← 老塞内卡

论争集摘录

§6.3-6.4

争夺母亲的遗产分割与同饮毒药案

本篇包含两则辩论练习:其一为幼弟指控兄长在家产分割中将全部财产与奴隶母亲相对立构成欺诈;其二为流亡中与妻子分饮毒药致妻子独死并继承财产的丈夫被控投毒案的控辩。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.3

​mater nothi lecta pro parte. Maior frater diuidat patrimonium, minor eligat. Liceat filium ex ancilla tollere. Quidam cum haberet legitimum filium, alium ex ancilla sustulit et decessit. maior frater sic diuisit, ut patrimonium totum ex una parte poneret, ex altera matrem nothi. minor elegit matrem et accusat fratrem circumscriptionis. Vnus omnium exheredatus sum diuidendo.1 Legisset, inquid, alteram partem. tu solus talis potuisti esse filius qualis frater es. Lex te diuidere, me eligere iussit: aperte ne minor circumscribatur timet. Sic diuisit, ut si uellem non esse mendicus, relinquerem fratrem in egestate, matrem in seruitute. Non est diuidere ex altera parte patrimonium ponere, ex altera onus. Talis fuit, ut illi coheredem pater ex ancilla tolleret. Elige, ut aut patrimonio careas aut scelere.2 Circumscriptores dici solent qui aliquid abstulerunt: iste nihil reliquid. Tu, inquid, uoluisti pauper esse. Cur ergo queror, si egestate delector? Obici, inquid, non potest quod lege factum est. immo nihil nisi quod lege factum est; nam si quid aliter gestum est, per se inritum est. circumscriptio semper crimen sub specie legis inuoluit: quod apparet in illa legitimum est, quod latet insidiosum. semper circumscriptio per ius ad iniuriam peruenit. Lex iubet maiorem diuidere, minorem eligere: nec tu diuisisti nec hic elegit; sic a te alligatus est, ut necesse haberet quod non expediebat malle.3 Nota fuit in matrem mea pietas; non timuit ne eligere possem alteram partem. Pars altera. Ego nihil aliud quam diuisi. Circumscriptio non in diuisione est, sed in electione. Habes matrem quam totis quidam bonis redemerunt; habes gloriam quam per ignes quidam, per arma quaesierunt. Multa de patrimonio rapuit cum haberet ius dominae ancillae inpudentia. Timebas ne in illam saeuirem? non expediebat mihi, cum in illa totum patrimonium habiturus essem. Nunc tantundem habes; habes enim partem quam uoluisti. ut tantundem haberes, nec pater uoluerat; ideo matrem tuam ancillam reliquid.

作为一份份额被选中的庶子之母。 兄长当分割家产,幼弟当进行选择。准许收养女奴所生之子。某人有一婚生子,又与一女奴生下一子并予以抚养,随后离世。兄长如此分割家产:将全部家产置于一边,将庶子之母置于另一边。幼弟选择了母亲,并指控兄长欺诈。“通过分割这一程序,我成了所有人中唯一被剥夺继承权的人。他说:‘他本可以选另一份的。’唯有你能够成为一个像你做兄弟那样的儿子。法律命你分割、命我选择:显然法律正唯恐弱小者受欺罔。他的分割方式使得,我若不想沦为乞丐,就必须将兄弟弃于困苦之中,将母亲置于奴役之下。把家产置于一边,把重担置于另一边,这绝非分割。正因他是这般为人,父亲才不得不从女奴那里为他收养一个共同继承人。‘选吧,好让你要么失去家产,要么免于罪愆。’被称为欺诈者的人通常是夺走某些东西的人,而这人却什么也没有留下。他说:‘是你自己想要贫穷的。’若我以此等困厄为乐,我又何必抱怨?他说:‘依法律所做之事不可被指摘。’恰恰相反,除了依法律所做之事外,没有什么是可被指摘的;因为若有任何事以非法方式行之,其自身便是无效的。欺诈总是将罪行包裹在法律的外衣之下:显露在外的是合法的,隐匿在内的则是险恶的。欺诈总是通过法律走向不义。法律命兄长分割、幼弟选择:你既未曾分割,此人也未曾选择;他被你牢牢束缚,以致不得不选择对他不利的那一份。我对母亲的孝心人尽皆知;他根本不怕我会去选另一份。” 另一方。“我除分割之外未做任何事。欺诈不在于分割,而在于选择。你得到了母亲,某些人曾用全部家产去赎买母亲;你得到了荣耀,某些人曾冒着烈火与利刃去追寻荣耀。当女奴的骄横窃取了女主人的特权时,她从家产中掠夺了许多。难道你害怕我会虐待她吗?这对我毫无益处,因为通过她我本可以拥有全部家产。如今你拥有的东西与此等价;因为你得到了你想要的份额。至于让你得到同等的财富,父亲原本也未曾希望;因此他才让你的母亲依然身为女奴。”

§6.4

​Potio ex parte mortifera. Veneficii sit actio. Proscriptum uxor secuta est. quodam tempore secreto poculum tenentem interrogauit, quid esset; ille dixit uenenum et mori se uelle. rogauit illa ut partem sibi daret et dixit se nolle sine illo uiuere. partem bibit ipse, partem uxori dedit. periit illa sola. testamento inuentus est maritus heres. restitutus arguitur ueneficii. Sic egit ut deprehenderetur, sic deprehensus est ut exoraretur, sic bibit ut uiueret. Quod est istud uenenum quod tantum heredi non nocet? Nemo umquam tam palam uxori uenenum dedit. Fugit ne occideretur qui dicit se mori cupere. Vnus proscriptione locupletior factus est. Vt uiuere uellet, uxor illi persuadere non potuit; persuasit res blandior, uxoris hereditas. Sciit quam partem potionis hauriret. Contrarias partes gladio persecutus est, suas ueneno. Occidendi finem prius uictores fecere quam uicti. Quid iam putabatis futurum, cum in exsilium uxor testamentum tulisset, maritus uenenum? Vbi est uxor? Ecquid te pudet? iam etiam proscripti redeunt. Statim sumta potione conlapsa est. nolite mirari, si tam efficax uenenum est: heres est qui dedit. Summis fere partibus leuis et innoxius umor suspenditur, grauis illa et pestifera pars pondere suo subsidit. Apparet te diu praeparatum uenenum habuisse: scisti diuidere. Etiamsi potest defendi qui uolenti dedit, tu potes qui fecisti ut uellet? Id genus ueneni fuit quod pondere subsideret in imam potionem. bibit iste usque ad uenenum, uxor uenenum. Pars altera. Virum in pace dilexit, in bello secuta est, in ultimo consilio non reliquid. O dignam quam innocens sequar!4 Bellum ciuile egi, proscriptus sum, exulaui; quid his malis adici potest nisi ut uenenum bibam et uiuam? Venenum, inquam, est. Hoc qui daturi sunt, dissimulant. Venenum Cato uendidit. Quaerite an proscripto licuerit emere quod licuit Catoni uendere.

仅一部分致命的药剂。 当提起毒杀之诉。妻子追随了遭公敌宣告的丈夫。某个时刻,妻子见他私下端着杯子,便问那是什么;他说那是毒药,自己一心求死。妻子请求他分给自己一部分,并称没有他自己不愿苟活。丈夫自己喝了一部分,将一部分给了妻子。唯有妻子死去了。根据遗嘱,丈夫被确认为继承人。恢复公民权后,丈夫被控投毒杀人。“他的作为恰好使自己被撞见,他的被撞见恰好使自己受到苦求,他的饮毒恰好使自己得以生还。这究竟是怎样一种唯独不伤及继承人的毒药?从未有人如此公然地向妻子投毒。那口口声声说渴望赴死的人,为了不被杀害而逃亡。唯独他一人因公敌宣告而变得更为富有。妻子未能说服他渴望活下去;更具诱惑力的东西——妻子的遗产——却说服了他。他清楚自己喝下的是药剂的哪一部分。他以刀剑追杀敌对党派,以毒药追杀自己的党派。胜利者甚至比战败者更早停止了杀戮。当妻子带到流亡地的是遗嘱,而丈夫带去的是毒药时,你们当时认为会发生什么呢?妻子在何处?你难道没有丝毫羞耻吗?如今连遭公敌宣告的人都已归来。刚服下药剂,她便倒下了。若这毒药如此灵验,你们切莫惊异:因为下毒者正是继承人。在大致最上层的部分,轻盈无害的液体悬浮着;而那沉重致命的部分则凭其自身重量沉于杯底。显然你持有的是早已备下的毒药:你知道该如何分割它。即便向自愿赴死者施药之人尚可申辩,难道促使她产生此等愿望的你也能申辩吗?这是一种因重量而沉淀在药剂最底部的毒药。这人喝到了毒药之前的部分,而妻子喝下的则是毒药本身。” 另一方。“她在和平岁月里爱慕丈夫,在战乱之中追随丈夫,在最后的决意中也没有离弃丈夫。啊,无辜的我追随她该是多么相称!我经历了内战,被列入公敌宣告,流亡异乡;在这些灾祸之上,除了服下毒药却苟活于世之外,还能增添什么?我说过:‘这是毒药。’那些意图下毒的人总是掩饰不宣。卡托曾卖过毒药。你们且去查问,允许卡托出售之物,是否允许一个遭公敌宣告的人去购买。”

语法注4 条
  1. 6.3Vnus omnium exheredatus sum diuidendo.

    diuidendo 为动名词夺格,表示手段或方式(“通过分割”)。这里带着讽刺意味强调:说话人正是通过兄长所执行的财产分割这一法定程序而被剥夺了继承权,而非因自己进行了分割。

  2. 6.3Elige, ut aut patrimonio careas aut scelere.

    动词 careo 支配表示分离的夺格(patrimonio, scelere),意为“缺少”或“免除”。该句概括了兄长强加给幼弟的不公抉择:选母亲则失去家产(patrimonio careas),选家产则无法免于不孝之罪(即背负罪名,与免除罪责相对)。

  3. 6.3nec tu diuisisti nec hic elegit; sic a te alligatus est, ut necesse haberet quod non expediebat malle.

    紧随 alligatus est 的 ut 从句带有未完成过去时连接法(necesse haberet),表示结果,意为“不得不”。necesse habere 支配不定式 malle(宁愿选择),其宾语为关系从句 quod non expediebat(不利的事物),揭示了幼弟在道德与心理上被逼无奈选择经济上极其不利的一方。

  4. 6.4O dignam quam innocens sequar!

    此为 dignus qui + 连接法句式在感叹句中的应用(O 后接宾格 dignam,引出关系代词宾格 quam 及连接法 sequar),意为“啊,值得我追随的女子!”形容词 innocens 为主格,与 sequar 的主语(说话者丈夫)一致,作状语修饰,意为“以无罪之身/光明磊落地”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:6.3-6.4