- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:4.3-4.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
前半部分讨论因过失致死流亡的父亲与儿子就遭强暴少女之处置所引发的冲突及修辞技巧;后半部分则围绕战时借用英灵墓中兵刃获胜的勇士是否构成毁损坟墓罪展开控辩。
Exul raptae pater. Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet. Rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet. Cum haberet filiam et filium inprudentis caedis damnatus in exilium abiit. filia eius rapta est; raptor ad patrem puellae se contulit; impetrauit ab illo ut iuberet filiam nuptias optare et epistolam daret ad filium. fratre auctore mortem optauit puella. pater rediit; abdicat filium. Quomodo me excusabo reipublicae cui duos abstuli? neutrum mea culpa. in altero me fortuna decepit, in altero filius. Filia etiam fratri paruit, filius nec patri. Per humanos, inquit, errores:1 agnoui preces meas. potes omnibus, inquid, ostendere, hominem quam non possis occidere.2 Scis me ciuem debere reipublicae: hoc intererit tamen, quod inprudentes occidimus, prudentes seruauimus. Aliquem in exsilio infra fortunam meam uidi. Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum. Peruenit ad patrem, non pepercit eius pudori. At ego querebar quod absenti fecit iniuriam. Non possum ob hoc abdicari quod lege factum est. Non potuisti, pater, de iniuria iudicare quam non noueras. Multa nobis extorquentur quae nolumus scribere. et tu in ea fortuna eras in qua posses iniuriam accipere, et ille is erat qui etiam in patria facere iniuriam posset. Quia sciebat malam causam suam, egit aput eum qui illam non nouerat. Rediit superbus, iubebat nos optare nuptias, cogebat. uidebatur sic et illic coegisse. Aliquid tamen epistolis consecutus est: nemo umquam tardius periit. Collegit ingentem numerum perditorum, expugnauit domum, uexauit puellam. haec tibi raptor non narrauerat. Extra. Latro aiebat semper inuisum esse qui reum alium pro se subiceret. non oportere hic deriuari factum in sororis uoluntatem.3 Qui defendit, inquid, crimen, auditur tamquam reus, qui transfert, tamquam accusator. malo autem loco est qui habet rei fortunam, accusatoris inuidiam. ASINIVS POLLIO dicebat colorem in narratione ostendendum, in argumentis exsequendum. non prudenter facere eos qui in narratione omnia instrumenta coloris consumerent; nam et plus illos ponere quam narratio desiderasset et minus quam probatio.
被强暴少女的流亡父亲。 凡过失致死罪成立者,流亡五年。被强暴之女子,当选择强暴者死刑或无嫁妆之婚姻。某人有一女一子,因过失致死被定罪而流亡。其女遭强暴;强暴者前往该女子之父处,求得其父命女儿选择婚姻,并给儿子一封书信。经兄长劝谕,少女选择了死刑。父亲归来,欲将儿子逐出家门。我该如何向国家交代?我已夺去了国家的两个人,且二者皆非我之过错:就其一而言,命运欺骗了我;就其二而言,儿子欺骗了我。女儿尚且听从了兄长,儿子却连父亲的话也不听。“念及人世的过失,”他说:我认出了我自己的祈求。“你可以向所有人表明,”他说,“你是多么不可能杀人。”你知晓我欠国家一位公民;然而区别在于,我们过失杀人,而深思熟虑地救人。在流亡中,我见到了境遇比我更低下之人。反方。他傲慢地闯入,宛如闯入流亡者之家。他来到父亲面前,毫无顾忌其羞耻之心。然而我先前所悲叹的,是他竟对一个不在场的人施加了不法侵害。我断不可能因依法律行事之事而被逐出家门。父亲啊,你无法对自己所不知晓的不法侵害做出裁决。许多我们不愿写下的事,都是被迫而写下的。而你当时处于任人欺凌的境遇之中,他即便在祖国也是能肆意作恶之人。因自知理亏,他才在一个毫不知情者面前陈词。他骄横地归来,命令我们选择婚姻,强迫我们:看来他在彼处亦是如此强逼的。然而凭借书信,他确实达成了一事:从未有人死得如此缓慢。他聚集了大量亡命之徒,强攻房舍,蹂躏少女:这些事情强暴者未曾向你诉说。补记。拉特罗曾言,以他人代己受审者必遭人厌恶;在此不应将行为归咎于妹妹的意愿。“为罪行辩护者,”他说,“作为被告被聆听;转嫁罪责者,作为原告被聆听。而兼具被告之命运与原告之嫌怨者,处境最为不利。”阿西尼乌斯·波利奥曾说,立意应在叙述中显露,在论证中贯彻。在叙述中耗尽立意之所有手段者并非明智;因为他们摆出的东西既多于叙述所求,又少于论证所需。
armis sepulchri victor. Sepulchri uiolati sit actio. Bellum cum esset in quadam ciuitate, uir fortis in acie armis amissis de sepulchro uiri fortis arma sustulit. fortiter pugnauit et reposuit. praemio accepto accusatur sepulchri uiolati. Arma uix contigeram; secuta sunt. Haec si sumo, arma sunt, si relinquo, spolia. Vidisses uere uiolari sepulchrum, si illo uenisset hostis. Vterque quod alteri deerat commodauimus: ille uiro arma, ego armis uirum. respublica multum consecuta est, uir fortis nihil perdidit. Necessitas est quae nauigia iactu exonerat, necessitas quae ruinis incendia opprimit: necessitas est lex temporis. Quicquam non fit legitime pro legibus?4 Melius cum ipso sepulchro actum est, in quo notiora sunt iterum arma uictricia. Pro republica plerumque templa nudantur et in usum stipendii dona conflamus. Pars altera. Reum habemus in proelio inertem, in fuga audacem, turpem non minus patrocinio quam crimine. Arma sua perdidit. hoc excusare non poterat nisi aliena rapuisset. aliena rapuit. hoc excusare non poterat nisi sua perdidisset. Arma uictricia, arma consecrata diis Manibus, arma quae te quoque fecerunt uirum fortem. Reposui, inquid, arma. Gloriatur quod non et illa perdiderit. “Non teneor lege, quia reposui.” Tam teneris hercule quam qui uulnerauit aliquem, licet uulnus sanauerit;5 quam qui subripuit aliquid, licet reddiderit deprehensus. Non est hoc illi crimen propter uirtutem donandum: iam gratiam uirtuti retulimus, praemium consecuta est. Aequos esse nos conuenit: unum uirum fortem honorauimus, alterum uindicemus.
以墓中兵刃获胜者。 应准予毁损坟墓之诉。某城邦发生战争时,一位勇士在战阵中遗失了兵器,从一位勇士的坟墓中取走了兵刃。他英勇作战,并将兵刃放回。在领受奖赏后,他被控毁损坟墓。我几乎未曾触碰那兵刃;它们便随我而去。我若拾起它们,它们是兵刃;我若弃置不理,它们则是战利品。倘若敌人来到彼处,你便会看到坟墓遭到真正的毁损。我们彼此互通了对方所欠缺之物:他赠兵刃予勇士,我赠勇士予兵刃。国家获益良多,勇士一无所失。投弃货物以减轻船载者,乃是必然;拆毁屋宇以扑灭火灾者,亦是必然:必然乃时局之法则。为捍卫法律而行之事,岂有不合乎法度之理?坟墓本身的结果反倒更好,在那之中,胜利的兵刃再次更加名震四方。为了城邦,神庙往往被剥除,我们熔毁供奉以充军饷。反方。我们眼前的被告,在战斗中懦弱,在逃跑中大胆,其辩解之可耻不下于其罪行。他遗失了自己的兵器:若非夺取他人的兵刃,他便无法为此开脱。他夺取了他人的兵刃:若非遗失了自己的兵器,他便无法为此开脱。胜利的兵刃,奉献给亡灵诸神的兵刃,使你亦成为勇士的兵刃!“我放回了兵器,”他说。他倒夸耀自己未曾将那些兵器也一并遗失。“我不受法律约束,因为我放回了兵刃。”凭赫拉克勒斯起誓,你正如伤人者即便治愈了创伤,盗窃者即便被当场捉住后归还了财物一样,依然受到约束!此等罪行绝不当因其勇武而获宽宥:我们已然酬谢了勇武,它已获得了奖赏。我们行事公允才合乎正道:我们尊崇了一位勇士,亦当为另一位勇士伸张公义。
- 4.3Per humanos, inquit, errores
表示祈求或发誓的介词短语(per + 宾格)。紧随其后的“agnoui preces meas”表明,此处引述了强暴者向父亲求情时的哀告之词(“念及人世的过错”),使父亲联想到了自己当年请求宽恕时的言辞。
- 4.3hominem quam non possis occidere
倒装结构:副词“quam”(多么、何等)引导间接疑问句修饰“non possis”,宾格“hominem”充当不定式“occidere”的直接宾语,意为“表明你根本无法杀人/夺取人命”。
- 4.3deriuari factum in sororis uoluntatem
法庭修辞术语,“deriuo”与介词短语“in + 宾格”连用,表示将责任或行为“转移”、“转嫁”给他人:此处意指不应将该行为(责任)转嫁到妹妹的意愿上。
- 4.4Quicquam non fit legitime pro legibus?
修辞性反问句,表达强烈的肯定含义:“为了捍卫法律,难道还有任何事是不合法的吗?”(意即凡为维护法律所行之事皆合乎法度)。“pro legibus”意为“为了/捍卫法律”。
- 4.4tam... quam qui uulnerauit aliquem, licet uulnus sanauerit
同等比较结构“tam... quam”(正如……一样),其中“licet + 虚拟式”引导让步状语从句(“即使……治愈了”)。以治愈伤口不免除伤人之罪、物归原主不免除盗窃之罪作比,论证放回兵刃仍难逃毁损坟墓之罪。
