- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:4.5-4.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本篇记载了两则论辩的发言与修辞立意:其一为学医治愈父亲并获归家的儿子因拒医继母而再遭逐出;其二为丈夫拒绝向继室指认两名容貌酷似的孩子中何者为其亲生,因而被控虐待。
Privignus medicus. Abdicauit quidam filium. abdicatus medicinae studuit. cum pater aegrotaret et medici negarent posse sanari, sanauit. reductus est. postea aegrotare nouerca coepit; desperauerunt medici. rogat pater filium ut curet nouercam. nolentem abdicat. contradicit. Quo pacto istud euenit ut abdicatione mea pater aegrotaret, reditu nouerca? Pietati cessere morbi. Medicinam relinquo, multum laboris, multum uigiliarum; adice huc et quod qui sanantur ingrati sunt. et medicus possum decipi et non possum priuignus excusari.1 Eundem, inquit, medici morbum esse dicunt. nempe illi qui negauerunt te posse sanari. Ego uero cedo domo, si fateris illam sic posse sanari. Timeo fortunam. imputabitur mihi, si quid acciderit. Ecce tu me non posse non credis. Omnes medici negant et nunc diligentiores fuerunt, quia in te decepti sunt. Non sum tantae scientiae quantae uideor: magnis praeceptoribus opus est; ego abdicatus studui. Quaeris quomodo te sanauerim? non tibi medicus, sed filius profui; desiderio laborabas; gratum tibi erat quicquid meis manibus acceperas. ut primum intraui, recreatus es: quid in te curandum esset, aduerti. Haec non eodem morbo laborat. multa sunt dissimilia: sexus, aetas, animus. Nihil magis aegris prodest quam ab eo curari a quo uolunt. Temerariis remediis graues morbi curantur, quibus uti non audeo in nouerca. Extra. Non oportet adolescentem quicquam nouercae suscensere; alioqui odit et gaudet. Ferendus est adolescens, si se excusat; non est, si ulciscitur. Pars altera. Lugendum est, flendum est; in hoc me seruasti? Hostis aliquando uulnus sanauit quod fecerat, ob hoc maxime quia alius sanare non poterat. Negant posse sanari. Nemo suscipit; nemo enim uult curationem filio praeripere. Extra. Pollio dicebat: inter patres et filios id solum iudex putat licere quod oportet.2
继子为医。 某人将儿子逐出家门。被逐的儿子研习了医术。当父亲患病而医生们声称无法治愈时,他治愈了父亲。他被接引回家。后来,继母开始患病;医生们束手无策。父亲请求儿子医治继母。儿子不从,父亲遂将其逐出家门。儿子提出抗辩。 这究竟是怎么一回事:因我被逐父亲患病,因我归来继母患病?病痛屈服于孝悌之情。我放弃医术,那是无尽的劳苦与不眠的守护;再加上被治愈者往往忘恩负义。我作为医生可能判断失误,而作为继子则断无可推卸之借口。“医生们说,”他说,“这是同样的病症。”想必正是声称你无法治愈的那些医生吧!然而,若你承认她能以这种方式治愈,我宁愿离开这个家。我畏惧命运:若有差池,罪责必归于我。看啊,就连你也不信我是无能为力。所有医生都说无法医治,而且他们如今更为谨慎,因为在你身上他们看走了眼。我并非如表面看来那般博学:需要名师指点,而我是在被逐的境遇下求学的。你问我是如何治愈你的?我对你有益并非作为医生,而是作为儿子。你当时备受相思之苦;凡从我手中接过之物,皆令你欣慰。我一进门,你便精神大振:我察觉到了你身上所需调治之处。而这个女人并非患有同样的病。许多方面大不相同:性别、年龄、心性。对病人而言,莫过于由其心仪之人医治最为有效。沉疴当以险剂调治,而我不敢对继母施用这些药剂。 补记。青年断不可对继母怀有一丝怨怒;否则便是既怀恨又幸灾乐祸。青年若为自己申辩,尚可容忍;若意在复仇,则不可容忍。 反方。当痛悼,当哭泣:你救我就是为了这一刻吗?敌人有时也会治愈自己所造成的创伤,尤其是因他人无法治愈之故。他们说无法医治。无人承接;因为无人愿从儿子手中夺走救治之功。 补记。波利奥曾说:在父子之间,审判官认为唯有合乎情理义务之事方为可行。
indiscreti filius et privignus. Quidam mortua uxore quae in partu perierat, alteram duxit; puerum rus misit. ex illa subinde filium sustulit. utrumque puerum ruri educauit; post longum tempus redierunt similes. quaerenti matri uter eius sit non indicat. accusatur ab ea malae tractationis. Quid fletis, pueri? securi estote; non memini. iam lites sunt et nondum indicaui. Qualis eris nouerca quae sic fieri cupis? Alter tuus est, alter tui frater est et si per te licuerit, neuter priuignus est. Dum alterius uis esse mater, utriusque es nouerca. Si coegeris, mentiar: non mater, sed nouerca decipieris. Hos ipsa noluit natura distingui. Indicarem, nisi tam pertinaciter quaereres. Hic tuus est. quid alterum nouercalibus oculis intueris? Ille tuus est. Vni tibi contigit ut habeas priuignum et non sis nouerca. Pars altera. Malae tractationis agit; filius enim rus ablegatus a patre et educatus est sic ut ignotus esse posset et matri. Tibi rediit uterque filius, huic uterque priuignus; quae eo crudelius filio caret quo propius accessit. Times huius iniquitatem, cum iniquus ipse magis ames eum cui alterius donare uis matrem quam cui non uis suam reddere.3 Extra. Quod ad colorem pertinet uiri, HISPO ROMANIVS et SILO POMPEIVS hoc usi sunt: nescio et ideo non indico. Quidam miscuerunt et utroque usi dixerunt: nescio, sed etiamsi scirem non indicarem, quod Latro et CESTIVS. Sed ASINIVS POLLIO neutrum colorem probabat. Si dicit, inquit, “nescio,” nulli fidem facit: uxor ipsa non quaereret ab illo, nisi ille scire posset. dici enim contra uirum potest: quaere a nutrice, a paedagogo. uerisimile non est neminem domi esse qui sciat. Ille autem mixtus color utrumque corrumpit, et ignorantis fidem et non indicantis fiduciam. nam cum dicit: “etiamsi scirem, non indicarem,” efficit ut illum scire iudex putet; cum dicit: “nescio,” efficit ut uideatur indicare debere, si scit. Ipse autem hoc colore usus est quem aiebat simplicissimum: scio, sed non indico, quia pueris hoc utile est; et tuo filio: magis amaturus sum eum qui matrem uidebitur non habere.
不辨亲疏的亲子与继子。 某人第一任妻子因难产去世,后又续弦;他将男童送往乡下。不久,他与续弦生下一子。他在乡下抚养了这两个男孩;漫长的岁月过后,两个孩子面貌极为相似地返回家中。母亲询问何者为其所生,他拒不指明。母亲遂以虐待为由控告他。 孩子们,你们为何哭泣?安心吧;我记不得了。诉讼已然兴起,而我还尚未指认!如此急切想要成为继母的你,又会成为怎样的继母?一个是你自己的骨肉,另一个是你孩子的兄弟;只要你心怀宽容,二者皆非继子。当你只想成为其中一人的母亲时,你便是二人的继母。你若相逼,我便撒谎:受骗的不是母亲,而是继母。大自然本身便不愿将他们区分开来。若非你如此执拗地追问,我本会指认的。这个是你的——为何又用继母般的眼神注视另一个?那个是你的。唯独你得以拥有一位继子,却不必扮演继母之角色。 反方。她提起虐待之诉;因为儿子被父亲遣往乡下,且被抚养得连母亲也无法认出。对你而言,归来的二者皆为儿子;对她而言,归来的二者皆为继子;她离儿子越近,失去儿子便越显残酷。你畏惧她的不公,然而你自己却是不公的:相比于不愿为其寻回亲母的那一个,你反倒更疼爱那个你意图赋予他人之母的孩子。 补记。就丈夫的立意而言,希斯波·罗马尼乌斯与西罗·庞培乌斯采用了这一立意:“我不知晓,故而不指认。”有人将二者折中并兼而言之:“我不知晓,但纵使知晓亦不指认”,拉特罗与凯斯提乌斯便属此类。然而阿西尼乌斯·波利奥对两种立意皆不以为然。他说:“若他说‘我不知晓’,则无人信服:若非他本可知晓,妻子自己断不会向他发问。因为人们完全可以反驳丈夫说:‘去问乳母,去问僮仆;家中绝不可能无人知晓。’而那折中的立意更将二者尽数败坏,既毁了不知情者的可信度,又坏了拒不指认者的底气。盖因他说‘纵使知晓亦不指认’时,便令审判官认为他确已知晓;而当他说‘我不知晓’时,又显得他若知晓便当指认。”但他自己采用了自认为最为淳朴的立意:“我知晓,但我不指认,因这对孩子们有益;且对你的儿子亦然:对于那个看似没有母亲的孩子,我将倾注更多的关爱。”
- 4.5et medicus possum decipi et non possum priuignus excusari
medicus 与 priuignus 皆为主格补足语,与省略的主语 ego 一致(意为“作为医生”、“作为继子”)。前半句的 decipi 指在诊断上出现失误或受蒙蔽,后半句的 non possum excusari 则指一旦失败便会被怀疑心存恶意而无法获得宽恕或辩白。
- 4.5inter patres et filios id solum iudex putat licere quod oportet
licere(法律所允许之事)与 oportet(道德伦理上当为之事)构成的对比结构。不定式短语 id solum ... licere 作主动词 putat 的宾语,关系从句 quod oportet 则限定先行词 id。
- 4.6cum iniquus ipse magis ames eum cui alterius donare uis matrem quam cui non uis suam reddere
连词 cum 引导让步从句(“尽管、然而”),接虚拟式 ames。iniquus ipse 与从句主语(丈夫)保持一致。在 magis ames eum ... quam [eum] cui ... 的比较结构中,前一个关系从句 cui alterius donare uis matrem 指前妻所生的继子(意图将另一人的母亲赠予他),后一个关系从句 cui non uis suam reddere 指续弦所生的亲生子(不愿归还其亲生母亲)。
