← 老塞内卡

论争集摘录

§4.pr#1

阿西尼乌斯·波利奥的演说与刚毅品格

老塞涅卡阐述了逐步引荐演说家以维系读者兴趣的写作策略,并回顾了阿西尼乌斯·波利奥的演说特质与坚毅品格:他从不在公众前随意辩诵,指导孙辈,且在丧子之痛中仍保持着刚毅不屈的气度。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.pr#1

​Quod munerarii solent facere, qui ad exspectationem populi detinendam noua paria per omnes dies dispensant, ut sit quod populum et delectet et reuocet, hoc ego facio: non semel omnes produco; aliquid noui semper habeat libellus, ut non tantum sententiarum uos, sed etiam auctorum nouitate sollicitet. Acrior est cupiditas ignota cognoscendi quam nota repetendi. hoc in histrionibus, in gladiatoribus, in oratoribus de quibus modo aliquid fama promisit, in omnibus denique rebus uidemus accidere: ad noua homines concurrunt, ad nota non ueniunt. Non tamen exspectationem uestram macerabo singulos producendo: liberaliter hodie et plena manu faciam. Pollio ASINIVS numquam admissa multitudine declamauit; nec illi ambitio in studiis defuit: primus enim omnium Romanorum aduocatis hominibus scripta sua recitauit.1 et inde est quod LABIENVS, homo mentis quam linguae amarioris, dicit: “ille triumphalis senex a)kroa/seis suas numquam populo commisit:” siue quia parum in illis habuit fiduciam, siue — quod magis crediderim — tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit, et exerceri quidem illo uolebat, gloriari fastidiebat. Audiui autem illum et uiridem et postea iam senem cum Marcello Aesernino nepoti suo quasi praeciperet. audiebat illum dicentem et primum disputabat de illa parte quam Marcellus dixerat: praetermissa ostendebat, leuiter tacta implebat, uitiosa coarguebat. deinde dicebat partem contrariam. Floridior erat aliquanto in declamando quam in agendo: illud strictum eius et asperum et nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi uenia opus esset quae ab ipso uix inpetrabatur. Marcellus, quamuis puer, iam tantae indolis erat, ut Pollio ad illum pertinere successionem eloquentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod semper euenit, magnitudo patris non produceret sed obrueret.2 Memini intra quartum diem quam Herium filium amiserat3 declamare eum nobis, sed tanto uehementius quam umquam, ut appareret hominem natura contumacem cum fortuna sua rixari; nec quicquam ex ordine uitae solito remisit. itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset diuus Augustus, ut erat mos illi clementissimo uiro, non ciuiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno conuiuio cenasset, rescripsit Pollio: “eo die cenaui quo Herium filium amisi.” Quis exigeret maiorem ab amico dolorem quam a patre?

正如那些竞技举办者通常所做的那样,他们为了维系民众的期待,每日分发新的对决组合,以求有物既能取悦民众又能将其召回,我也正这样做:我不把所有人一次性推将出来;让这本小册子始终包含某种新意,以便不仅以箴言的新颖,而且以作者的新颖来打动你们。探求未知事物的欲望比重温已知事物的欲望更为强烈。我们在演员身上、在角斗士身上、在传闻刚刚有所许诺的演说家身上,总之在所有事物中,都能看到这一现象的发生: 人们奔向新鲜事物,却不顾已知之事。然而,我不会通过逐一引荐来折磨你们的期待:今天我将慷慨大方、倾囊相授。阿西尼乌斯·波利奥从不接纳大众入场来进行辩诵;但他绝非在学业上缺乏抱负:在全体罗马人中,正是他第一个召集听众朗诵自己的著作。因此,那位心性比口舌更为刻薄的拉比埃努斯说道:“那位凯旋的老人从未将他的口头试演交付于民众”——或是因为他对那些作品缺乏信心,或是——我更愿相信这点——这样一位伟大的演说家认为那种练习逊于自己的天赋,他虽乐于以此自练,却不屑借此自夸。 我曾在他年富力强时听过他发言,后来当他垂垂老矣时,我也曾听他仿若指导孙子马尔凯卢斯·埃塞尔尼努斯那样发言。他倾听孙子演说,首先就马尔凯卢斯所讲的一方论点进行辨析:指出遗漏之处,充实浅尝辄止之处,驳斥瑕疵之处;随后他再陈述对立一方的论点。他在辩诵时比在法庭实战中要华丽得多:他那对待自身天赋严格、苛刻且过分苛求的批判眼光竟松懈至此,以至于在许多地方,他都需要那种从他本人那里极难获得的宽容。 马尔凯卢斯虽尚年少,却已具备如此非凡的天资,以至于波利奥坚信自身雄辩术的传承非他莫属,尽管波利奥留有一子阿西尼乌斯·加卢斯——若非其父的伟大如常有之事那般压倒了他而非成就了他,加卢斯本也是位伟大的演说家。我记得,在失去儿子赫利乌斯后不到四天,波利奥就为我们进行辩诵,但其激烈程度远甚以往,以至于显而易见,这位生性倔强的汉子正在与自己的命运抗争;他并未因此放弃任何惯常的生活秩序。于是,当盖乌斯·恺撒在叙利亚去世、神君奥古斯都按照那位极其温厚之人的惯常做派,不仅以平民姿态而且以亲密的口吻,通过书信抱怨自己极亲近的朋友竟在自己如此重大且切近的悲痛中赴全席宴饮时,波利奥回复道:“我在失去儿子赫利乌斯的那天,也进餐了。”谁能要求一位朋友展现出超越父亲的悲痛呢?

语法注3 条
  1. 4.prprimus enim omnium Romanorum aduocatis hominibus scripta sua recitauit

    形容词 primus 与主动词 recitauit 构成谓语性修饰,意为“他是所有罗马人中第一个召集听众朗诵自己著作的人”。aduocatis hominibus 为独立夺格结构。

  2. 4.prnisi illum, quod semper euenit, magnitudo patris non produceret sed obrueret

    在前面的 magnum oratorem 之后隐含着虚拟式动词(如 fuisset),与虚拟条件从句 nisi ... produceret sed obrueret 相应,构成与过去/现状相反的虚拟语气:“若非其父的伟大压倒了他而非成就了他,(他本会是)一位伟大的演说家”。

  3. 4.printra quartum diem quam Herium filium amiserat

    intra quartum diem quam 为时间表达的固定结构,quam 在此作用等同于 postquam,意为“在他失去儿子赫利乌斯之后不到四天之内”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:4.pr#1