错啊——而我以为已经犯下了。他说:‘兄弟,你将是这个家中第一个犯下弑亲之罪的人。’海滩上搁浅着一艘小舟,即便在完好之时它也曾招致不幸的航程。若他在你启程时将自己的船还给了你,我才相信他是弑亲者。刹那间我的利刃与心神一同滑落,不知怎样的惊骇让黑暗笼罩了我惊呆的双眼。我领悟到,即便有父亲的指令,犯下弑亲之罪是何其艰难。愿那在我们家中唯一眷顾苦难者的命运女神,亦如此眷顾于我。父亲在平静的海面上、吉兆的旅途中、乘坐完好坚固的船只启程。这是怎么一回事?受判决之人的航行竟然比判决他的人更为幸运。在诸位看来,他是从海盗那里学会了清白无辜,还是说他即便在海盗之中也未曾丧失清白?父亲啊,若非你落入弑亲者之手,你早就丧命了。破碎的帆亦曾兜满海风,破如残骸之船亦曾超前于装备齐整的舰队。你本可看出,那将要拯救父亲的人正在航行。那曾是一艘船,更确切地说,曾经是。啊,残忍而顽固的继母!她依旧在大发雷霆;大海已然平静,匪徒心怀怜悯,愤怒者亦予饶恕。我来到诸位面前,为要证明自己是弑亲者。大自然开辟了诸多通往死亡的道路,命运循着众多轨迹奔流而下。啊,比审判更为公正的大海!啊,比父亲更为温和的暴风!将受判决之人交给兄弟去施罚的人,你们难道认为他是仁慈的吗?卢库鲁斯的百人队长未能杀死米特拉达梯——善良的神明啊,米特拉达梯那是何等确凿无疑的弑亲者!高兴吧,父亲,你的两个儿子中没有一个犯下弑亲之罪。父亲啊,讲一讲被这般放走的人,究竟是如何放走你的吧。‘那人是有罪的;’但在我看来他是兄弟。即便在海盗之中,自然之法亦是神圣的。他说:‘你本该说自己做不到。’难道你当时竟不知道吗?不可为,不应为,我也不能为。” 另一方。“现在去否认你明知身为海盗之人曾是弑亲者吧。他释放我乃是为了替他自己辩护,好让人以为他既然没有杀我,从前也根本不想杀。除我一人之外,世上还有谁更为悲惨?我竟将性命欠给了一个弑亲者。” 附记。大批新派修辞家倒向了这一立场,认为应当针对继母有所陈词;亦有人并非公开明言,而是借由怀疑和托讽修辞;帕西埃努斯对此并不赞同,声称诋毁继母比公开控告更为不合体统且不可容忍。某些人仅在开篇时能掌控住自己,随后便被冲动卷走。然而,陷入拙劣的论辩立意(色彩),比主动转向它更容易得到原谅。伊斯帕努斯采用了一种严苛的立意,声称自己选择这种惩罚方式是为了施加更沉重的苦刑:这种立意令明达之士感到不快;因为倘若他既未听命又未予宽宥,他究竟还有何种获得赦免的希望呢?

语法注4 条
  1. 7.1tradidit fratri puniendum

    动形词 puniendum 作为宾语补足语以宾格形式表示目的,与 tradidit 连用,意为“交由兄弟处置受罚”,其逻辑宾语 eum 由上文省略承前。

  2. 7.1Ita mihi, quae sola miseros in domo nostra respicit, Fortuna succurrat

    ita ... succurrat 采用祈愿用法下的虚拟式现在时(用于誓言或祈愿的惯用格式,“愿……如此眷顾我”)。关系从句 quae sola miseros... respicit 通过倒装(hyperbaton)被置于其先行词 Fortuna 之前。

  3. 7.1scires nauigare qui seruaturus esset patrem

    虚拟式未完成过去时 scires 表示过去的潜在可能(“人们本可以知道 / 谁都能看出”)。qui seruaturus esset 省略了先行词 eum,构成充当不定式 nauigare 逻辑主语的关系从句,虚拟式在此带有特征性或预期色彩。

  4. 7.1excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire

    比较级中性词 excusatius 用作谓语,比较两个不定式短语:incidere(无意中或失足陷入拙劣的修辞立意)与 transire(故意转变立场移至该立意)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:7.1