← 老塞内卡

论争集摘录

§4.pr#2

哈特里乌斯的心性脆弱与即席演说之才

本段记述了哈特里乌斯面对丧子之痛时的脆弱心态,与波利奥的坚毅形成鲜明对比,并评述了他惊人却失控的即席辩诵才能、由释奴节制演说的做法以及遭受嘲讽的失言表达。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.pr#2

​O magnos uiros1 qui fortunae succumbere nesciunt et aduersas res suas uirtutis experimenta faciunt! declamauit Pollio Asinius intra quartum diem quam filium amiserat: praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis. At contra Q. HATERIVM scio tam inbecillo animo mortem Sex. filii tulisse, ut non tantum recenti dolori cederet, sed ueteris quoque et oblitterati memoriam sustinere non posset. Memini cum diceret controuersiam de illo qui a sepulchris trium filiorum abstractus iniuriarum agit, mediam dictionem fletu eius interrumpi; deinde tanto maiore impetu dixit, tanto miserabilius, ut appareret quam magna interim pars esset ingenii dolor. Declamabat autem Haterius admisso populo ex tempore: solus omnium Romanorum, quos modo ipse cognoui, in Latinam linguam transtulit Graecam facultatem. Tanta erat illi uelocitas orationis, ut uitium fieret. itaque diuus Augustus optime dixit: “Haterius noster sufflaminandus est.” adeo non currere sed decurrere uidebatur. nec uerborum illi tantum copia, sed etiam rerum erat: quotiens uelles eandem rem et quamdiu uelles diceret, aliis totiens figuris, aliis tractationibus, ita ut regi posset nec consumi.2 Regi autem ab ipso non poterat; alioquin libertum habebat cui pareret; sic ibat quomodo ille aut concitauerat eum aut refraenauerat. iubebat illum transire cum aliquamdiu locum dixerat: transibat; insistere iubebat eidem loco: permanebat; iubebat epilogum dicere: dicebat. in sua potestate habebat ingenium, in aliena modum. Diuidere controuersiam putabat ad rem pertinere si illum interrogares, non putabat si audires.3 is illi erat ordo quem impetus dederat; non dirigebat se ad declamatoriam legem. Nec uerba custodiebat. quaedam enim scolae iam quasi obscena refugiunt nec si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repetita possunt pati. Ille in hoc scolasticis morem gerebat, ne uerbis calcatis et obsoletis uteretur; sed quaedam antiqua et a Cicerone dicta, a ceteris deinde deserta dicebat, quae ne ille quidem orationis citatissimae cursus poterat abscondere. adeo quicquid insolitum est etiam in turba notabile est. Hoc exempto nemo erat scolasticis nec aptior nec similior, sed dum nihil uult nisi culte, nisi splendide dicere, saepe incidebat in ea quae derisum effugere non possent. Memini illum cum libertinum reum defenderet, cui obiciebatur quod patroni concubinus fuisset, dixisse: inpudicitia in ingenuo crimen est, in seruo necessitas, in liberto officium. Res in iocos abiit: “non facis mihi officium” et “multum ille huic in officiis uersatur.” ex eo inpudici et obsceni aliquamdiu officiosi uocitati sunt. Memini et illam contradictionem sic ab illo positam magnam materiam Pollionis Asinii et tunc Cassi Seueri iocis praebuisse: “at, inquit, inter pueriles condiscipulorum sinus lasciuiam manu obscena iussisti.” et pleraque huius generis illi obiciebantur. Multa erant quae reprehenderes, multa quae suspiceres,4 cum torrentis modo magnus quidem sed turbidus flueret. redimebat tamen uitia uirtutibus et plus habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in ea in qua fleuit declamatione.

那些不知向命运屈服、反将自身逆境化作美德试炼的伟大人物啊!阿西尼乌斯·波利奥在失去儿子后不到四天就进行了辩诵:那是向自身灾厄发起挑衅的伟岸胸襟的宣示。但相反地,我知道昆图斯·哈特里乌斯承受其子塞克斯图斯之死的心志是如此脆弱,以至于他不仅屈从于切近的悲痛,甚至连往昔已淡忘之〔悲痛〕的记忆也无法承受。我记得,当他在辩论那个被从三个儿子的坟墓旁拉开因而提起人身侵害之诉的人的主题时,他的陈词中途被自己的哭泣打断了;随后,他以大得多的气势、凄楚得多的语调继续演说,以至于显而易见,悲痛有时竟能在才华中占据何其重大的份额。 哈特里乌斯则是向公众开放大门进行即席辩诵的:在我亲身结识的全体罗马人中,唯有他一人将希腊人的即席才能移植到了拉丁语中。他的语速是如此之快,以至于成了缺点。因此神君奥古斯都极妥帖地说道:“我们的哈特里乌斯需要装上制动器了。”他看上去绝非在奔跑,而是在俯冲坠落。他不仅辞藻丰富,内容亦是充实:无论你希望多少次、希望多长时间,他都能就同一件事进行演说,每次都换用不同的修辞格,换用不同的论述方式,以至于他虽可被引导,却绝不会枯竭。 然而,他却无法被自己引导;不过,他身边有一个他听命于其的释奴;那个释奴如何催促他或勒紧缰绳,他便如何行进。当他在某个论点上讲了一阵子,释奴命他转入下一论点,他便转入;命他驻足于同一论点,他便停留;命他作结语,他便作结语。他将才华掌控在自己手中,却将分寸交付在他人手中。 如果你去问他,他会认为对争鸣题进行论点划分切中要害;但如果你去听他演说,便不会觉得他作如是想。冲动赋予了他何种秩序,那便是他的秩序;他从不依照辩诵的规则规范自己。他也不加审慎地筛选辞藻。因为现在的学塾把某些词语视为污言秽语般避之不及,若有稍显粗俗或取自日常口语的词,他们便无法容忍。他在这一点上迎合了学塾中人的习气,不使用陈腐过时的词汇;但他又会说出某些古雅的、曾由西塞罗使用但后来被其他人摒弃的词句,即使是他那迅猛无比的演说狂流也无法将其遮掩。任何不同寻常的事物,哪怕是在喧嚣中,也是如此引人注目。 除此以外,没有人比他更适合学塾之风,也没有人比他更肖似学塾中人;但他既然一心只想讲得洗练而华丽,便屡屡陷入无法逃脱嘲笑的境地。我记得,当他为一位被指控曾为其主人的男宠的释奴被告辩护时,曾说过:“不贞在自由民身上是罪行,在奴隶身上是无奈,在释奴身上则是本分。”这话变成了笑柄:“你没有对我尽本分”,以及“那人在为这位频繁尽本分”。自此以后,放浪淫猥之人在一段时间内都被谑称为“恪尽本分者”。 我还记得,他以如下方式提出的那条反驳意见,也为阿西尼乌斯·波利奥以及当时的卡西乌斯·塞维鲁的嘲弄提供了绝佳材料:“‘然而,’对方说,‘在同窗少年的怀抱之间,你竟用淫猥之手吩咐行放荡之事。’”这一类的诸多言辞常被用来非难他。当他如急流般奔涌,虽浩大却浑浊时,其中既有许多可指摘之处,亦有许多令人钦佩之处。然而他以优点弥补了缺点,值得你赞许之处多于需要你宽宥之处,正如在他痛哭的那场辩诵中一样。

语法注4 条
  1. 4.prO magnos uiros

    叹词 O 引出感叹宾格。随后的关系从句 qui... nesciunt et... faciunt 修饰先行词 magnos uiros,表达对不向命运屈服之伟人的赞叹。

  2. 4.prita ut regi posset nec consumi

    表示结果的 ut 从句。两个被动不定词 regi 与 consumi 均由 posset 统辖,表明他的才思虽能接受规制,却绝不会枯竭。

  3. 4.prDiuidere controuersiam putabat ad rem pertinere si illum interrogares, non putabat si audires

    两个条件句构成的对照结构。未完成过去时虚拟式 interrogares 与 audires 用作泛指第二人称单数,鲜明对比了哈特里乌斯在理论主张上(若你问他)与演说实战中(若你听他)的脱节。

  4. 4.prMulta erant quae reprehenderes, multa quae suspiceres

    关系从句中的未完成过去时虚拟式 reprehenderes 与 suspiceres 以泛指的第二人称为主语,属于潜在虚拟式(或表特征的关系从句),意为“有许多你会指摘之处,亦有许多你会钦佩之处”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:4.pr#2