- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:3.7-3.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本章节包含三个辩论论题:父亲因毒杀自残发狂的儿子而被控虐待;奥林图斯父亲在其子受辱后因群民纵火致死而被控聚众骚乱;以及一名奴隶因拒绝为主人提供自杀毒药而被遗嘱判处十字架刑、转而向保民官申诉。
Venenum Furenti filio datum. Filio furenti et membra sua lanianti pater uenenum dedit. accusatur ab uxore malae tractationis. Non mirum est quare uiuat quae filium perdidit: uiuit qui occidit. Pars altera. Quem cotidie perdebam, aliquando extuli. Falleris, misera mulier, in orbitatis tuae tempore: non tunc perdidisti filium, sed tunc extulisti. Extra. ALFIVS FLAVVS hanc sententiam dixit: ipse sui et alimentum erat et damnum.1 Hunc CESTIVS quasi corrupte dixisset obiurgans: apparet, inquid, te poetas studiose legere: iste sensus eius est qui hoc saeculum amatoriis non artibus tantum sed sententiis impleuit. Ouidius enim in libris metamorfoseon dicit: ipse suos artus lacero diuellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.
给发狂儿子的毒药。 父亲将毒药给了发狂并撕咬自己肢体的儿子。他被妻子指控虐待罪。失去儿子的女人活了下来不足为奇,因为杀子之人也活着。另一方。我每天都在失去的那个人,我终于予以安葬了。可怜的妇人,你在丧子之时上弄错了:你并非在当时失去了儿子,而只是在当时埋葬了他。补遗。阿尔菲乌斯·弗拉乌斯说了这句警句:“他既是他自己的给养,又是他自己的毁损。”切斯提乌斯斥责他仿佛说得不当,说道:“显然你热衷于阅读诗人:那种构思属于那个不仅用恋爱技艺、而且用恋爱箴言充斥了本时代的人。”因为奥维德在《变形记》中写道:“他开始以撕裂的噬咬扯碎自己的肢体,这个不幸的人借由缩减身体来给养自身。”
Olynthius pater reus concursus. Qui coetum et concursum fecerit, capital sit. Victa Olyntho cum filio adulescente Olynthius senex Athenas uenit. Athenienses omnibus ciuitatem Olynthiis decreuerunt. inuitatus ad cenam ab adulescente luxurioso cum filio uenit. ibi cum de stupro filii mentio esset, pater profugit, adolescens retentus est. pater flere ante domum coepit; incensa est domus; decem adolescentes perierunt et filius Olynthii. accusatur pater quod coetum concursumque fecerit.2 Misero si flere non licet magis flendum est. Imperari dolori silentium non potest. Fuerunt ex populo qui dicerent: “hic meum filium, hic meam corrupit uxorem;” suum quisque illo et ignem adtulit et dolorem. Timeo, fili, ne dum te quaero in ossa raptoris alicuius incidam. Vbi Athenarum fides? ubi hospitales inuicem dexterae? Capti, inquam, fili, sumus; dum licet fugiamus, sed tamquam a Philippo. Pariter apud Philippum certe uiri fuimus. Lacrimae meae uocantur in crimen, quasi ex quo Olynthos capta est flere desierim. Tantus scilicet sum, ut in ea ciuitate populum concitare potuerim in qua filium seruare non potui. Non quotiens conuenerunt in aliquem locum plures coetus et concursus est, sed quotiens conuocati, quotiens parati quasi ad ducem suum concurrerunt; non si una uicinia coiit aut transeuntium paucorum numerus adfluxit, sed ubi totus aut ex magna parte populus, ubi diuisa est in partes ciuitas. Coetus multitudinis magnae nomen est coeuntis ex consensu quodam: at illic initio pauci fuerunt, deinde reliqui non ad me conuenerunt, sed ad incendium, quod tamen populus spectare maluit quam extinguere. Lex non eum punit propter quem coetus factus est, sed eum a quo factus est. Non mihi tanti ultio fuit, ut amittere filium uellem; et temptaui populum rogare nec potui. Pars altera. Quid coetu opus est? sunt scriptae ad uindictam iniuriarum omnium leges. Mota semel multitudo modum non seruat. Ardere illo incendio ciuitas potuit.
被控聚众骚乱的奥林图斯父亲。 凡聚众引发骚乱者,处死刑。奥林图斯沦陷后,一位奥林图斯老人带着年轻的儿子来到雅典。雅典人决议授予所有奥林图斯人公民权。应一位奢靡青年的晚宴之邀,老人携子同往。在那里提及奸污其子之事时,父亲逃脱,青年被扣留。父亲开始在门前痛哭;房屋被纵火;十名青年及奥林图斯人的儿子丧生。父亲被指控集会并引发骚乱。若不幸之人不被允许哭泣,则更当痛哭。悲痛不可被命令保持沉默。民众中有人曾说:“此人败坏了我的儿子;此人诱污了我的妻子”;每个人都将自己的火与悲痛带到了那里。儿子啊,我担心在寻找你时,会碰到某个强暴者的白骨。雅典人的信义何在?彼此相迎的宾客之手何在?儿子啊,我说,我们沦为俘虏了;趁还被允许,让我们逃跑吧,但要像逃离腓力时那样。至少在腓力面前,我们同为堂堂男子。我的眼泪竟被罗织为罪状,仿佛自奥林图斯陷落以来我就停止了哭泣似的。诚然我是如此伟大的人物,以至于能在无法保全儿子的城邦里煽动民众!并非只要多人聚集在某个地方就是集会和骚乱,而是只有当人们被召集、准备就绪如同奔向其首领般蜂拥而至时,才算如此;并非单个邻里聚集或少数过路人涌来就算,而是指整个城邦或大部分民众聚集、城邦分裂为派系之时。“集会”是依某种共识聚集的广大民众的名称;但在那里起初人很少,随后的其他人聚集而来并非投奔我,而是奔向火灾,然而民众宁可围观火灾也不愿将其扑灭。法律惩罚的不是因其缘故导致集会的人,而是直接组织集会的人。对我而言,复仇并不值得以失去儿子的代价去换取;我曾试图向民众哀求,却未能成功。另一方。集会何用?为惩办一切不法行为已明文制定了法律。群众一旦被动员,便不会保持节制。城邦本可能在那场大火中化为灰烬。
Crux servi venenum domino negantis. Aeger dominus petiit a seruo ut sibi uenenum daret. non dedit. cauit testamento ut ab heredibus crucifigeretur. appellat seruus tribunos. Lex Cornelia, te appello; ecce erus iubet quod tu uetas. Ne quis illum displicuisse domino putet, tunc huic parari iussit crucem cum sibi uenenum. Plura serui crimina confitemur: intempestiuas potiones, inutiles cibos desideranti negauit. quid enim ille non uoluit qui uenenum petiuit? Maluit crucem pati quam mereri. Si uincitur, periturus est, si non uincitur, seruiturus ei a quo in crucem petitur. Ex altera parte lex est, ex altera testamentum, crux utrinque. Furiosus seruum sine causa uoluit occidere. quaeritis insaniae argumentum? et se uoluit occidere. Seruo, inquit, tribuni non possunt succurrere. Seruo natum regem habuimus; seruo indice patefacta est Bruti liberorum cum Tarquiniis coniuratio. Ergo nihil interest uenenum domino dederit aliquis an negauerit? Etiam ubi remedium est mori, scelus est occidere. Tam cito uos de uita domini seruum desperare uultis quam heredem? Mortem si supplicium putas, quid rogas, si beneficium, quid minaris? Venenum quisquam obicit nisi datum? Vllum tu finem facies tribuniciae potestati, quam populus Romanus ut ipse plurimum posset plus ualere quam se uoluit?3 Venenum habere scelus est tam magnum quam dominum occidere. Pars altera. Mori uolens elegit huic ministerio nequissimum seruum, audacem, infestum sibi. Ille non saluti consuluit domini quem uidebat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit. Seruus erilis imperii non censor est, sed minister. Agitur de iure testamentorum, quorum interiit omnis potestas, si serui uiuorum imperia neglexerint, mortuorum tribuni. Itane, furcifer, tu non morieris domini arbitrio, morietur dominus tuo?
拒绝给主人毒药而被判钉十字架的奴隶。 患病的主人要求奴隶给他毒药。奴隶没有给。主人在遗嘱中规定,奴隶须由继承人钉在十字架上。奴隶向保民官申诉。科尔内利乌斯法啊,我向你呼吁;看啊,主人下达了你所禁止的命令。为免有人以为该奴隶曾令主人不满:正是在主人下令为自己准备毒药之时,下令为此人准备十字架。我们承认奴隶犯下了更多罪行:他拒绝将不合时宜的汤药、无益的食物给予切望的主人;对于要求毒药的人,还有什么是他不想要的呢?他宁可承受十字架,也不愿罪有应得。如果败诉,他必死无疑;如果不败诉,他将继续服侍那个要把他钉上十字架的人。一边是法律,另一边是遗嘱,两边皆是十字架。发狂的主人无故欲置奴隶于死地。你们想要疯狂的证据吗?他还企图自杀。对方说:“保民官不能救助奴隶。”我们曾有过奴隶所生的国王;正是通过奴隶告密者的揭发,布鲁图斯的儿子们与塔尔克文家族的阴谋才大白于天下。难道某人给主人毒药或予以拒绝,竟毫无区别吗?即便死亡是一种解脱,杀人也是罪恶。难道你们希望奴隶像继承人一样,如此迅速地对主人的性命绝望吗?若你认为死亡是刑罚,为何还要索求?若认为是恩惠,为何以此威胁?若毒药未被给出,有谁能以此指控他人?难道你要给保民官的权力设立界限吗?罗马人民为了使自身最为强盛,曾愿其效力凌驾于自身之上。持有毒药与杀害主人是同等巨大的罪行。另一方。欲求赴死的主人为此差事挑选了最卑劣、大胆且对自己怀有敌意的奴隶。那个奴隶并未顾及他目睹因不治之症而日渐衰竭的主人的安好,反倒延长了他的折磨。奴隶并非主人命令的评判者,而是执行者。此案关乎遗嘱权,若奴隶忽视活人的命令,保民官忽视死者的意愿,其全部效力将荡然无存。难道真会如此吗,该套颈枷的恶奴,你不会依主人的心愿而死,主人反要依你的心愿而亡?
- 3.7ipse sui et alimentum erat et damnum
代词属格 sui 作为名词 alimentum(养分)和 damnum(损耗)的宾格性属格,意为“他自己既是他自身的给养,又是他自身的损耗”。如切斯提乌斯所指出的,该修辞警句脱胎于奥维德对埃律西克同饥饿自噬的描写(《变形记》8.877-878)。
- 3.8accusatur pater quod coetum concursumque fecerit
quod 从句中的虚拟式 fecerit 表示被引述的指控理由(所谓的主观原因虚拟式),表明“聚集并引发骚乱”是指控方所主张的罪由,而非叙述者承认的客观事实。
- 3.9Vllum tu finem facies tribuniciae potestati, quam populus Romanus ut ipse plurimum posset plus ualere quam se uoluit?
关系代名词 quam 的先行词为 tribuniciae potestati,关系从句的核心句式为 populus Romanus uoluit [quam plus ualere quam se](带不定式的宾语从句),其中插入了目的从句 ut ipse plurimum posset(“为了使人民自身拥有最大的力量”)。全句意为“罗马人民为了使自身最为强盛,曾愿其效力凌驾于自身之上的保民官权力”。
