← 老塞内卡

论争集摘录

§6.5-6.6

伊菲克拉特斯扰乱法庭与毒杀女儿的妻子

第一则辩辞探讨伊菲克拉特斯在与色雷斯王讲和联姻归来受审时,是否借由法庭周围的武装人员和自己拔剑的行为在审判中施加了暴力。第二则辩辞探讨一位曾扬言女儿宁死不嫁选定夫婿的妻子,在女儿暴卒并被揭发与该男子通奸后,被丈夫指控犯有投毒与通奸之罪。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.5

​Iphicrates reus. Qui uim in iudicio fecerit, capite puniatur. Missus Iphicrates aduersus Thracum regem, bis acie uictus foedus cum eo percussit et filiam eius uxorem duxit. cum Athenas redisset et causam diceret, uisi sunt circa iudicium quidam Thracum cultu armati et ipse reus gladium strinxit. cum iudices citarentur ad iudicandum, palam absolutorias tulerunt sententias. accusatur quod uim in iudicio fecerit. Nemo iudicum tuorum non sic timuit tamquam tu de illis iudicaturus esses.1 Cum toto tibi regno suo uenit aduocatus; non maioribus copiis bellum instruxit quam iudicium. Iphicrate, conde gladium; iudicium est. Quid tibi cum gladio? certe bis uictis arma ponenda sunt. Quae est ista contra rerum naturam permutatio, in bello nuptiae, in iudicio bellum? Pars altera. Ego uim non feci; omnia enim legitima peracta sunt: accusator suo loco dixit, reus suo respondit; perfectum per omnes numeros suos iudicium est. Cum iudices sententias ferrent, strinxi gladium, ut occiderem me, si dampnatus essem. Iudices tulerunt palam absolutorias, ut gratiam duci suo referrent. Nuptiarum causa utilitas reipublicae fuit. Miles pulsus saepius erat infelici proelio. Barbaros circa iudicium fuisse non propter officium armatos, sed propter morem suum.2 Quid potestis, inquid, queri? quod uobis obsidem adduxi?

受审的伊菲克拉特斯。 凡在法庭上施加暴力者,处死刑。伊菲克拉特斯奉命出征色雷斯国王,在战场上两度战败,遂与该王订立和约,并娶其女为妻。当他回到雅典并在法庭受审辩护时,有人看到法庭周围聚集着身着色雷斯装束的武装人员,被告本人也拔出了剑。当法官们被传唤投票裁决时,他们公开投下了宣告无罪的票。他因在法庭上施加暴力而被控告。“你的法官中没有一人不惊恐万状,仿佛你将对他们施行审判一般。你的辩护人率领其整个王国前来助你;他为法庭调集的军力并不亚于用于作战的兵力。收起剑来,伊菲克拉特斯;这里是法庭。你带着剑有何用意?两度战败之人理应放下武器。战时行婚礼,法庭起兵戈,这等反乎自然常理的颠倒究竟所为何来?” 另一方。“我并未施加暴力;因为所有法定程序均已履行完毕:控告人在其位发言,被告人在其位答辩;审判在各项细节上均已完备。当法官们投票裁决时,我拔出剑,是为了在被定罪时自尽。法官们公开投下无罪票,是为了向自己的统帅表达感激。结亲的缘由乃是出于城邦的利益。将士们在不利的战斗中频遭击溃。异族人在法庭周围身带武装,并非为了执行任务,而是出于他们自身的习俗。他说:‘你们有何可抱怨的?难道是因为我为你们带回了人质吗?’”

§6.6

​Adultera Venefica. Veneficii sit actio. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filiam nubilem, indicauit uxori, cui eam conlocaturus esset. illa dixit: celerius morietur quam illi nubat. decessit puella ante diem nuptiarum, dubiis signis cruditatis et ueneni. torsit ancillam pater; dixit illa nihil se scire de ueneno, sed de adulterio dominae et eius cui conlocaturus filiam erat. accusat uxorem ueneficii et adulterii. “Morietur:” teneo ueneficam; “celerius quam nubat:” teneo adulteram. “Morietur:” factum est; “celerius quam nubat:” factum est. Adulterium deprehendi serius quam factum est, ueneficium antequam fieret. Duo crimina ad uos detuli et duos indices: altera dicit quod factum est, altera etiam quod futurum sit.3 Generi adultera, filiae pelex. Quam infelix domus est in qua adulterium argumentum est! Dixi: honestus est; dixi: pulcher est; dum laudo generum, commendaui adulterum. O me tardissimum in malis meis! ueneficium ne denuntiatum quidem credidi, adulterium in ueneficio demum deprehendi. Versae sunt in exsequias nuptiae mutatusque genialis lectus in funebrem, subiectae rogo felices faces. Profertur putre corpus et uenenis tumens. quid ultra quaeritis? uerbis signa, signis tormenta conueniunt. Ad uocem tuam facta conueniunt. “Morietur antequam nubat:” factum est. Vidimus fluens corpus et in cadauere illius materna uerba credidimus. Generum adulterio perdidi, uxorem parricidio, filiam ueneficio. Pars altera. Duo grauissima crimina obiecit, adulterium et ueneficium: adulterium ancilla teste, ueneficium ne ancilla quidem. Cum indignaretur se non rogatam, exciderunt illi uerba quae non minus quam ille filiam luget.4 At quare dixisti: “celerius morietur quam illi nubat?” Verba dolori parum considerata exciderunt. et est saepissime fortuita diuinatio.

通奸的投毒妇。 当提起毒杀之诉。某人有一妻,并与妻子育有一位已届婚龄的女儿,他告知妻子打算将女儿许配给谁。妻子说:“她会早于嫁给他而死。”少女在婚期前夕离世,死因显现出消化不良与中毒的模糊迹象。父亲拷问了一名女奴;女奴称自己对毒药一无所知,但知晓女主人与父亲拟将女儿许配之男子有通奸之情。父亲指控妻子犯有投毒与通奸之罪。“‘她会死’:我抓住了投毒者;‘早于嫁给他’:我抓住了通奸者。‘她会死’:应验了;‘早于嫁给他’:也应验了。我察觉通奸是在其发生之后,察觉毒杀却在其发生之前。我向诸位呈报了两桩罪行与两名告发者:一个说明了既成之事,另一个甚至预告了将成之事。对于女婿而言是通奸妇,对于女儿而言是争宠的情敌。通奸竟成为佐证的家庭,是何等不幸!我说:‘他为人正直’;我说:‘他容貌俊美’;当我在赞美一位女婿时,我却举荐了一个奸夫。在面对自身灾祸时,我竟是如此迟钝!毒杀即便已被预先宣告,我也未曾相信;通奸之情,直到发生毒杀时我才终于察觉。婚礼化作了葬礼,合卺之榻变成了灵床,吉庆的火把被置于柴堆之下。腐败肿胀、浸透毒素的尸身被抬出。你们还寻求什么?表象与言辞相符,拷问的结果与表象相符。事实与你的言语丝丝入扣。‘她将在出嫁之前死去’:这已成事实。我们目睹了溃烂的身躯,并在她的遗体上确信了母亲的话语。我因通奸失去了女婿,因弑亲失去了妻子,因毒杀失去了女儿。” 另一方。“他提出了两桩极其严重的罪名,通奸与毒杀:通奸有女奴作证,毒杀甚至连女奴的证言都没有。当她因未被征询意见而愤慨时,话语脱口而出——而她悼念女儿之情绝不亚于他。然而‘你为何说“她会早于嫁给他而死”’?那些未加深思的言辞是在伤痛中脱口而出的;而偶合的预言本就屡见不鲜。”

语法注4 条
  1. 6.5Nemo iudicum tuorum non sic timuit tamquam tu de illis iudicaturus esses.

    双重否定 nemo non(没有人不……,即人人都……)之后接由 tamquam 引导的虚拟式假设比较从句(iudicaturus esses)。tamquam 表达一种主观假想的状态:“仿佛你将对他们施行审判一般”。

  2. 6.5Barbaros circa iudicium fuisse non propter officium armatos, sed propter morem suum.

    此处使用了“宾格加不定式”结构(Barbaros... fuisse),作为辩方要点陈述的间接引语,依附于前文隐含的陈述动词。armatos 作为分词修饰 Barbaros,其理由通过介词短语 non propter officium 与 sed propter morem suum 形成对比。

  3. 6.6Duo crimina ad uos detuli et duos indices: altera dicit quod factum est, altera etiam quod futurum sit.

    duos indices(两名告发者)随后由阴性代词 altera... altera 指代。名词 index(告发者)为通性名词,此处具体指两位女性——女奴(ancilla)与妻子(uxor),因此使用阴性单数 altera... altera。前者陈述了既成事实(通奸),后者甚至预告了未来之事(女儿的死亡)。

  4. 6.6exciderunt illi uerba quae non minus quam ille filiam luget.

    关系代词 quae 的先行词并非中性复数的主语 uerba,而是与格代词 illi(指母亲)。从从句中谓语动词 luget 为单数且带宾语 filiam 可判定,quae 为阴性单数主格,用以修饰代词 illi(“话语从她口中脱口而出——而她悼念女儿之情绝不亚于他”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:6.5-6.6